PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANDOQUIDEM HOMINES*
BEATISSIMA VIRGO MARIA SUB TITULO MATRIS DEI
PATRONA PRINCIPALIS DIOECESIS S. IUSTI CONSTITUITUR,
SANCTUS AUTEM IUSTUS PATRONUS SECUNDARIUS EIUSDEM ECCLESIAE.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quandoquidem homines, vitiosa et corrupta natura, ad mala, ad errores naturali quodam studio rapiuntur, semper quidem turn ad summum Dei numen, tum ad caelites respicere consueverunt, in quibus, difficultatibus undique prementibus, omnem auxilii ac praesidii spem collocari oportere intellegebant. E qua sane humanae infirmitatis conscientia, et etiam e desiderio, quo flagrarent homines eos honore afficiendi, qui amici Dei facti sunt, ac potissimum venerandam Christi Matrem, mos obtinuit in Ecclesia ab antiquissimis temporibus ut dioeceses alicui Sanctorum in tutelam traderentur. Quoniam ergo venerabilis Frater Georgius Carolus Carreras, Episcopus S. Iusti, suo clerique populique suae dioecesis nomine, quin immo et civilium potestatum, ab hac Sede apostolica petierit, ut beatam Mariam semper Virginem sub titulo Matris Dei principalem patronam suae dioecesis constitueremus, Sanctum vero Iustum patronam secundarium, ut dici solet, Nos, id putantes haud parum valere ad augendam pietatem sive erga Christi parentem, sive erga eum, quern populus iam pridem officio prosequitur, nempe S. Iustam, libenti quidem animo tanti Praesulis expostulationibus eiusque populi optatis concedimus. Iis ergo probatis, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino, datis a nobis facultatibus, facienda statuerit, placet beatissimam Virginem Mariam, Dei Matrem, patronam principalem dioecesis S. Iusti constitui, sanctum autem Iustum, secundarium declarari, cum iuribus et privilegiis, iuxta rubricas competentibus. Contrariis minime obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae sive nunc sive in posterum vim obtineant effectusque habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die duo de vicesimo mensis februarii, anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, pp. 738-739
© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana