PAULI VI
SUMMI PONTIFICIS
LITTERAE APOSTOLICAE
QUAE PER CARITATEM
Venerabili Servae Dei Mariae Henricae Dominici, sorori Instituti
a Sancta Anna et a Providentia nuncupati, Beatorum honores decernuntur.
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae per caritatem fides operatur (cfr. Gal. 5, 6), quaeque ommino necessarium cuiusvis religiosae actuositatis fundamentum semper fuit, mirabiliore quandoque fulget splendore atque copiosis beneficiorum fructibus terrenam quoque saepe laetificat civitatem. Ita fit, ut Ecclesia evidentius appareat variis filiorum suorum donis cumulata, tamquam sponsa pulcherrima ornata viro suo (cfr. Ap. 21, 2) et ad omne opus bonum instructa (cfr. 2 Tim. 3, 17). Quod quidem luculenter monstratur in vita Mariae Henricae Dominici, cuius opera multiformis, firmiter in fide radicata atque ingenti continuae orationis et contemplationis amore inspirata, et spiritualem proprii Instituti renovationem efficaciter promovit, et Ecclesiam sanctam notabili virtutum exemplo collustravit, et humanam quoque societatem multiplicibus beneficiis ac genuini cultus civilis operibus bene affecit. Quae Dei famula, in oppido vulgo Borgo Salsasio prope Carmaniolam, intra Archidioecesis Taurinensis fines, die decimo mensis Octobris anno millesimo octingentesimo undetricesimo nata, nomen accepit in baptismate Annam Catharinam Mariam. Cum autem quattuor esset annorum, est patre orbata atque cum suis ab avunculo Andrea Pipino, parocho oppidi vulgari sermone Borgo San Bernardo cognominati, propriam in domum recepta; cum vero nonum aetatis attigisset annum, eucharisticο pane primum nutrita est, ac post duos anuos sacro chrismate inuncta. Ceterum, innocentem et puram gerens vitam, fioribus et aviculis attentionem praestare in deliciis habebat. Cum vero ad altiora a Domino vocaretur, paenitentiae viam ingressa est, fioribus etiam colendis generoso renuntians animo, ut interiorem animae suae hortum diligentius colere ei liceret. Igitur pecuniam sebi oblatam pauperibus reservabat, infirmos visitare et confortare valde gaudebat, pueros ad primam Communionem eucharisticam aspirantes doctrinam christianam docendo singulariter delectabatur. In religiosam autem vitam inhians, de Instituto Sororum Franciscalium amplectendo consilium iniit; propinquis vero firmiter contradicentibus, exsecutionem propositi differre coacta, tandem anno millesimo octingentesimo quinquagesime, aetate unius et viginti annorum, Institutum a Sancta Anna et a Providentia nuncupatum, a marchionissa Iulia Falletti de Barolo tunc fundatum, ingressa est ibique, nomine Maria Henrica sumpto, die sexto et vicesimo mensis Iunii anno millesimo octingentesimo quinquagesime tertio, religiosam professionem absque ullo impedimento emisit. Paulo post in domum religiosam, quae Castrifidardi erat, tamquam Vicaria missa, ut inobservantias ibi serpentes tolleret, annο millesimo octingentesimο quinquagesime quinto, morbo cholerico per oppidum grassante, per tres menses singulari caritate et animi fortitudine ministravit incolis loci lue affectis. Magistra novitiarum, ibi Arius, ac postea in domo etiam matrice Taurinensi designata, triennio transacto, fere unanimi suffragio, annos nata triginta duos, Generalis Instituts Antistita est electa. Supremum autem huiusmodi regimen per triginta tres integros annos tenens, familiam sibi commissam maxima rexit moderatione et prudentia. Nec tamen laetabatur quod in sοla Taurinensi regione Institutum iucunde florebat, sed, illius opus ultra patrios etiam confines cupiens dilatari, primas in Indiam destinavit Sorores missionarias. Dum autem huiusmodi instabat laboribus, singularem ubique ostendebat spiritum fidei, quo et multiplex eius industria plane imbuebatur. Omnis enim Mariae Henricae operatio ex salutari contemplationis et vitae interioris exuberantia promanabat. Nec praetereunda est constantia et fortitudo praesertim in regulari disciplina restituenda. Itaque Dei famula, quae iure altera Instituti fundatrix dici potest, meritis erga propriam familiam religiosam atque erga Ecclesiam, necnon et erga civilem societatem egregie refulgens, Taurini, in domo matrice, animam Deo reddidit, die uno et vicesimo mensis Februarii anno millesimo octingentesimo nonagesimo quarto, aetatis suae sexagesimo quinto. Cum fama sanctitatis Mariae Henricae longe lateque in dies diffunderetur, de processu beatificationis instruendo actum est. Inquisitione igitur Ordinaria apud Curiam Taurinensem peracta, atque Commissione Introductionis Causae die quarto mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo quadragesimo tertio a Piο XII obsignata, Apostolico deinde Processu quaestio de virtutibus Servae Dei apud Sacram Rituum Congregationem, ut olim cognominabatur, agi coepta est, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, die tertio decimo mensis Maii. Instaurato deinde novo iure, Peculiaris Congressus Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum atque Coetus Plenarius Patrum Cardinalium habiti sunt. Quibus investigationibus rite actis, Nos, die primo mensis Februarii anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto, sollemniter ediximus Sororem Mariam Henricam Dominici christianas virtutes heroum in modem coluisse. Mox accessit quaestio de miraculis intercedente eadem Serva Dei divinitus patratis. Cum autem de variis supernis rite constaret signis, unum dumtaxat miraculorum ad beatificationem satis esse putavimus; quod et probavimus per decretum eiusdem Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum, die septimo mensis Iulii anno millesimo nongentesimo septuagesimo septimo publici iuris factum. Sollemnis autem Beatificatio hoc ipso die, ut provisum, acta est in Petriano templo, nonnullis Patribus Cardinalibus adstantibus et Episcopis ac magna Christifidelium turba, maxime vero Sororum Instituti a Sancta Anna et a Providentia nuncupati. Νοs autem inter Missam haec verba pronuntiavimus: «Νοs, vota Fratris Nostri Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, necnon plurium aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Henrica Dominici Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali vigesima prima Februarii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen». De eximiis igitur Beatae huius laetetur hodie Ecclesia virtutibus eiusque laudes ex hac Apostolorum Principes aede festive in almam diffundantur urbem. Gloriosa exstet tam clarissimae mulieris memoria quae innumerabili cum Beatorum agmine merito gaudiis perfruitur Omnipotentes in caelis, ad maiorem cuius gloriam omnem suam peregit vitam in terris. Apostolicas denique has Latteras sive nunc sive in posterum ratas esse vimque suam habere volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Maii, annο MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri XV.
De speciali mandato SS.mi hae Litterae Apostolicae signantur et expediuntur die XX m. Oct. a. MCMLXXIX.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana