LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE
APOSTOLATUS PERAGENDI
CONSILIUM DE LAICIS
NOVA CERTAQUE RATIONE ORDINATUR,
PONTIFICIUM CONSILIUM PRO LAICIS
IN POSTERUM APPELLANDUM
PAULUS PP. VI
APOSTOLATUS PERAGENDI variae formae seu divisiones ministrationum (Cfr. 1 Cor. 12, 5), quae aedificando Corpori Christi mystico, quod est Ecclesia, deserviunt, ad laicos quoque iure meritoque pertinent, quemadmodum Concilium Oecumenicum Vaticanum II nostra docuit aetate, traditam de hac re doctrinam in novo collocans lumine. Laici enim «in saeculo vivunt, scilicet in omnibus et singulis mundi officiis et operibus, et in ordinariis vitae familiaris et socialis condicionibus, quibus eorum existentia quasi contexitur. Ibi a Deo vocantur, ut suum proprium munus exercendo, spiritu evangelico ducti, fermenti instar ad mundi sanctificationem velut ab intra conferant, sicque praeprimis testimonio vitae suae, fide, spe et caritate fulgentes, Christum aliis manifestent» (Lumen Gentium, 31).
Haec vero tempora, ut nemo non videt, impensiorem latioremque postulant apostolatum illorum; cuius quidem «multiplicis urgentisque necessitatis signum est evidens operatio Spiritus Sancti laicos hodie magis magisque propriae responsabilitatis conscios reddentis eosque ad servitium Christi et Ecclesiae ubique incitantis» (Apostolicam Actuositatem, 1). Huiusmodi rerum statu et ipsius Concilii hortamento (Cfr. Ibid. 26) impellentibus, anno MCMLXVII in Romana Curia constitutum est Consilium de Laicis, ac quidem per Apostolicas Litteras «Catholicam Christi Ecclesiam», die VI mensis Ianuarii eodem anno motu proprio a Nobis datas. Est tamen memorandum Consilium illud esperimenti gratia et ad tempus esse conditum, cum munerum exercitatio rerumque usus opportunas immutationes suadere possent (Cfr. AAS 59 (1967) 28).
Fatemur quidem hoc ipsum Consilium mandata sibi officia diligenter implevisse, sive promovendo, disposite conectendo et ordinando laicorum apostolatum in nationibus vel in ipso corpore Ecclesiae, sive consiliis adiuvando Hierarchiam et laicos, sive ad studia circa hanc rem incumbendo, sive alia incepta suscipiendo. Quoniam vero causae, ob quas idem Consilium fuit institutum, admodum amplificatae sunt et quaestiones, in hac apostolatus cattolici regione aggrediendae et solvendae, multo graviores evaserunt latiusque patentes, necnon experientia per hos annos hausta utiles cognitiones suppeditavit, visum est Nobis huic Romanae Curiae ministerio, quod in praeclaris fructibus Concilii Vaticani II potest numerari, novam, stabilem praestantioremque formam tribuere.
Itaque, omnibus mature perpensis peritorumque sententia expetita, haec, quae sequuntur, statuimus atque decernimus.
I.
Consilium de Laicis in posterum appellabitur Pontificium Consilium pro Laicis.
II.
Consilio praeficitur et moderatur Cardinalis Praeses, cui adest Coetus Praesidialis, tres Cardinales Romae degentes et Secretarium eiusdem huius Consilii complectens. Coetus Praesidialis congregatur alternis mensibus et quoties Cardinali Praesidi necessarium visum fuerit ad maioris momenti negozia expedienda. Cardinalis Praeses a Secretario et Subsecretario adiuvatur. Ad praedictos universos pertinet, secundum normam iuris, ea omnia peragere, quae potestatem ordinis et iurisdictionis sacram requirunt.
III.
Membra Pontificii huius Consilii maiorem partem sunt laici — in ea cooptantur etiam quidam Episcopi et sacerdotes — e variis orbis terrarum partibus asciti et in diversis muneribus apostolatus laicorum versantes, aequa proportione inter viros et mulieres servata.
Membra semel in anno, nisi peculiaria adiuncta aliter suadeant, ad conventum convocantur una cum Coetu Praesidiali agendum, moderante Cardinali Praeside, quem Secretarius adiuvat.
IV.
Consilium opera utitur Consultorum, virtute, scientia, et prudentia insignium, ita electorum, ut laici ceteris numero praevaleant et aequa servetur proportio inter viros et mulieres; quibus ex officio adiunguntur Secretarii Sacrarum Congregationum pro Episcopis, pro Ecclesiis Orientalibus, pro Clericis, pro Religiosis et Institutis Saecularibus, pro Gentium Evangelizatione et Secretarius Pontificiae Commissionis a Iustitia et Pace. Optandum est, ut in Consultorum numero una vel plures sint mulieres vita consecrata astrictae.
V.
Consultores coetum seu, ut aiunt, «Consultam» constituunt, cuius est altius expendere omnes quaestiones, de quibus est Membris Consilii decernendum, ac res sibi a Praepositis demandatas fideliter exsequi. Consultores convocari possunt aut omnes simul aut ad efficiendos coetus minores, qui ad opus quoddam incumbunt, aut singillatim de argumentis interrogari.
VI.
Competentia Pontificii Consilii pro Laicis complectitur apostolatum laicorum in Ecclesia ac disciplinam laicorum qua talium. Particulatim munera huius Pontificii Consilii sunt:
1. excitare laicos, ut vitam et missionem Ecclesiae participent sive, ac quidem potissimum, ut sodales consociationum, quibus apostolatus est propositus, sive ut singuli Christifideles;
2. attendere, dirigere et, si opus est, promovere incepta, quae ad apostolatum laicorum attinent, in variis vitae socialis provinciis, ratione habita competentiae, in his rebus, aliorum Romanae Curiae Dicasteriorum ministeriorumque;
3. ea omnia pertractare, quae spectant ad:
– coetus laicorum de apostolatu agentium in ambitu sive internazionali sive nationali, salva competentia Secretariae Status seu Papalis;
– consociationes catholicas, apostolatum atque spiritualem vitam et navitatem laicorum promoventes, firmo iure Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione circa consociationes exclusive cooperationem missionalem foventes;
– pias associationes (i.e. Arciconfraternitates, Confraternitates, Pias Uniones, Sodalicia cuiusvis generis), collatis consiliis cum Sacra Congregatione pro Religiosis et Institutis Saecularibus, quoties de associationibus agatur a Familia Religiosa vel ab Instituto Saeculari erectis;
– Tertios ordines saeculares in iis tantum rebus, quae ad eorum operositatem apostolicam pertinent, firma proinde competentia Satrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus quoad cetera;
– consociationes clericis et laicis communes, salva competentia Sacrae Congregationis pro Clericis quoad observantiam legum generalium Ecclesiae (cfr. normas Signaturae Apostolicae);
4. proprio quidem inceptu fovere actuosam participationem laicorum spectantem ad rem catechisticam, liturgicam, sacramentalem, institutoriam hisque similem, operam sociando in his cum variis Romanae Curiae Dicasteriis, quae in iisdem causis versantur;
5. curare, ut leges ecclesiasticae laicos respicientes sancte serventur, atque via administrativa controversias cognoscere ad laicos spectantes;
6. concordi ratione cum Sacra Congregatione pro Clericis ea omnia accurare, quae ad Consilia pastoralia, gradus sive paroecialis sive dioecesani, pertinent, ita ut laici adducantur ad participandam rem pastoralem apto nexu compositam seu globalem.
VII.
Pontificio Consilio pro Laicis innititur Consilium de Familia, quod tamen formam ac distinctiones sibi proprias servat. Cui praeest ipse Cardinalis Praeses Pontificii Consilii pro Laicis, qui hac quoque in re peculiariter adiuvatur a Secretario eiusdem huius Consilii. Cardinalis uni ex Officialibus Consilii pro Laicis munus mandat ordinariis rationibus Consilium de Familia contingendi. Quaecumque a Nobis bisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Decembris anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana