Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

CHRISTI VERBA*

BEATO IOANNI DE AVILA, PRESBYTERO CONFESSORI,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Christi verba sanctissima: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur» (Mc. 16, 15) id luculenter ostendunt aeternam hominum salutem potissimum in praedicatione niti Episcoporum, Apostolorum successorum, atque in eorum qui cum iis ministeria sancta participant, seu Sacerdotum. Quae sane causa est cur Ecclesia tum iniquis temporibus tum prosperis spes suas in Episcopis atque Sacerdotibus, prae ceteris, magnopere collocaverit.

Quoniam ergo corpus venerabilium Fratrum Hispaniarum Episcoporum, suo clerique populique universi nomine, id proposuerint ut beatum Ioannem de Avila, Sacerdotem integerrimum eundemque christianae religioni intendendae in ea nobilissima terra stimulatorem, in Sanctorum album redigeremus, Nos, cum optantes tantae nationis gloriam augere, virorum illustrium atque Sanctorum patriae, tum censentes hoc fauste, feliciter, prospere Ecclesiae succedere, negotio qua opus esset consideratione reputato, quam aequissime eorum precibus cedimus in sententiamque discedimus.

Etenim si Ecclesia, multis per id tempus difficultatibus affiicta cum haereses undique altius insurgerent, atque languore quodam pietatis ac disciplinae iacens, ex huius beatissimi viri virtute, in Hispania maxime, animum sumpsit et robur, fore etiam confidit, ut sanctitas illius, ab altissima Petri Sede promulgata, ita Sacerdotes concitet ut, suae dignitatis conscientia acti, vitam ad omnem virtutis legem, normam, disciplinam exigant, et, quasi lucerna super candelabrum collocata, fideles collustrent atque a malae consuetudinis corruptela prohibeant.

Quod quantum auxilii, instar prosperi venti, Ecclesiae afferat, tantis oneribus susceptarum rerum pressae, quantamque vim det ut portum possit contingere ultimum, nemo non videt.

Cuius beati viri placet nunc casus vitae breviter percurrere, eiusque sanctitatem, quae fuerit, strictim percensere, eo nempe consilio ut cognoscentes omnes admirentur, admirati imitentur.

Ioannes de Avila est die VI ianuarii, anno MCCCCXCIX, in hanc lucem editus Almodovari, in Hispaniae finibus, ab Alfonso et Catharina Jijón, tum rebus ac bonis abundantibus, tum fide ac religione. Cumque eo tempore Hispani equites militarium facinorum gloriam sibi multam compararent, ita factum est ut pueri indoles clarissimis et amplissimis factis initiaretur. Vix autem decimum quartum aetatis annum attigerat, cum Salmanticam mittitur, studiorumque artiumque domicilium, a qua urbe, exacto quinquennio, incertis de causis decessit, patriis locis se reddens. Pietatem hic et religionem sanctissime colentem hortatus est sodalis quidam Franciscalis familiae, qui de eo audierat, ut, intermissa studia repetens atque ad artium bonarum disciplinas revocans, sacerdotium iniret: sic enim eum Christo in eius Ecclesia aptius inserviturum. Quare cum Complutum se contulisset, toto pectore ad philosophiam ac sacram theologiam incubuit, id secum constituens ut, emenso studiorum curriculo, ad Indos inde transiret. Non ergo mirum est si, Iuliano Garcés, Tlaxcalensi Episcopo, missionarios viros conscribente ut in Mexicum duceret, Ioannes et conscribi libenti animo passus est, et iam in hoc mentis cogitationes convertere atque consilia suscipere.

Itaque primum sacris Deo litare maturavit, Almodovari, in urbe sua natali; qua profecto occasione, Christi ipsius ritu et exemplo, duodecim pauperibus, apparata mensa, ipse ministravit, nova a se veste indutis. Quin, abalienato copioso patrimonio, redactam pecuniam indigentibus omnem distribuit, atque e divite en inops ac pauper factus est. Scilicet Evangelii iussa (cf. Lc. 13, 33) vehementius movebant, quibus mente et animo studebat.

Post autem haec Hispalim urbem adiit, ut inde ad omne officii munus instructus, maritimum iter susciperet, in Mexico Christum nuntiaturus. Neque tamen res ex sententia cessit.

Quia tamen excitatum intus ignem nulla ventorum vis exstinguere poterat, beatus Dei famulus Baeticam regionem cunctam pererravit apostolorum more, praedicans regnum Dei, urbesque multas, et in his maxime quas Hispanus populus Alcalá de Guadaira, Lebrija, Jerez, Palma del Rio, Ecija cognominat, sua Galilaea fuerunt. Incredibilis autem vis ingenii virtusque oratoris cum summa paupertate, integritate, innocentia coniuncta, per animos permanans, commovebat, percellebat; in suumque rete, per veritatis praedicationem usquequaque in mare praetextum, multi implicabantur.

Anno vero MDXXXI innocentem in criminis haeresis suspicionem apud Inquisitionem Hispalensem Ioannem adducunt et carcere multant. Tandem interrogatus ac iusta excusatione usus emittitur. Cui profecto carcer vel lucro fuit, si quidem vinculis et tenebris mandatus «mysterium Christi» plenius percepit, quam ante cognovisset.

Gliscente itaque fiamma, Ioannes Cordubam petiit, ibique scholam instituit «Sollicitudinum sacerdotalium», ut dicebant, qua, curis omnibus ad Sacerdotum formationem intentis, eorum studia pietatis ita excitabat, ut omnes fama atque laude moti virtutum, ad eum tamquam ad exemplum respicerent. In urbem autem Granatam cum se contulisset, Archiepiscopo maximopere profuit sive praedicando, idque nulla requiete, sive collegio Sacerdotum condito in sacri Praesulis auxilium, sive officiis aliis gravibus sancte obitis. Ceterum hic magistri nomen in studiorum Universitate adeptus est; hic, opitulante gratia, Ioannem de Deo ad cultum aeterno Numini impensius tribuendum convertit, et Franciscum Borgia, et alios clari nominis viros feminasque quorum gloria merito gaudet Ecclesia.

Anno MDXL studiorum Universitatem in urbe Biatia constituit sapienterque ordinavit; atque ita legibus temperavit, ut, praesertim S. Thomae Aquinatis philosophia nixam, omnibus patere vellet, atque simul iuventutem cultioribus ad apostolatus munera doctrinis instrui compararet; curavit etiam ut collegia, seu facultates, in eadem Universitate conderentur doctrinae christianae omnium primae tradendae.

Interim Petrus Guerrero, Archiepiscopus Granatensis, qui olim Compluti in studiis conlega fuit, quique Tridentum iam iam proficiscebatur sacro Concilio interfuturus, cupide instabat ut secum iret. Cum tamen ille comitari non posset, scripsit nihilominus commentarium de reformanda Ecclesia, quo sacer idem Antistes in Concilio summa cum laude et utilitate usus est. In patria ergo se continens, totus erat in verbi Dei expositione, at praesertim, ut semper, omni cogitatione in «scholam sacerdotalem» curandam insistebat, quam et hic constituerat, ubere fructu.

Eo autem tempore per Hispaniae terras Societas Iesu, ab Ignatio de Loyola condita, propagari coepta est; cumque iisdem fere consiliis, propositis, studiis uterque eorum ageretur, similitudo celeriter amicos fecit; atque non solum in optimam alter de altero opinionem venit vicemque meritis reddebat, sed quasi unius familiae essent eorum socii mutuo diligebant, auxiliabantur, ac nonnulli etiam, Ioannis hortatu, a se ad illos transierunt. Quin et ipse tam sanctam Societatem transmigrabat, nisi valetudine parum firma uteretur: quod si forte factum esset, beatus Ignatius, ut ipse dicebat, tamquam «arcam Testamenti» ad se umeris portandum iussisset.

At assiduis laboribus vigiliisque consumptum iam molestiae, vitia, morbi temptabant et aggrediebantur. Quibus ingravescentibus, causa praedicationis invite deserta, sedem ac domicilium in urbe Montilia collocavit cum uno laboris sodale Petro Villaras, atque domuscula illa, communis quidem, si specie iudices, locupletissima facta est atque amplissima, si dignitatem consideres.

Eo autem tempore beatus vir egregia scripsit, et innumeros efformavit animos; commentarium alterum exaravit prudentissimum, quem Granatensis atque venerandus Praesul Tridenti iterum adhiberet; Sacerdotum hortator ac suasor assiduus, praeterea, anno MDLIII ad eos orationem copiosissimam misit Cordubae in concilium congregatos; item Toletano Concilio, anno MDLXV, per litteras atque memoriales libellos quodammodo interfuit; ac denique eo anno qui fuit MDLXVIII, magister virtutum sapientissimus, Teresiae a Iesu animum, scrupulis tactum, litteris missis erexit, libro, quem ipsa de vita sua scripserat, admodum probato.

Ceterum ardentem doloribus eum oportuit corpus imponere lecto ac iacere, Christi simillimum Cruci affixum. Constat alioquin eum illa tempestate Sanctorum more vixisse, eiusque virtutis tanta circum fuisse indicia, ut videretur ille divino quodam repletus numine; adeo ut tempus omne quod Montiliae traduxit, nonnisi praeparatio ad mortem fuerit, quam die X mai, anno MDLXIX serenus obiit.

Eius corpus in domo religiosa sodalium Societatis Iesu conditum, atque nominis fama est supremis etiam titulis prorogata. Iamvero nunc, hominis virtutem et opera considerare placet, quam paucis.

Atqui, in beatissimi Pauli similitudinem, cum quo genere, indole, ingenio mirifice coniungebator, Ioannes fuit proprie apostolus, seu, ut historia tradit, «Evangelicae praedicationis expressa imago», idemque «sancti praeconis species purissima». Cumque Deum unice diligeret, homines etiam summo studio complectebatur, de iisque, periculis undique cinctis, condolebat, quos lacrimarum filios vocabat. Nec igitur mirum si orationes, auditae confessiones peccatorum, frequentissimae missae litterae, tractatus, inexhausti labores, omnia, verbo, quae gereret, in eorum salutem converterentur; ac si quid ipse non posset, per scripta et per discipulos consequi nitebatur, singulari semper diligentia atque constantia.

Digne laudi et merito ei etiam vertitur quod statuta, decreta, iussa sacrosancti Concilii Tridentini, ut erat acri ingenio, providit, utpote qui et tradendo catechismo curam intenderit — cui negotio praeter quam quod ipse operam dabat multam, opus «de doctrina christiana» exaravit, novis instituendi initis viis — et in clericorum fìngendis moribus multum laboris posuerit; et in collegiis condendis, cum Seminariis quodammodo aequalibus, omne studium adhibuerit; et, denique, eo spectaverit semper ut Sacerdotes Episcopis suis praesto essent, sicut milites ad omnia parati.

Qui praeterea amicus et pater multorum in Christo fuit cuiusque status et condicionis, nobilium aeque ac obscurorum, sacerdotalis atque saecularis ordinis, qui operum, laborum, aerumnarum suarum corona exstiterunt, coniunctissime tamen et amicissime cum Sanctis vixit: curo Ioanne de Deo, scilicet, cum Francisco Borgia, cum Petro de Alcantara, curo Ignatio de Loyola, cum Ioanne de Ribera, cum Thoma de Villanova, cum Teresia a Iesu, quibus omnibus, ad unum, magni fuit, huic potissimum, quae de eius morte uberrime flevit.

Abundantissimae doctrinae eius caput et pars praecipua est «Mysterium Christi», in carcere, ut diximus, a summo Deo eidem apertum atque totum in hoc, secundum beati viri doctrinam, consistens quod Deus ita homines dilexit, ut Filium suum unigenitum daret, cuius amor in Incarnatione maxime patuit, et in Cruce, et in Eucharistia, cum scilicet Dei amor, si ipsissimis eiusdem beati verbis uti volumus, factus est «caro, Crux, Eucharistia».

Quae curo ita sint, christianum divini Redemptoris bona participare, atque per gratiam eo modo coniungi cum Christo, quo caput cum ceteris membris.

Si autem ad membra ipsa respicias inter se, necesse esse omnino ea caritate conglutinari.

His omnibus doctrinam «corporis mystici» perspicue adumbrari, ut est ab Ecclesia postea clarius illustrata, nemo non videt; de qua sane iudicamus beatum Ioannem de Avila bene meritum esse.

Eius insuper scripta et vitam bene consideranti apparebit disciplinam de sacerdotio apud eum summo loco fuisse. Stat enim illi Sacerdotes eodem Christi munere fungi, sacra ordinis potestate: oportere igitur eos excellentis dignitatis conscientia sanctissime vivere, ob hoc etiam quod Eucharistiae sacramentum conficiant, timore sane ac tremore. Accedere, Sacerdotes, perinde ac Iesus Christus, esse deprecatores inter populum atque Deum, per quos nempe divina verba hominibus fiunt. Quoniamque sacerdotii munus est Dei amantis indicium, superesse ut amor amorem rependat. Ceteroquin Sacerdotum exemplar absolutissimum Christum esse, nullumque pretium eam sanctitatem habere, quae eius vestigiis non insistat; Sacerdotem denique ne quidem fingi posse, si Mariam, Christi Matrem, non perpetuo quodam iudicio diligat, qua nihil Iesu propius.

Beatus Dei famulus, postremo; vocatus est «magister»; quae nimirum appellatio ostendit ipsa quae quantaque fuerint tum aequalium tum posterorum de illo sensus et opinio. Iure quidem. Eius enim virtus in fide nitebatur sine umbris, in magni Dei amore anxio atque sollicito, in paupertate, inopia, egestate, in cruce et adflictione, in studio serviendi Ecclesiae acri et admirabili, quam, aeque ut S. Paulus, «non habentem maculam aut rugam» (Ephes. 5, 27) toto animi ardore esse cupiebat. Qui praeterea ea prudentia de rebus semper disceptat, ut S. Franciscus Salesius, Petrus de Berulle, S. Ioannes Eudes, S. Vincentius de Paulo, S. Alfonsus M. de Ligorio, S. Antonius Maria Claret, aliique paene infiniti viri eum et laudaverint et utilitatibus eius non caruerint.

Neque illud praeterire possumus eius commentaria, sapientissimis sententiis et gravibus verbis ornata, per consulta et scita sacri Concilii Tridentini in totam Ecclesiae sanctae compagem et venas permanasse.

Est autem nunc et altera beati Ioannis vita consideranda, quae post eius mortem initia duxit: non enim omnis vir mortuus est, cuius inclita fama virtutis latius serpsit, rumor multus, prodigia per ipsum patrante Deo. Quibus rebus est perfectum ut sueti processus in Toletana archidioecesi fieri coeperint; et anno MDCCLIX Clemens XIII, praedecessor Noster, Decretum de heroicis eius virtutibus factum probaverit; ac denique anno MDCCCXCIV, die XV mensis aprilis, a Leone XIII in Beatorum ordinem fuerit hic sollemniter redactus.

Quae res, aucta tum vitae tum operis cognitione, talem omnium admirationem excitavit, ut de eius sanctitate ab Ecclesia probanda atque confirmanda cogitatum fuerit. Quare Patres Cardinales Sacrae Rituum Congregationis, cum in consultationem venissent utrum causa iterum tractanda susciperetur, die XIV mensis martii, anno MDCCCCLII, «affirmative», responderunt, «si Sanctissimo placuisset».

Quia tamen in supplici libello, Sanctae huic Sedi exhibito, eo actores spectare videbantur ut non illud iudicium iam sueto more dari poscerent, sed ut aequipollenti modo, ut dicunt, fieret, Nos bene fieri censuimus si eorum postulationibus concederemus. Hanc autem rationem et viam, haud frequenter sane ab Ecclesia initam, legitime adhiberi tum mos maiorum, tum sacrorum Pontificum normae docent, modo tamen certo coeant heroae virtutes atque non intermissus cultus: quae beato Ioanni de Avila sine ulla controversia insunt. Vendere enim sua omnia egenisque distribuere; accusationes acerrimas, vincula, nulla querela obire; sine intermissione temporis praedicare, confessiones audire, huc illuc mira cursare alacritate homines Deo venandi gratia, mori denique ut victima, haec omnia non quidem indicia sunt sanctitatis; sed argumenta firmissima. De cultu vero si quaeratur, et id inquisitum et compertum est. Mortuo enim amplissimus ei honor habitus est a populo, clero, sanctis ipsis, maxime postquam beatus ab Ecclesia pronuntiatus est atque universi Hispanici cleri, anno MDCCCCXLVI, a Pio XII im. rec. Decessore Nostro caelestis patronus constitutus.

Quae cum ita essent, die II mensis decembris superioris anni, fidei Promotor generalis in hanc sententiam cessit: eam esse beati Ioannis de Avila causam, ut Sanctorum honore recte honestaretur, cui rei nihil obesse. Quod idem cum visum esset tum Sacrae Congregationi pro Causis Sanctorum, in peculiari conventu die X superioris mensis februarii habito, tum etiam Purpuratis Patribus eiusdem Sacrae Congregationis praepositis, in plenariis comitiis die XXIV mensis martii, habitis, Nos de aequipollenti canonizatione eidem Beato decernendae perlibenter statuimus. Quibus profecto caerimoniis, Deo iuvante, hodie Ipsi praefuimus, summa Nostra christianique populi laetitia. In Petriano enim templo, undique gentium maxime ex Hispania fidelium coetibus confluentibus, plurimisque astantibus S. R. E. Cardinalibus sacrisque Romanae Curiae catholicaeque Ecclesiae Antistitibus, precibus concedendum esse censuimus venerabilis Fratris Nostri S. R. E. Cardinalis Pauli Bertoli, Praefecti Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, petentis ut Beatum Ioannem de Avila sanctum renuntiaremus.

Postquam igitur idem Purpuratus Pater paucis de illius vita, coeptis, sanctitate dixit, Nosque sanctos caelites in vota vocavimus ut omnipotentis Dei auxilium lumenque impetrarent, tamquam supremus Ecclesiae magister haec pronuntiavimus:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, beatum Ioannem de Avila Sanctum esse decernimus et definimus.

In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Quibus verbis prolatis, rogatu eiusdem S. R. E. Cardinalis decrevimus ut modo Sanctus renuntiatus catalogo Sanctorum ascriberetur utque Litterae Decretales de more conficerentur. Post grates denique omnipotenti Deo una cum astantibus actas, de eius miris virtutibus et operibus sermonem habuimus, eiusque patrocinium primi invocavimus, augustiore ritu divinum sacrifìcium ad aram templi maximam facientes. Omnibus itaque quae inspicienda erant bene perpensis, quae supra acta memoravimus universae Ecclesiae renuntiamus, mandantes ut harum Litterarum exemplis et locis, etiam typis impressis, manu tamen alicuius tabellionis subscriptis sigilloque impressis, eadem prorsus habenda sit fìdes, quae his haberetur, si ostenderentur.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo primo mensis maii, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo, Pontificatus Nostri septimo.

Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Ego EUGENIUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Ostiensis ac Portuensis et S. Rufinae Cardinalis TISSERANT, Sacri Collegii Decanus.

Ego FERDINANDUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Veliternae Cardinalis CENTO.

 Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit. ecclesiae suburb. Tusculanae Cardinalis CICOGNANI.

Ego IOSEPHUS Episcopus tit. ecclesiae suburb. Sabinensis et Mandelensis Cardinalis FERRETTO.

Ego GREGORIUS PETRUS titulo S. Bartholomaei in Insula Presbyter Cardinalis AGAGIANIAN.

Ego ALAPHRIDUS titulo S. Mariae in Domnica Presbyter Cardinalis OTTAVIANI.

Ego PAULUS titulo S. Mariae in Vallicella Presbyter Cardinalis GIOBBE.

Ego CAROLUS titulo S. Agnetis extra Moenia Presbyter Cardinalis CONFALONIERI.

Ego ALBERTUS tit. S. Pudentianae Presbyter Cardinalis DI IORIO.

Ego FRANCISCUS tit. Ss. duodecim Apostolorum Presbyter Cardinalis ROBERTI.

Ego PAULUS tit. S. Andreae de Hortis Presbyter Cardinalis MARELLA.

Ego ARCADIUS MARIA tit. Immaculati Cordis B. M. V. Presbyter Cardinalis LARRAONA.

Ego VILLELMUS THEODORUS tit. S. Theodori in Palatio Presbyter Cardinalis HEARD.

Ego ALOISIUS tit. S. Laurentii in Damaso Presbyter Cardinalis TRAGLIA.

Ego ILDEBRANDUS tit. S. Sebastiani ad Catacumbas Presbyter Cardinalis ANTONIUTTI.

Ego EFREM tit. S. Crucis in Hierusalem Presbyter Cardinalis FORNI.

Ego IOSEPHUS tit. S. Athanasii Presbyter Cardinalis SLIPYI.

Ego FRANCISCUS tit. SS. Petri et Pauli in Via Ostiensi Presbyter CardinalisŠEPER.

Ego IOANNES tit. SS. Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis VILLOT .

Ego CAESAR tit. Dominae Nostrae a Sacro Corde in Circo Agonali Presbyter Cardinalis ZERBA.

Ego IOSEPHUS tit. S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum Presbyter Cardinalis BELTRAMI.

Ego GABRIEL MARIA tit. S. Sabinae Presbyter Cardinalis GARRONE.

Ego MAXIMILIANUS tit. SS. Cordis Iesu ad Castrum Praetorium Presbyter Cardinalis DE FURSTENBERG.

Ego ANTONIUS tit. S. Mariae supra Minervam Presbyter Cardinalis SAMORÈ.

Ego PETRUS tit. S. Laurentii in Lucina Presbyter Cardinalis PARENTE.

Ego CAROLUS tit. S. Marcelli Presbyter Cardinalis GRANO.

Ego ANGELUS tit. SS. Ambrosii et Caroli ad Viam Latam Presbyter Cardinalis DELL' ACQUA.

Ego DINUS tit. Sacratissimi Cordis Iesu Christi Regis Presbyter Cardinalis STAFFA.

Ego IOANNES tit. Iesu Divini Magistri Presbyter Cardinalis WRIGHT.

Ego ANTONIUS S. Eugenii Papae Diaconus Cardinalis BACCI.

Ego MICHAËL S. Pauli Apostoli in Arenula Diaconus Cardinalis BROWNE.

Ego AEGIDIUS S. Iosephi ad Viam Triumphalem Diaconus Cardinalis VAGNOZZI.

Ego PERICLES S. Apollinaris Diaconus Cardinalis FELICI.

Ego BENNO S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis GUT.

Ego PAULUS S. Hieronymi a Caritate in Via Iulia Diaconus Cardinalis BERTOLI.

Ego SILVIUS S. Agathae Diaconus Cardinalis ODDI.

Ego IOSEPHUS Omnium Sanctorum in Via Appia Nova Diaconus Cardinalis PAUPINI.

Ego IACOBUS S. Eustachii Diaconus Cardinalis VIOLARDO.

Ego IOANNES SS. Cosmae et Damiani Diaconus Cardinalis WILLEBRANDS.

Ego MARIUS S. Ioannis Decollati Diaconus Cardinalis NASALLI RCCA A CORNELIANO.

Ego SERGIUS SS. Nominis Mariae ad Forum Traiani Diaconus Cardinalis GUERRI.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius

PAULUS Card. BERTOLI
S. Congr. pro Causis Sanctorum Praefectus

Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost.
Iosephus Massimi, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 5, pp. 337-346

 

© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana