Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

OPERA BONA*

BEATA MARIA VIRGO « SALUS INFIRMORUM » ELIGITUR PRINCIPALIS APUD DEUM PATRONA TOTIUS « PIAE UNIONIS APOSTOLATUS PRO INFIRMIS » OMNIUMQUE IN POLONIA AEGROTORUM.

 

Ad perpetuam rei memoriam.— « Opera bona, quae nos christianos esse confirmant » (S. Aug., Miscellanea Agostiniana, I, L. G. Morin, 5, n. 1, p. 606), non modica ex parte pertinent eo, ut, qui adversae valetudinis vexantur molestiis morbique doloribus discruciantur, levationem atque solacium accipiant. Quibus christianae caritatis officiis Deipara Virgo merito praeesse putatur, utpote quae, pie exorata, aerumnosos et miseros relevare maternis curis non desinat. Eam igitur, quae ut « Salus Infirmorum » ab Ecclesia invocatur, Sodales « Piae Unionis Apostolatus pro Infirmis » et omnes aegroti in Polonia singulari religionis studio excolere perhibentur et caelestem Patronam suam elegisse. Itaque dilectus Filius Noster Stephanus Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis Wyszyński, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis, nomine cunctorum Poloniae Episcoporum, Nos rogavit, ut electionem illam ratam haberemus. Quae vota libenti animo implentes, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem, cui adiectum est nomen « Salus Infirmorum », principalem apud Deum Patronam totius « Piae Unionis Apostolatus pro Infirmis » omniumque in Polonia aegrotorum confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus additis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae praecipuis coetuum Patronis rite competunt, una eum facultate celebrandi quotannis eius festum die sexta mensis Iulii et utendi proprio textu Missae, qui in Proprio Sanctorum pro aliquibus locis continetur. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sieque l'i te iudicandum esse ae definiendum; irri- tumque ex nune et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Ianuarii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri quinto.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 5, pp. 247-248

 

© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana