Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MIRABILIA CHRISTI*

ABBATIALE TEMPLUM CISTERCIENSIS ORDINIS,
CRACOVIAE ASSUMPTIONI B. MARIAE VIRG.
ATQUE S. VENCESLAO MART. DICATUM,
TITULO BASILICAE MINORIS HONESTATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabilia Christi verba, quae ante initam passionem coram apostolis turbisque populoque universo Deo fecit: «Pater, clarifica nomen tuum» (Io. 12, 29); item aeterni Numinis voces: «Et clarificavi, et iterum clarificabo» (Ib.) id satis patefaciunt et innuunt eo semper Nobis in omnibus sacerdotii ac pontificatus Nostri muneribus gerendis esse spectandum, ut in omnibus, sive magnae sunt res, sive parva negotia, tum adorandum Patris nomen clarificetur, tum Christi eius, qui per tormenta Crucis, et fusum sanguinem, et subitam mortem in eiusdem Patris immortalis dextera collocatus, amplissimam gloriam consecutus est. Quandoquidem ergo venerabilis Frater Noster Carolus S. R. E. Cardinalis Wojtyla, Archiepiscopus Cracoviensis, suo clerique populique nomine ab hac apostolica Sede id petierit ut abbatiale templum Cisterciensis Ordinis ibi loci exstans, Assumptioni Beatissimae Virginis Mariae dicatum atque S. Venceslao Martyri, ad dignitatem Basilicae minoris eveheretur, Nos optantes sive tanto Ecclesiae principi concedere, sive tam nobili populo satis facere, per aetates Romanae Sedi fidelissimo, sive templo illi ac monasterio singulares honores attribuere, utpote quae cum ipsa sunt antiqua fama gloriosa et vivacis domicilia pietatis, tum etiam sculptam Crucifixi imaginem, quasi thesaurum pretiosissimum servent, quam et Mogila locus, et archidioecesis, et Polonia tota summa religione prosequuntur limina illa sancta petentes, libentissimo quidem animo ea quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino statuit, factis olim a Nobis facultatibus, rata habentes atque confirmantes, templum id, ut petitum est, titulo ac dignitate Basilicae minoris insignimus, omnibus cum iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, servatis tamen iis, quae iuxta Decretum «De Titulo Basilicae Minoris», die VI mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII factum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae vim suam tum in praesens tum in futurum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die nono mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 759-760

 

© Copyright 1970- Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana