Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUOD EX ANTIQUITATE*

TEMPLUM B. MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE VULGO MATRAVEREBÉLY-SZENTKUT, IN ARCHIDIOECESI STRIGONIENSI,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Hungaricae nationis cives qua singulari erga beatissimam Dei Matrem praestent religione ac pietate ex plurimis eidem dicatis templis evincitur, quae in regione exstant, mirifica saepe arte aedificata atque clari ob frequentes ad ea peregrinantes populos nominis. His quidem sacra est aedes annumeranda, Deo dicata in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae vulgo Matraverebèly-Szentkut appellata. Quod templum cum sacer archidioecesis Strigoniensis Ordinarius, suorum sacerdotum fideliumque preces et vota significans, petiisset ut ad Basilicae Minoris gradum eveheretur, aestimavimus id magna cum fidelium utilitate fieri posse. Audita ideo hoc super negotio Sacra Congregatione pro Cultu Divino, hisce Litteris ac Nostra potestate apostolica, sacram aedem quam diximus titulo ac dignitate insignimus Basilicae Minoris, spemque simul fovemus ut Beatae Mariae Virgini fidentes inspiciant christiani ab eaque optatum auxilium capiant atque solacium. Concedimus scilicet congrua iura et privilegia, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii datum, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, servanda sunto Contrariis nihil obstantibus. Haec autem quae ediximus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum capere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, pp. 209-210

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana