PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
BONONIA FELIX*
VENERABILIS DEI FAMULA CLOELIA BARBIERI, VIRGO, INSTITUTI SORORUM MINIMARUM A VIRGINE PERDOLENTE FUNDATRIX, BEATA RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam — Bononia felix, quae, rerum gestarum memoria, doctrinis artisque operibus inclita, eo etiam valde inclaruit, quod generosae subolis, Caelitum honoribus decoratae, fuit parens et altrix. Est autem ea gloria summa habenda, quae e sanctimonia, universae Ecclesiae in exemplum proposita, oritur. Gaudemus igitur, quod Dei munere Nobis hodie datur his Bononiensis archidioecesis luminibus novum veluti sidus annumerare, Cloeliam Barbieri, virginem, cuius quidem terrestris incolatus brevi viginti trium annorum spatio computatur, sed erat senectus mentis immensa (cfr. Off. S. Agnetis); palmam victoriae tulit, quae in palaestram vix erat ingressa: mirentur viri, non desperent parvuli , stupeant nuptae, imitentur innuptae (ibid.; S. Ambros. De virg. I, 2; PL 16, 200). Haec humilis Ecclesiae alumna die tertia decima mensis februarii anno millesimo octingentesimo quadragesimo septimo nata est in oppidi Sancti Ioannis in Persiceto pago, quem le Budrie vulgo appellant, filia Santis Barbieri, qui manibus operando, praesertim in cannabi conficienda desudando, vitae rationibus consulebat, et Hyacinthae Nannetti, quae, minus tenui loco orta, probo illi sed pauperi nupserat viro. Re quidem vera amborum verae divitiae fides sincera et virtutum domesticarum iucunda exercitatio fuerunt. Eodem die salutaribus aquis Deo renatae imposita sunt nomina Cloeliae Rachelis. In hac igitur domestici convictus sede, cui altera filia, Ernesta, est aggregata, pietatis didicit rudimenta. Sed cum esset adhuc tenella aetate, pater eius, unum familiae praesidium, cholera morbo est absumptus. Mater vidua, iacens in luctu et angustiis pressa, vix habuit, quo vitam suam et liberorum sustentaret, ita ut Cloelia, cibo et curatione necessaria destituta, morbum sit nacta, ex quo non amplius convaluit. Dum vero ea matri domi opus facienti se sociam praebet industriam, docilem, oboedientem, ardentius ad res divinas animum applicabat: nihil siquidem antiquius habebat quam ecclesiam adire, preces ad Deum fundere, catecheseos praecepta condiscere, Sacramenta participare. Postquam vero animo incenso primum accepit Eucharisticum panem, magno nisu ad sanctitatis fastigium tendere coepit. Qua in re usa magistris natalis pagi parochis Iosepho Setanassi et Caetano Guidi, impelli se sensit ut alios, praesertim parvulos, ad cognoscendum verum bonumque sectandum adduceret. Litterarum paene rudis, arte callebat eos instituendi. Cum esset eximia corporis specie, quae imago erat praecellentis pulchritudinis animi, a nonnullis in matrimonium est petita: renuit, quae ipsi erat desponsata, cui angeli serviunt; ipsi soli servabat fidem, ipsi se tota devotione commisit (cfr. Off. S. Agnetis). Prodens ergo tam praeclara exempla virtutum, latere non potuit, sed cunctorum oppidanorum studia in se convertit; in quibus quaedam puellae aequales eam habebant ducem vitae sanctioris. Ita etiam factum est, ut paroecia illa novo vigore corroboraretur. Famula Dei, praesciens non diuturnum vitae spatium sibi esse tributum neque sociarum spem fallere ausa, opus apostolicum feliciter inchoatum studuit perpetuare. Ad quas in hanc sententiam est locuta: « Tam pauperes sumus, ut in coenobium recipi nequeamus ... Agite ergo, nos ipsi coenobium paremus, cui aliae se adiungere possint!». Caetano Guidi, consiliatore optimo, confirmante et gravissima morbis temptatione evicta Calendis maiis, anno millesimo octingentesimo sexagesimo octavo in eiusdem pagi modica domo, quae «domus ludi magistri» vocabatur, una cum tribus sodalibus vitae communis initium fecit. Haec cunabula Instituti Sororum Minimarum a Virgine Perdolente; estque hoc magnum et mirabile illud conditum esse a virgine de plebe, quae vix suae tutelae erat et adversa laborabat valetudine. Tumultu suborto sed praedicti parochi sollertia sedato, parva familia, in summa inopia, utpote caritatis solaciis affluens, beneficorum hominum liberalitate, e quibus Vincentius Pedrazzi potissimum est dignus memoratu, paulatim laetis est aucta incrementis. Vitae Deo penitus deditae sodales emolumenta navitatis apostolicae iecundo nexu iunxerunt: erat enim iis sollemne pueros doctrinam christianam docere, ad suscipienda Sacramenta componere, iis scribendi artem tradere, aliis Ecclesiae necessitatibus animo alacri et prompto subvenire. Cloelia, in acie cotidiani muneris constituta, Bononiam concedere statuit, ut, abstracta a negotiis, spiritualibus exercitationibus vacaret; ubi, multum adiuta consiliis religiosorum virorum e Societate Iesu, Regulas novi Instituti conscripsit, quod Beatae Mariae Virgini Perdolenti et Sancto Francisco a Paula ut caelestibus Patronis commisit. Sed iam in eo erat, ut adulescens legifera mater, supernis locuples donis, terreni cursus metam attingeret. Quae interdum visa est in extasin rapi et arcana futura praenoscere, humillimo semper fuit animo et se nihil esse putavit. Inviolato pudore illecebras saeculi transiens, voluntariis castigationibus in se adnimadvertit ac dolores tolerando adiumenta non levia operi sodalium attulit. Totam se voluntati Dei permisit, cuius amore saucia erat. Hoc et pthisi consumpta, a Caetano Guidi, pietatis magistro, caelesti epulo postremum est refecta. Filias est adhortata, ut caritatem, concordiam, constantiam in labore suscepto servarent omniaque Dei animarumque causa agerent; denique dilectam sibi imaginem Beatae Mariae Virginis a gratiis, e paroeciali ecclesia apportatam, piissime excoluit. Postquam Ursulae Donati, sollerti sociae, familiam religiosam tradidit regendam, caelo matura die tertia decima mensis iulii anno millesimo octingentesimo septuagesimo, e paupere domo illa quasi angelus ad angelos evolavit. «Sanctam» obiisse omnes conclamaverunt. Qua die funeris exsequiae sunt celebratae, perfrequens populus veluti triumphi splendore visus est excitari. Exanimum corpus in publico conditum sepulcreto, quinquagesimo anno revoluto, a religiosa hac familia constituta, in sacellum principis domus est translatum. Increbrescente igitur Famulae Dei fama sanctimoniae, quam Deus miraculis etiam visus est comprobare, Causa de Beatorum Caelitum honoribus ei decernendis est acta; atque post ordinarios, ut appellant, processus, Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum Congregationem instituendae, die quinta decima mensis martii anno millesimo nongentesimo undequadragesimo a Pio PP. XII, Decessore Nostro fel. rec., est obsignata. Apostolicis deinde inquisitionibus absolutis, de virtutibus theologalibus et cardinalibus venerabilis Cloeliae Barbieri est desceptatum; quas, omnibus perspectis et expensis, a Famula Dei heroum in modum cultas esse idem Decessor Noster, lato Decreto die vicesimo secundo mensis februarii anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto, edixit. Exercita deinde quaestione de miraculis, quae eiusdem Famulae Dei nomine invocato, a Deo ferebantur patrata, omnique re in suetis comitiis diligenter exquisita, Nos die undevicesimo mensis septembris, hoc anno de duobus pronuntiavimus constare. Unum igitur superfuit excutiendum, num Famula Dei inter Beatos Caelites tuto foret recensenda. Quod quidem factum est; Purpurati enim Patres sacris Ritibus tuendis praepositi, Praelati Officiales Patresque Consultores id fieri posse cunctis sententiis affirmaverunt. Quorum exceptis suffragiis, Nos die nono huius ipsius mensis et anni, ad venerabilis Servae Dei Cloeliae Barbieri sollemnem Beatificationem tuto procedi posse ediximus.
Quae cum ita sint, Nos, vota archidioecesis Bononiensis et Instituti Sororum Minimarum a Virgine Perdolente explentes, harum Litterarum vi atque auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Famula Dei Cloelia Barbieri, virgo, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque corpus ac reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur, atque etiam, ut eiusdem Beatae imagines radiis decorentur. Praeterea eadem auctoritate Nostra concedimus, ut de illa quotannis recitetur Officium de Communi Virginum cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem Communi cum orationibus propriis approbatis celebretur iuxta Missalis et Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque celebrationem fieri dumtaxat largimur in archidioecesi Bononiensi, cuius intra fines Beata ipsa orta est diemque obiit supremum, itemque in templis et sacellis ubique terrarum sitis, quibus Institutum Sororum Minimarum a Virgine Perdolente utitur, ab omnibus Christifidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missam attinet, a sacerdotibus, ad templa seu sacella, in quibus eiusdem Beatae festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Cloeliae Barbieri, servatis servandis, supra dictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate statuendis, intra annum, postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque quibuslibet contrariis. Volumus, ut harum Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint eiusdemque Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis octobris, in Festo Domini Nostri Iesu Christi Regis, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri VI.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Eugenius Sevi, Proton. Apost.
Iosephus Massimi, Proton. Apost.
*A.A.S., vol. LX (1968), n. 12, pp. 680-684
© Copyright 1968- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana