PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. VILLELMUM THEODORUM
S. R. E. CARDINALEM HEARD,
OCTOGESIMUM NATALEM CELEBRATURUM.
Tibi octogesimum natalem mox acturo inter ominantium voces, quae laetis salutaribus precationibus faustum huiusmodi exornabunt diem, Nostram quoque resonare percupimus. Cuncta igitur felicia et veri nominis profectui bonoque conducibilia tibi optamus, perquam gavisi, quod nunc Nobis nova datur copia, bonam existimationem et benevolentiae affectum iterum tibi exhibere et palam facere.
Iuvat profecto Nos, pro dato tempore, in memoriam redigere clara a te merita in arduis ecclesiasticis officiis obeundis ubertim lecta, praesertim ut Auditor et postea Decanus Sacrae Romanae Rotae, ubi, diuturno spatio annorum navitatem tuam impendens, peritia iuris ac recto sagacique in agendis causis iudicio praestitisti.
Quam ob rem a fel. rec. Decessore Nostro Ioanne XXIII Purpuratorum Patrum Collegio adscitus es, ac nunc viribus ingenii et opibus doctrinae in Apostolico Nostro ministerio perfungendo ita Nos adiuvas, ut gratiam tibi habeamus maximam.
Superna auxilia et solacia tibi nunc invocamus, ut validis viribus fruaris atque novo generosi animi studio pergas maturitate consilii, sollerti opera, exemplis vitae prodesse, Deo confisus, cuius providentia ad meliora et potiora assequenda iustorum dirigit gressus eiusque voluntatis impletio virtutis beatitatisque tutissimum communit iter: Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu; spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam (1).
Haec flagrantibus votis ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, Apostolicam Benedictionem, caelestium donorum largitatis conciliatricem, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Ianuarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 4, p. 237
(1) Ps. 142, 10.
© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana