Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PAULUS PP.VI

HOMILIA HABITA IN XYSTINA SACRA AEDE
EUCHARISTICO SACRIFICIO A BEATISSIMO PATRE CONCELEBRATO, AD PRAEPOSITUM ATQUE SODALES SOCIETATIS IESU, QUI RELIGIOSAE SUAE COMMUNITATIS GENERALIS COETUI INTERFUERUNT


Die 16 mensis Novembris, a. 1966

 

Dilecti Filii,

Voluimus, ut Nobiscum Eucharisticum Sacrificium concelebraretis et participaretis, antequam post absoluta negotia Congregationis vestrae generalis, singuli ad sedes vestras rediretis et ab urbe Roma, unitatis catholicae veluti centro, in orbis terrarum partes quoquoversus effunderemini; voluimus vos universos persalutare, confirmare, cohortari; et benedicere unicuique vestrum, toti Societati, variis operibus, quae ad Dei gloriam provehitis et quibus in Sancta Ecclesia inservitis; voluimus, ut modo paene sensus movente ac sollemni mandatum apostolicum vobis iterum dari sentiretis, quod muneri vobis praestituto peculiarem indolem tribuit atque vigorem, quasi vobis conferretur rursumque crederetur a beato patre Vestro Ignatio, Ecclesiae Christi prae aliis fidelissimo milite: immo quasi a Christo ipso, cuius vices Nos hic in terra, hic in Apostolica Sede, indigne quidem sed veraciter agimus, vobis confirmaretur et arcano modo iuvaretur et amplificaretur.

Hac de causa hunc elegimus locum, sacrum et timore quodam animos perfundentem ob pulchritudinem, maiestatem, praesertim ob significationem imaginum, quibus ornatur; locum prae ceteris venerabilem sono precationis humillimae quidem sed pontificalis, quam hic facimus, et quae non solum laudem et gemitum animi Nostri, verum etiam totius Ecclesiae, a finibus terrae immo totius generis humani complectitur, cuius personam gerimus ministerio Nostro apud summum Deum, atque cui oraculum eius, qui est altissimus, nuntiamus. Hunc locum elegimus, ubi, quemadmodum nostis, sorte? Ecclesiae exquiruntur ac decernuntur certis temporibus historiae commendatis, quae, ut credere addecet, non voluntate hominum sed Spiritus Sancti auxilio, arcano et amoris pleno, reguntur. Hic eundem Spiritum Sanctum, cum finis piissimo huic ritui imponetur, invocabimus pro Sancta Ecclesia, quae apostolico officio Nostro comprehenditur ac repraesentatur, atque pro vobis, qui estis sodales, moderatores, auctoritate praediti Filii vestrae ac Nostrae Societatis Iesu.

Hac precatione, qua coniunctim Spiritum Sanctum invocabimus, quodammodo sancientur ea, quae per hoc tempus magni momenti sollicite egistis; scilicet Societatem vestram et totam eius operam acri examine estis perscrutati, quasi, paulo post celebratum Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, quattuor saecula historiae eius concludentes et novam aetatem vitae religiosae vestrae in qua militatis, novo mentis habitu novisque propositis incipientes.

Hic igitur coetus, Fratres et Filii dilectissimi, peculiare pondus, ad historiam pertinens, habet, quod vobis ac Nobis datur vicissim describere mutuas definiendo rationes, quae Sanctae Ecclesiae cum Societate Iesu intercedunt et intercedere debent; quam quidem Ecclesiam Nos, e divino mandato, pastorali munerz moderamur, et comprehendimus ac repraesentamus.

Quae sunt eae rationes? Vestrum et Nostrum est dare responsum, quod gemino modo perhibetur.

1) Vultisne vos, filii Sancti Ignatii, milites Societatis Iesu, etiam nunc, futuris temporibus et semper tales esse, quales fuistis a rerum vestrarum initio usque adhuc in utilitatem Ecclesiae catholicae et huius Apostolicae Sedis? Non esset, cur hoc rogaremus, nisi circa eandem Societatem vestram, ut circa alias religiosas familias fieri contingit, ad aures Nostras pervenissent nuntia quaedam et rumores, quae - hoc tacere non possumus — stuporem Nobis iniecerunt et quorum nonnulla Nos affecerunt dolore.

Quarum suasionum, insolitarum pravarumque, impulsu in quibusdam partibus amplissimae Societatis vestrae dubium exortum est, num ea pergere deberet talis esse qualem Sanctus Vir, qui eam mente concepit et condidit, sapientissimis ac firmissimis normis composuit et qualem traditio plurium saeculorum, experientiae diligentissimae usu veluti maturitatem adepta et gravissimis confirmata approbationibus, ad Dei gloriam, Ecclesiae defensionem, hominum admirationem conformavit? Numquid in mentibus quorundum e vobis opinatio inhaesit ex qua absolutae rationi historicae sint res humanae obnoxiae quae, tempore genitae, eodem tempore necesse sit consumantur, quasi in Ecclesia Catholica non insit charisma veritatis, quae permanet, et stabilitatis quae frangi non potest; cuius charismatis haec Petra Apostolicae Sedis imago est et fundamentum?

An respectu animarum studii, quo tota Societas vestra inflammatur, necessarium visum est, quo maior tribueretur operae vestrae efficacitas, a tot venerandis consuetudinibus recedere, pertinentibus ad rem spiritualem et asceticam atque ad disciplinam, quasi non amplius adiuvarent et impedirent, ne sollicitudo pastoralis vestra liberius et ratione magis personali explicaretur? Itaque austera et virilis illa oboedientia, quae semper Societatis vestrae propria fuit, quae eius compagem reddidit evangelicam, exemplo praelucentem, validissimam, visa est minui debere, quasi humanae personae adversaretur et agendi alacritatem praepediret. Qua in re oblitterata sunt ea, quae Christus, Ecclesia, ipsa schola vestra spiritualis de eiusmodi virtute egregie docuerunt. Non ergo fortasse defuit, qui arbitraretur non amplius necessarium esse animo proprio iniungere exercitationem spiritualem, usum videlicet assiduum et impensum orationis, humilem et fervidam disciplinam vitae interioris, discussionis conscientiae, intimi colloquii cum Christo, quasi actio externa suffìceret ad Spiritus et perspicaces et fortes et puros servandos, et ipsa per se valeret ad coniungendam mentem cum Deo; quasi haec copia artium spiritualium solum monachos deceret, non potius armatura esset, qua Christi miles indigeret omnino.

Fortasse quidam decepti sunt opinantes ad disseminandum Evangelium Christi oportere, ut quis instituta saeculi induceret, eius cogitandi agendique modum, eius profanam vitae rationem; scilicet ex naturalismi placitis iudicaverunt de moribus huius aetatis, hac etiam in re obliti praeconi Christi, cum pro munere homines adiret, illius nuntium iis allaturus, non licere iisdem adeo similem fieri, ut sal acrem saporem suum amitteret apostolus propria sibi virtute destitueretur.

Hae profecto nubes obductae sunt caelo sed consultis Congregationis vestrae generalis magna ex parte evanuerunt! Etenim, quemadmodum non parvo cum gaudio accepimus, vos ea strenui probitate, qua voluntates vestrae semper ducebantur, - postquam historiam vestram, munus, ad quod estis votati, ea quae experientia cognovistis, diligenter et sincere considerastis - vos ipsi decrevistis primariis institutis vestris consranter adhaerere, nec traditionem vestram dimisistis, quae omni tempore apud vos praesenti quadam efficacitate et vigore pollebat.

In Regulas autem vestras peculiares mutationes inferentes — quod ob renovationem vitae religiosae, a Concilio propositam, non solum vobis facere licuit, sed, ut faceretis, moniti estis — nullatenus sacram legem illam violastis, ex qua estis religiosi, immo Societatis Iesu sodales, sed potius remedium attulistis rebus vestris, quatenus eae temporis acti onere premebantur, ac novas vires comparastis ad omnia incepta, futura aetate vobis suscipienda, ita ut hic prosper exitus inter cetera emineret, quae in laboriosis disceptationibus statuistis: exitum dicimus, quo fit, ut reapse servetur atque haud dubiis incrementis augeatur non solum corpus Societatis vestrae sed etiam Spiritus. Ad hunc vero spiritum quod attinet, vos enixe hortamur, ut, a maiorum vestrorum saluberrimis institutis non deflectentes, in posterum quoque priores partes in vita vestra tribuatis orationi: unde enim nisi a gratia divina, quae ut aqua viva per humiles veluti canales orationis, colloquii cum Deo, praesertim vero sacrae liturgiae ad nos manat, quisque religiosus hauriet caelestia consilia et vires ad suam supernaturalem sanctificationem perficiendam; unde apostolus accipiet impulsionem, ductum, robur, sapientiam, perseverantiam in pugna adversus daemonium, carnem, saeculum committenda; unde amorem concipiet, quo animas diligat propter earum salutem et Ecclesiam construat praeter opifices, quibus huius mystici aedificii, scilicet Ecclesiae, opus pro munere et conscientiae officio est mandatum? Gaudete, Filii carissimi. Haec est ratio, vetus et nova, oeconomiae christianae; haec est forma, quae verum religiosum discipulum Christi, apostolum in eius Ecclesia, magistrum fratrum vel fidelium vel alienorum efficit. Gaudete; benevolentia Nostra, quin immo animus Noster communione vobis iunctus solatia vobis praebent vobisque adsunt.

Consulta igitur peculiaria vestra? quae spectant ad institutionem scholasticorum vestrorum, ad obsequium magisterio et auctoritati Ecclesiae praestando, ad rationes perfectionis religiosae, ad normas, quibus actio apostolica et adiutrix opera pastoralis vestra recte dirigantur, ad germanam interpretationem decretorum Concilii Oecumenici, ad certum modum, quo ad effectum deducantur, et ad alia ex hoc genere, quasi responsa habeantur oportet ad interrogationem Nostram. Sane quidem; Filii Sancti Ignatii, qui nomine sodalium Societatis Iesu gloriantur, adhuc sibi ipsi constant et fidi manent Ecclesiae! Parati sunt et fortes! Nova arma, abiectis armis usu attritis et minus efficacibus, in manibus habent eadem cum oboedientia, eodem cum studio sese devovendi, eadem cum voluntate spirituales victorias pariendi.

2) Nunc vero altera oritur quaestio de definiendis rationibus, quas Societas Iesu habet cum Ecclesia et peculiari modo cum Apostolica Sede. Ex oribus vestris quasi colligimus hanc alteram interrogationem: putatne Ecclesia, putatne Successor Sancti Petri Societatem Iesu adhuc esse singularem et fidelissimam militiam suam? putatne eam religiosam familiam, quae minus hanc aut illam virtutem evangelicam colendam ut peculiarem finem sibi proposuit sed potius constituit, quasi custos et praesidium, defendere ac promovere ipsam Sanctam Ecclesiam et Apostolicam Sedem? confirmaturne ei adhuc propensa voluntas, fiducia, protectio, quibus ei semper datum est frui? asseritne Ecclesia per os eius, qui vos alloquitur, se adhuc indigere et honorari Societatis Iesu ministerio, militantis agminis proprio? estne haec adhuc valida et idonea ad opus hodierni apostolatus, immensum quoad amplitudinem et qualitatem, obeundum?

En, Filii carissimi, responsionem Nostram: ita est! Fidem vobis habemus atque servamus; atque adeo vobis mandatum operis apostolici damus; affectum caritatis gratumque animum Nostrum significamus; benedictionem impertimus.

Hac ipsa hora, sollemni et historiae inserenda, asseverastis, rem novis propositis corroborantes, vos velle retinentissimos esse huius instituti Vestri, quod temporibus, quibus restauratrix opera Concilii Tridentini fervebat, Ecclesiae Catholicae ministerio se dedidit. Itaque proclive Nobis est Nosque iuvat iterare verba et acta Decessorum Nostrorum, hac aetate, quae diversa est quidem at non minus restauratrice opera Ecclesiae conspicua, utpote quae subsequatur Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum; iuvat Nos affirmare hanc Apostolicam Sedem et sine dubio una simul cum ea Ecclesiam habere carissimam Societatem vestram, donec excellentiam suam studeat collocare in sana doctrina et sanctitate vitae religiosae atque praevalidum instrumentum se praestet ad catholicam fidem tuendam ac propagandam.

Si iidem eritis, qui fuistis, non vobis deerit bona existimatio et fiducia Nostra.

Idem de vobis sentiet Populus Dei. Quae enim arcana causa fuit, cur Societas vestra tantopere diffunderetur et tanta frueretur prosperitate, nisi singularis institutio spiritualis vestra atque compages ac forma vestra canonica? Quodsi haec institutio et forma eaedem permanebunt et novo usque virtutum et operum florebunt vigore, spes non est vana fore, ut progressione quadam augescatis incrementis et perenni gaudeatis efficientia, quod attinet ad Evangelium annuntiandum et aedificandam societatem hominum temporum nostrorum. Nonne vitae vestrae evangelicae et religiosae institutum, historia et forma vestra, quibus aliis estis exemplo, optima defensio et commendatio vestra sunt et quam maxime persuadent, ut fides habeatur apostolatui Vestro? Nonne in hac firmitate spirituali, morali, ad Ecclesiae communitatem pertinente, nititur fiducia operae vestrae, immo adiutricis operae vestrae?

Sinite Nos dicere, sub finem huius alloquii, magnam spem Nos ponere in vobis. Ecclesia eget adiumento Vestro, atque gaudet et gloriatur id a filiis sinceris deditisque, ut vos estis, accipere; Ecclesia suscipit opus, quod pollicemini, quin etiam vitam, quam offertis; et, cum sitis milites Christi, ad ardua et sacra certamina, in suo nomine ineunda, nunc cum maxime vos asciscit et concitat.

Nonne animadvertitis quantis praesidiis, his ipsis temporibus, opus sit fidei, quam aperto assensu, quam dilucida expositione, quam assidua praedicatione, quam sapienti explanatione, quam plena amoris et magnanima testificatione?

Vobis confidimus, utpote valentibus testibus unius veraeque fidei.

Nonne videtis, quas opportunitates praebeat oecumenismus hodiernus sanctae Ecclesiae catholicae servo et apostolo necessitudines cum aliis feliciter constituendi, colloquia prudenter serendi, interpretationes patienter proferendi, dilatandi spatia caritatis?

Qui aptius quam vos ad haec conferent studia atque labores ea mente ut Fratres adhuc a nobis seiuncti nos cognoscant et agnoscant, nos audiant et gloriam, gaudium, famulatum mysterii unitatis in Christo Domino una nobiscum participent?

Nonne inter vos erunt viri habiles, prudentes, strenui, peritissimi, quod attinet ad mundum huius aetatis christianis principiis imbuendum, quemadmodum in Constitutione pastorali, iam clarescente, describitur, quae a verbis incipit «Gaudium et spes»? Nonne cultum, quem Cordi Iesu tribuitis, adhuc habebitis efficacissimum ad renovandas mentes moresque eiusdem mundi, iuxta Concilii Oecumenici Vaticani Secundi hortamenta, et ad creditum vobis munus fructuose exsequendum, ex quo vos oportet atheismo obniti?

Nonne institutioni iuventutis in scholis medii ordinis et in studiorum universitatibus, sive ecclesiasticis sive civilibus, qua summam laudem et maxima merita collegistis, novo ardore incumbetis? Oportet enim memineritis tot animas teneras vobis esse creditas, quae Ecclesiae et hominum societati, si rectis conformentur praeceptis, permagnas utilitates quondam possint afferre.

Quid vero dicamus de missionibus? Nonne missiones, in quibus tot sodales Vestri iam mirandum in modum laborant, desudant, dolores tolerant et curant, ut nomen Iesu tamquam sol salutis refulgeat, vobis, quemadmodum olim Sancta Francisco Xaverio, a Sede Apostolica traditae sunt, cum pro certo haberet vos fore fidei praecones certissimos, audacissimos, ardentissimos ea caritate, quam pietas vestra inexhaustam, solacii plenam, ineff abilem reddit?

Quid demum de mundo sentiendum? De mundo, dicimus, duos veluti vultus prae se ferente, quorum alter significat conspirationem eorum omnium, qui lucem et gratiam aversantur, alter ingentem familiam indicat humanam, pro qua Pater Filium misit, et Filius se ipse immolavit; hic mundus, qui nunc est, tam potens ac debilis, tam infensus et apertus, nonne vos et Nos ad se vocat cum imploratione mentisque incitatione, quasi ad munus implendum? Nonne hic mundus, veluti fremens et palpitans, hoc loco, in conspectu Christi, nunc ad vos omnes clamitat: venite, venite; expectat vos — ut ita dicamus — indigentia et fames Christi; venite, est enim tempus.

Certe, tempus est, Filii dilectissimi; fidentibus et inflammatis animis ite; Christus vos eligit, Ecclesia vos mittit, Papa vobis benedicit.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana