PAULUS PP. VI
HOMILIA
INEUNTE V SYNODO EPISCOPORUM
SUMMUS PONTIFEX HANC HABUIT
PATRIBUS SYNODALIBUS,
UNA CUM EO IN SACRA XYSTINA AEDE MISSAM CELEBRANTIBUS
Die 30 m. Septembris, a. 1977
Venerabiles Fratres,
«Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et a Domino Iesu Christo» (1 Cor. 1, 3).
His Apostoli gentium verbis hodie vos consalutare placet; vos, inquimus, qui, negotiis cotidiani muneris Vestri pastoralis intermissis, Romam convenistis, ut hanc Episcoporum Synodum celebraretis, in quam profecto omnis Ecclesiae sanctae Dei tum consideratio intenditur, tum convertitur spes.
Gaudeamus, Venerabiles Fratres, de hoc conventu; atque spirituali huius horae laetitia fruamur, animos pervadentis atque corroborantis. Christus Dominus, qui promisit se arcano modo ibi esse futurum, ubi plures congregati essent in suo nomine (Cfr. Matth. 18, 20), contegat et consignet uberrima luce et gratia sua Coetum hunc nostrum, egregium communionis ecclesialis exemplum.
Considerationi vero Nostrae, in hoc tam singulari momento, ille sancti Evangelii locus sese sponte offert, quem modo audivimus, per quemque Sanctus Marcus Evangelii sui finem facit. Cuius sane loci plura sunt quae succurrant animo, praesertim discipuli ipsi et Apostoli Domini; Evangelium ab ipsis praedicandum; homines, ad quos nuntius ille salutis afferatur. Haec sunt scilicet praecipua Synodi nostri capita ac quasi inter Coetum tractanda totidem argumenta.
Atque primum, hoc mane in eam textus Evangelii partem intendamus, quae personas discipulorum Domini attingit, cum ad nos directo pertineat: ad nos Episcopos nempe, ac praecipue ad eos, qui ad hanc Synodum frequentandam designati sunt. Dominus nos illuminet!
Ad hoc quod attinet, duo potissimum placet in lumine collocare, atque imprimis nostram uniuscuiusque conscientiam; qui ad id electi et votati sumus, ut per missionem nobis creditam alios transformemus; cumque simus Episcopi, id est successores Apostolorum atque Ecclesiae Dei Pastores, nostrum proprium est esse et testes, et praecones Evangelii, et magistros apud homines. Quod idcirco memoramus. Venerabiles Fratres, ut conscientiam redintegremus electionis et vocationis nostrae, itemque officiorum, quae muneri nobis concredito, magno quidem ac periculoso et incommodo, inhaerent; praesertim vero ut fiduciam, quam in Christo collocavimus, confirmemus: fore videlicet certe ut ille aerumnis, laboribus ac nostrae spei praesens adsit. Si quis enim de hominibus huius temporis cogitet, ad quos omnis nostra Pastorum industria spectat, et quos omnia probare videntur esse hostiles, neglegentes, surdos ad ea, quae nos proponimus, tametsi revera saepe eorum agendi modus hoc solummodo prodat, inscios eos reapse desiderare et quaerere Deum non sine magno labore — si quis, dicimus, haec reputet, timor quidam, ut est hominum natura, eius animum penetret, robur omne debilitans. Non sane hic de humilitate agitur, sed de timore, qui instinctu quodam impellit, ut viae quaerantur minus graves ac minus periculosae. Ita plane est: esse hodie veros Christi Apostolos, ut est fortis animi, ita est viri virtuti et auxilio Dei valde fidentis: quod praesidium Deus fidelissime suppeditabit, dummodo Apostoli animus suavi ac potenti gratiae tactui pateat.
Ceterum, quo modo beatissimi Pauli Apostoli verba, quae sunt de christiani armatura, non memoremus, tam apta Apostolo? Profecto ipsa Ecclesia hodie magnanimis animosisque hominibus indiget, qui se discrimini ministerii sui exponere non dubitent, audacter nunc, nunc tacite, semper tamen vigilanter, actuose, cum omni fiducia et perseverantia.
Qua re ipsis Apostoli verbis vos hortamur: «Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare . . . in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere» (Eph. 6, 13 ss.).
Altera facies seu ratio, ad quam dirigitur mens Nostra, est ipsa amplitudo ministerii nostri. Magister enim nos exire iubet in mundum universum (Marc. 16, 15). Et probe scimus ex ipso hoc certissimo mandato iam definiri ministerium nostrum ut universale et catholicum, immo vero - addere licet secundum vim vocabuli Graeci — cosmicum. Nullis igitur finibus locorum continetur evangelizatio: pro sua virtute et natura vult ac debet complecti totum orbem terrarum, ante omnia orbem hominum, sed - propter principalem hominis locum in rebus creatis et propter officium eius velut legati ac sacerdotis, quod exercet inter res creatas — etiam orbem inanimum omnium rerum.
Hic mundi prospectus, in quem nostrum evangelizatorum officium intenditur, praebet nobis aliquam speciem immensitatis operis nostri, immo permittit nobis quasi manu experiri pondus muneris nostri. Tamen quot, quot res restant adhuc agendae! Inde primo aspectu emergit sensus imparis et inferioris condicionis, quo opprimimur, sensus deficientium virium nostrarum, qui videri potest plena insufficientia. Attamen, eam ipsam ob causam debet affirmari simulque confirmari studium operae nostrae: conspectus mundi ac prospectus futuri temporis nullum generare debet languorem, proprium istius hominis, qui non haurit ex fonte apostolicae gratiae iudicium suum de mundo et normam ad aestimandas veras potestates, suo muneri innatas. Ex contrario: non tantum non licet refugere in nos ipsos, ne videlicet invitamento inertiae cedamus, verum scire nos oportet «virtutem», hoc est potentiam, praesidium, adiumentum Domini esse nobiscum. Hoc idem nobis promittit Iesus Christus extremis et aequalibus huic rei verbis primi Evangelii: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus (Matth. 28, 20). Praeterea visio ipsa maximae mobilitatis rerum et eventuum huius temporis istud valde confirmat. Homines nostrae aetatis sese avertunt a religione neque libenter audiunt nuntium nostrum, quoniam sibi falso persuaserunt ingentes progressus humanitatis cultusque rationalis — qui emineant in technologia ac scientia - iam auferre necessitatem religionis. Attamen, quicumque diligenter considerat rationem eventuum humanorum, apertius detegit duplicem consecutionem eorundem progressuum.
Hinc enim religiones ab homine institutae ipsi non sufficiunt, dum homo, progressionem consecutus, sibimet ipsi placet, atque fìduciam, quam in mirabili ubertate proprii operis, scientia duce patrati, ponit, pro religioso mentis habitu substituit, qui atheismo dissolvitur. Illinc autem atque eodem tempore necessario sentit sibi opus esse, ut cognoscat mysterium, immo mysteria universi, cogitationum humanarum, vitae, atque item necessario experitur propriam omnimodam frustrationem, cum ipse veritate religiosa careat.
Haec autem veritas efficeretur aenigma perenne, nisi ipsa sustentaretur Verbo arcano, quod solum capax est ad fulciendum desuper aedificium scientiae humanae. Quae quidem scientia quo magis progreditur eo magis postulat adiumentum huiusce Verbi superni, dummodo hoc sit verum et dummodo confirmetur a Magistro, qui cogitationes humanas inducere valeat in altiorem regionem Veritatis supremae et futurae hominis sortis supernaturalis. Necessitas huius Verbi, quod ab homine exigit Fidem, aetate nostra acrior est magisque cruciat quam umquam alias. Solum si ei satisfit per Evangelium — quod est Veritas non repugnans veritati «scientificae», sed est hac superior — lux in terra iterum effulget.
Si res ita se habent, Fratres dilectissimi, — ut experientia pastoralis et indagatio psychologica haud difficilis confirmant — munus nostrum his etiam temporibus libentissime recipi potest. Si ex hac ratione, quae non est levis neque exterior, iudicamus, tempus nostrum non est putandum tempus, cuius proprius sit atheismus, sed tempus Fide nostra insigne, quae est Fides vera. Tempus hoc nostrum quasi privilegio commendari dici potest propter veritatis annuntiationem; quapropter Coetus noster Synodalis videtur esse opportunus et providus. Qui quidem Coetus, postquam hanc necessitatem evangelizationis, urgentem et primariam, consideravit, perpendit et illustravit autumno abhinc tres annos, nunc in eo est, ut eius formas et methodos meditetur, studiose ponderet, ostendat, argumentum catecheseos proponens, ad quod data opera incumbatur.
Est demum animadvertendum hanc securitatem circa Fidem corroborari alia ratione, cui attendamus oportet: scilicet ratione «communitaria». Re enim vera Fides progignit coetum credentium, qui est Ecclesia. Nonne in plurali numero posita est sententia Domini?
Ipse enim ait: Euntes . . . docete, et ita congregat simul omnes discipulos suos in unum opus, quod non exstinguit singulorum illorum propria officia, sed iniungit praeterea iis consociatam et compositam industriam, quae exsequenda est in communione intentionum et virium et propositorum. Ecce etiam nos hic simul adsumus eiusdem rei causa: convenimus modo, ut penitius pervestigemus et profiteamur et disseminemus Fidem in Christum, respondentes eodem tempore interrogationi fratrum nostrorum, qui urgentius quaerunt. Nunc maxime efficimus nos «communionem»; et fortunati erimus si, iam inde a primo hoc Eucharistico coetu ac deinceps per totum Synodi tempus, corroborare poterimus sanctum istud vinculum communis operis, dum inter nos fraterne permutabimus experientias set consilia, dum mutuo congrediemur ac multo magis dum coniuncte tractabimus Verbum Dei et mysterium Corporis et Sanguinis Christi. «Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt» (Luc. 11, 28): promissa haec beatitudo hodie semperque consoletur nos, iam precari pergentes.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana