PAULUS PP. VI
LITTERAE APOSTOLICAE
SANCTI IOSEPH*
S. IOSEPH, SPONSUS B. M. V., PRINCEPS PATRONUS
DIOECESIS CIVITATIS GUZMANAE DECLARATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Sancti Ioseph, Beatae Mariae Virginis sponsi castissimi, eiusdemque fidelissimi Christi custodis, vice patris, tanta dignitas tantaque Ecclesiae religio, ut non solum eadem eius cultum, maxime his temporibus, et aluerit et ingentibus pietatis incrementis ampliaverit, sed etiam, verba Scripturae sanctae de Iosepho Hebraeo sibi accommodans, quae sunt «Ite ad Joseph» (Gen.41, 55), non intermisit christianum populum quasi ad principem sui tutorem, et custodem, et defensorem mittere, cui custodiendum tradere. Quandoquidem ergo clerus ac populus universes dioecesis Civitatis Guzmanae in Mexico, amore ducti, quo iam pridem afficerentur, erga hunc Sanctum, ilium praecipuum dioecesis suae patronum sibi elegerint, venerabilisque Frater Leonardus Viera, eiusdem dicionis Episcopus id probaverit, litterisque datis petierit ut ad normam Instructionis De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis n. 30, tum electio, tum probatio confirmaretur, Nos, ea rata habentes quae Sacra Congregatio pro Cultu Divino statuerit, factis a Nobis facultatibus, quam aequissime optatis concedimus, certa spe fore, ut ea res Ecclesiae sanctae bono cedat. Quare placet S. Ioseph, B. M. V. sponsum, patronum principalem dioecesis Civitatis Guzmanae declarari et haberi, cum omnibus iuribus et privilegiis liturgicis iuxta rubricas. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae sive nunc sive in posterum firmae sint effectumque habeant,contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub Anulo Piscatoris, die IX mensis Octobris, anno MCMLXXII, Pontificatus Nostri decimo.
ALOISIUS Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
*A.A.S., vol. LXIV (1972), n. 11, pp. 705-706
© Copyright 1972 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana