PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
QUANTOPERE SINT*
CURIALIS SACRA AEDES SANCTI BENEDICTI,
IN DIOECESI AUGUSTANA VINDELICORUM,
AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Quantopere sint, ob praeclaram Sancti Benedicti memoriam in eumque ubique terrarum pietatem, homines permoti, ut Deum in primis colerent suorumque assequerentur animorum utilitatem, omnium sermone celebratur. Nec ideo mirum quod et templa copiosa, eidem sacra, per aevum ex aedificata sint et coenobia condita, tanti Patris et Magistri praeceptis exsequendis, exemplis imitatione exprimendis. Quae inter, cum perantiqua illa et clarissima percenseatur sacra aedes, quam Sanctus Bonifatius, Germanorum apostolus, extruxit et consecravit ipse; cumque venerabilis Frater Iosephus Stimpfte, Episcopus Augustanus Vindelicorum, post audit Germanorum Episcoporum coetum, sua suique christiani populi vota significaverit atque ab Apostolica Sede petierit ut idem templum, quod, loco vulgo Benediktbeuern situm, curiale ad praesens habetur, ad basilicae minoris dignitatem eveheretur; Nos, quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino statuit probantes, de apostolica Nostra potestate curialem sacram aedem, quam diximus, Deo in honorem Sancti Benedicti dicatam, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus et insignimus. Eidem scilicet omnia iura et privilegia tribuimus, quae templis huiusmodi titulo insignibus rite competunt, servatis tamen iis, quae, iuxta decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, datum, servanda sunt. Contrariis quibuslibet non obstantibus.
Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur, suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri nono.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 7, pp. 476-477
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana