Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAM PROPE*

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS CONSOLATRICIS AFFLICTORUM DIOECESIS TOLETANAE IN AMERICA, BASILICA MINOR EFFICITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Quam prope assit et assidue, maternam et validam ferens opera, christianis fidelibus Beatissima, Virgo Maria, non solum ex singulorum in Christi Matrem religione et pietate infertur, verum etiam ex plurimis eidem ubique terrarum dicatis templis. In quibus illud, mira quidem arte exstructum, dioecesis Toletanae in America praecipuo argumento commemorare placet, cui per vulgus «Our Lady of Consolation» appellatio. Frequentissimae autem cum eo conveniant, peregrinationis votique causa, fidelium turmae, sibi suisque, una cum animi, corporis quoque solacium impetrantes, visum est venerabili Fratri Ioanni A. Donovan, Episcopo Toletano in America, haud parum utilitatis et incrementi rei catholicae obvenire atque sodalibus Ordinis Fratrum Minorum Conventualium laudis, si eidem sacrae aedi Basilicae Minoris dignitas conferretur; idque, audito Americae Septemtrionalis Foederatarum Civitatum Episcoporum coetu, ab Apostolica Sede enixe petiit. De sententia igitur Sacrae Congregationis pro Cultu Divino, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, apostolica Nostra potestate templum Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis Consolatricis Afflictorum ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae sacris aedibus hoc nomine insignibus rite competunt, servatis tamen iis quae ex decreto «De titulo Basilicae Minoris», die sexto mensis Iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, dato, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 278

 

© Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana