Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SIQUIDEM CURA*

CURIALE TEMPLUM S. THOMAE, NEOFORI SITUM IN DIOECESI CULMENSI,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Siquidem cura animarum id praecipue a Nobis requirit ut subsidia, eademque cum praesentis aetatis adiunctis composita, christifidelium coetibus suppeditemus, censuimus votis esse accedendum et precibus venerabilis Fratris Casimiri Iosephi Kowalski, Episcopi Culmensis, qui, post auditum de more Episcoporum Polonorum coetum, Apostolicae huic Sedi petiit ut templum Sancti Thomae, sacra nempe curialis aedes quae Neofori exstat, Basilica Minor fieret. Qua publica comprobatione non solum eiusdem sacrae aedis magnificentiam amplificari et magni haberi se credere, verum etiam catholica incepta, tam copiose tamque utiliter a sacerdotibus laicique ordinis fidelibus inibi inita, et, ut aequum, omnino laudari et magis indies, sicut in omnium exspectatione est, augeri posse. Quapropter, requa oporteret diligentia considerata atque Sacra Congregatione pro Cultu Divino sententiam rogata, apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, paroeciale templum Neoforeuse, quod diximus, Deo dicatum in honorem Sancti Thomae, ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis, quae templis huiusmodi rite competunt, servatis tamen iis quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris» die sexto mensis Iunii, anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo, factum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo primo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus Nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 277

 

© Copyright 1971- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana