Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. ACHILLEM S. R. E. PRESB. CARDINALEM LIÉNART, EPISCOPUM INSULENSEM,
OCTOGESIMUM ACTURUM NATALEM.

 

Octogesimus cum recurrit natalis, mos est hominibus, praesertim iis, qui potestatem gesserunt vel gerunt, aliquantulum quodam modo quasi in longarum viarum adepta statione consistere, ut emensum iter retro acto mentis obtutu secum considerent, et ad ulteriora prosequenda Deum sibi propitient.

Talem mox celebraturo tibi diem, pro benevolentiae caritate, qua tecum arcte coniungimur, nolumus tibi gratulationes et vota Nostra deesse, cum quidem reputemus redivivum semper Nobis exsistere gaudium, cum exspectata copia detur bene in te affecti animi Nostri sensum promendi et palam declarandi.

Habeto igitur salutares precationes Nostras, quae certo eo acceptiores tibi erunt, quo impensius dilaudaris ob strenuum ac vigil sacrum ministerium a te exercitum, cuius praeclari exstant ac durabiles fructus. Iure merito ad te referre potes S. Pauli Apostoli fiduciae plenum vibransque dictum: Scio cui credidi et certus sum quia potens est (Deus) depositum meum servare in illum diem, iustus iudex (1). Caelestis gratiae benignitas novas tibi adiciat vires, vitae firmet proposita, ut, numquam tepefacto religionis studio et generosa non relaxata te devovendi voluntate, Petri Sedi in exemplum deditus et astrictus, pergas te tuaque impendere in boni pastoris et ductoris animorum perfungendo officio: nam sacrae flammae vi, iuvenescere consuevit aetas, et probata virtus in novum se induere florem.

Haec flagrantibus ominibus exoptantes, tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, superni praesidii auspicem, impertimus; hancque ad sollertem Antistitem Auxiliarem tuum, ad clerum quoque populumque christianum, tuis curis creditum, ultro libenterque pertinere volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Ianuarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 4, p. 236

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana