PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
NULLI NON*
Ad perpetuam rei memoriam. — Nulli non cognitum est quantopere amicitias firmare et augere, itemque necessitudines constringere, quae inter Sanctam hanc Sedem atque civiles populorum nationes intercedant, tum causam Ecclesiae, tum gentium ipsarum iuvent: nam ubi haec fiorent sive catholica res diuturna quiete ac satis firma pace usa, suis pieta proficit institutis in immortalis Numinis gloriam aeternamque hominum salutem, sive gentes, ablatis discordiis, quibus civitates pereunt, atque simul civibus christianae veritatis stimulis additis, magnos inde usus percipiunt. Quae cum ita sint, cum Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide visum sit in Insula Mauritio Nuntiaturam Apostolicam condere, quae id spectet et animadvertat in regione dioecesis Portus Ludovici quae adumbravimus, atque in universum religionis progressionem ibi loci tueatur, Nos, omnibus qua opus esset consideratione reputatis, ea quae Sacra Congregatio illa censuit esse facienda probamus ac rata habemus. Motu ergo proprio Apostolicam Nuntiaturam in Mauritio constituimus, cum iuribus et privilegiis debitis, ut iure describuntur, Sede in urbe Tananarive collocata. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, haec quae iussimus, firma tum in praesens tum in posterum esse volumus, suosque effectus habere.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die nono mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 760-761
© Copyright 1970- Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana