Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

MAGNUM SEMPER*

IN REPUBLICA DAHOMEYANA APOSTOLICA NUNTIATURA CONSTITUITUR, CUIUS SEDES IN URBE DAKAR COLLOCABITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Magnum semper ea res habuit momentum, ut Ecclesia sancta, populorum mater sollicita eademquequasi signum in salutem gentium elatum (cfr. Is. 11, 12), omnibus coniunctionis et amicitiae vinculis cum populis coniungeretur, quinimmo et eos sibi arctius constringeret, si res posceret aut condicio ferret. Nam ubi iustae necessitudines nationes inter et Ecclesiam constitutaesunt, non modo ibi communis et tranquilla pax conciliatur, quae semper in se ipsa optatissima est, sed etiam et cives religiosae atque civilis vitae munera aequiore animo faciunt, et Ecclesia commodiore condicione praedicationis officium exsequitur.

Quam ob rem, volentes, iuxta ea quae diximus, amicitiam huius beatissimae Petri Sedis cum Republica Dahomeyana firmare et augere, simulque id efficere, ut Ecclesiae status ibi loci magis magisque floreat, bene fieri censuimus, si in ea Republica Nuntiaturam Apostolicam constitueremus; quod sane per has Litteras facimus, ea lege ut Sedes eius pro nunc, ut dicunt, in urbe Dakar collocetur, factis videlicet omnibus iuribus, quae huius institute sunt propria. Quae vero per praesentes Litteras statuimus, firma sint omnino nuncet in posterum, vimque suam habeant, contraries nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iunii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, p. 477

 

© Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana