Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

RHEGIUM URBS*

TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS MATRIS CONSOLATIONIS
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Rhegium urbs, quam pulcherrimum prope alluit mare generosaque tellus incolarum multorum industria nobilitat, tam est inter omnes ob divi Pauli praesertim memoriam (cf. Act. 28, 13) fideliumque religionem hire merito celebrate, ut quam libentissime optatis accedendum esse censuerimus venerabilis Fratris Ioannis Ferro, Archiepiscopi Rheginensis, qui suo suique populi nomine petiit ut eiusdem urbis sacra ea cedes, quae Beatae Mariae Virgini sub titulo Matris Consolationis dicata est, Basilicae Minoris titulo decoraretur. Quo incepto nostro non solum civibus innumerisque eo advenientibus peregrinis animum addi aestimavimus ad caelestia magis in diescapessenda, verum etiam dilectis filiis ex Ordine Fratrum Minorum Capuccinorum, ob egregium iamdiu ibi operam praestitam, debitas grates reddi: augustum enim dulcissimae Christi Matris simulacrum et religiosa pietate tuentur ipsi et christianorum coetibus incenso animorum studio venerandum proponunt. Accedit quod sacram illam Beatissimae Virginis effigiem, pretioso diademate iterum iterumque cinctam, egregium iam a saeculo XVI templum contegit, nobilissima arte usque a fundamentis excitatum, proximisque annis vel, ob saeculorum usum, restitutum vel, ob aerumnosa aetatis humus nostrae verum adiuncta, nova admodum eademque accommoda molitione exstructum. De sententia ideo Sacrae Congregationis pro Cultu Divino deque apostolica nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, templum quod diximus ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis liturgicis quae sacris aedibus hoc nomine insignibus rite competunt, servatis tamen iis quae, iuxta decretum de titulo Basilicae Minoris, die VI mensis iunii, anno MDCCCCLXVIII, servanda sunt. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Ceterum volumus ut hae Litterae nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die duo detricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo primo, Pontificatus nostri nono.

ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius


*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 4, p. 280

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana