Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

FIT SAEPE*

IN URBE CALISSIA (VULGO KALISZ DICUNT), IN POLONIAE FINIBUS,
SACRA AEDES BEATAE MARIAE VIRGINIS CAELO RECEPTAE EADEMQUE PER SAECULA CLARA MIRACULIS AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Fit saepe ut christianus populus cum religione erga Beatam Mariam Virginem, Christi Matrem, venerationem etiam erga S. Ioseph singularem coniungat, sponsum eius fidelem, eundemque Christi custodem sollicitum. Atque ita, quem ad modum Maria et Ioseph sunt in vita mutuo ac suavissimo amoris vinculo iugati, ita nunc sincero fidelium obsequio una honorentur, celebrentur, invocentur. Quod profecto tum alibi, saepissime, tum praecipue in urbem Calissia (vulgari voce dicunt Kalisz), in Poloniae finibus, fieri consuevit, ubi in templo B.M.V, dicato caelo receptae, etiam S. Ioseph sponsus eius iam inde a superioribus saeculis summo honore colitur. In quod sane templum, prodigiis commota quae sancti illius intercessione contingere dicuntur, christianorum agmina frequentissima se conferunt, ut in adversis praesidia caelestia petant, in secundis gratias referant, semper scilicet magnis fidei incrementis. Insunt praeterea templo egregiae artis laudes et ornamenta, et antiquitas, et amplitudo, quibus praestat. Ceterum, non desunt Decessorum Nostrorum Romanorum Pontificum dona, neque Nostra, certa religionis et amoris erga Dei matrem documenta, studii singularis in catholicam Poloniam. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes Zareba, Episcopus Vladislaviensis, in cuius dioecesi templum illud situm est, suo ac totius cleri et populi nomine, preces admovent ut id ad dignitatem Basilicae Minoris eveheremus, ,Nos, ea probantes quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino, facta a Nobis facultate, statuerit, libentissime titulo Basilicae Minoris templum B. M. V. Assumptae in caelum de quo sermo factus est, decoramus, cum iuribus atque liturgicis concessionibus rite competentibus, servatis tamen quae decreto « De Titulo Basilicae Minoris », die vi mensis Augusti facto, anno MDCCCCLXVIII, servanda sunt. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensisIunii, anno MDCCCCLXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 8, pp. 453-454

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana