Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

SERAPHICUS PATRIARCHA*

REGULA ORDINIS FRANCISCANI SAECULARIS APPROBATUR ET CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. —  Seraphicus Patriarcha, Sanctus Franciscus Assisiensis, dum vitam agebat, et post pretiosam mortem, non solum permultos alliciebat, qui in religiosa a se condita familia Deo deservirent, sed etiam plurimos laicos adduxit, ut ipsius instituta, quantum in mundo fieri posset, obirent. Etenim, ut verbis utamur Pii XI , Decessoris Nostri, « videtur ... nullus fuisse, in quo Christi Domini imago et evangelica vivendi forma similior, quam in Francisco, atque expressior eluxerit. Propterea, qui se ipse appellavit magni Regis Praeconem, idem recte alter Christus nuncupatus est, quod se quasi reviviscentem Christum aequalium suorum societati et saeculis praestitit futuris : unde consecutum, ut is vivat hodie ante oculos hominum in omnemque victurus sit posteritatem » (Litt. Encycl. Rite expiatis, 30 Apr. 1926; AAS, [18] 1926, p. 154). Laetamur sane quod «charisma Franciscanum » hac ipsa aetate, qua tot serpunt doctrinae placita, tot propensiones aluntur, quae animos a Deo rebusque supernis abalienant, adhuc servetur in bonum Ecclesiae humanaeque consortionis. Laudabili ergo studio sociaque opera quattuor Ordines Franciscales per decennii spatium sunt annisi, ut novam Regulam Tertii Ordinis Saecularis seu, ut nunc appellatur, Ordinis Franciscani Saecularis elaborarent. Id enim necessarium visum est ob mutatas temporum condiciones et propterea quod Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum praecepta suasionesque, ad rem pertinentia, salubriter edidit. Itaque dilecti filii Ministri Generales quattuor Ordinum Franciscalium preces Nobis adhibuerunt, ut sic concinnatam Regulam probaremus. Nos vero, exempla quorundam Decessorum Nostrorum secuti, ex quibus Leo XIII id postremo praestitit, huiusmodi postulationibus libenti animo obsecundare decrevimus. Quae cum ita sint, Nos fore confisi, ut vitae forma, ab admirabili illo Viro Assisiensi praedicata, nova quadam impulsione praeclare fiorescat et vigeat, e consulto Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus, quae de exemplo sibi proposito diligenter cognovit, omnibus attente perpensis, certa scientia et matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi, Regulam Ordinis Franciscani Saecularis approbamus et confirmamus eique Apostolicae sanctionis robur adicimus, dummodo conveniat cum exemplo, quod in tabulario eiusdem Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus asservatur, cuiusque prima verba sunt « Inter spirituales familias », extrema vero « ad normam Constitutionum, petenda ». Hisce simul Litteris et auctoritate Nostra abrogamus priorem Regulam Tertii Ordinis Franciscani Saecularis, qui dicebatur. Statuimus denique, ut hae Litterae firmae sint suosque effectus nunc et in posterum plene consequantur; contrariis quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Iunii, anno MCMLXXVIII , Pontificatus Nostri sexto decimo.

 IOANNES Card. VILLOT, Secretarius Status


*A.A.S., vol. LXX (1978), n. 8, pp. 454-455

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana