Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MAXIMOPERE OPTANTES*

CATHEDRALE TEMPLUM AGRIENSIS ARCHIDIOECESIS
TITULO BASILICAE MINORIS DECORATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Maximopere optantes ut christianis fidelibus congrua ad recte vivendum praebeamus subsidia, censuimus accedendum esse optatis precibusque venerabilis Fratris Pauli Brezanoczy, Episcopi titulo Rotariensis atque Administratoris Apostolici Agriensis, qui petiit ut cathedrale archidioecesis, cui praeest templum, Deo dicatum in honorem S. Ioannis Apostoli ante portam Latinam, Basilicam Minorem renuntiaremus. Ea enim sacra aedes, mirifica architectorum pictorumque arte insignis, insignior in dies facta est ob sacrarum caeremoniarum splendorem atque alacrem incensamque christianorum in Deum pietatem. Accedit praeterea quod ad templum istud circumiacentes etiam dioecesium Cassoviensis, Rosnaviensis et Satmariensis fideles spectant, fidei suae fovendae causa religionisque ardentius profitendae. Audita ideo sententia Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, certa profecto et optima spe ducti, ut vel maiore inde mentium propensione dilecti isti Hungaricae nationis filii Nobiscum coniungantur, hisce Litteris deque apostolica Nostra potestate, templum quod diximus titulo ac dignitate decoramus Basilicae Minoris, cum iuribus et privilegiis congruis, servatis tamen iis quae iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, datum, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus. Haec autem quae ediximus firma ac rata haberi volumus suosque effectus nunc et in posterum capere.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die quartodecimo mensis martii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 761-762

 

© Copyright 1970- Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana