Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MARTYRUM SANGUINEM*

SANCTUS FLORIANUS MARTYR DIOECESIS LINCIENSIS
PRAECIPUUS PATRONUS CONFIRMATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Martyrum sanguinem semen esse christianorum cum ubique terrarum constet, in ea tamen Austriae regione clariore quodam argumento comprobatur, in qua sanctus Florianus cum inclitis eius sociis, saeviente in Christi fideles Diocletiano Romanorum imperatore, ad sanguinis effusionem fidem suam confessus est. Cuius Christi athletam cum universae Austriae fideles in primisque dioecesis Linciensis incolae eximia religione ab antiquitate prosequantur, eiusdem Ecclesiae Episcopus, cleri atque populi vota excipiens, dioecesis praecipuum apud Deum patronum auctoritate sua ordinaria eum pronunciavit simulque ab Apostolica Sede comprobationem petiit, ad normam instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum propriis recognoscendis. Nec est silentio praetereundum nona hoc ipso anno agi saecularia, ex quo sodales praeclarissimi Ordinis Canonicorum Regularium Lateranensium, tam optime de catholica Ecclesia meriti, coenobium Sancti Floriani ibi locorum incolendum susceperunt. Quapropter, censentes Nos valde fidelium pietati profuturum si venerabilis Fratris Francisci Salesii Zauner, Episcopi Linciensis, precibus concederemus, eaque probantes quae a Sacra Congregatione pro Cultu Divino, data olim facultate, hac de re decreta sunt, proclamationem Sancti Floriani martyris praecipui apud Deum Patroni, loco Sancti Maximiliani, a Linciensi sacro Praesule actam omnino ratam habemus, factis iuribus datisque privilegiis iuxta rubricas competentibus, contrariis nihil obstantibus. Has vero Litteras firmas esse decernimus suosque effectus sive nunc sive in posterum habere statuimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo mensis aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri octavo.

ALOISIUS Card. TRAGLIA, S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 10, p. 742

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana