Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

NEO-EBORACI*

AD E.MUM P. D. PAULUM TIT. SANCTI ANDREAE APOSTOLI DE HORTIS S. R. E. PRESB. CARDINALEM MARELLA, QUEM LEGATUM DELIGIT, UT AUSPICALIBUS RITIBUS NEO-EBORACI PRAESIDEAT, QUIBUS BONARUM ARTIUM EX OMNIBUS NATIONIBUS EXPOSITIO INSTAURABITUR.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.

— Neo- Eboraci, in florentissima et pernobili Foederatarum Americae Civitatum urbe, ad recolendum tertium revolutum saeculum, ex quo condita est, hoc anno bonarum artium ex omnibus populis Expositio instaurabitur. Magnae exspectationi par profecto respondebit felix exitus et eventus, propterea quod summa contentione diligens opera datur, ut nationes illic aemulo studio — mira spectacula rerum — ad conspicienda proponant ea quae disciplinae, artes, rationes technicae investigarunt, invenerunt, confecerunt pro ingeniorum felicitate et copia, quibus singulae florent.

Tanto incepto aequas tribuimus laudes, cum natura sua eo spectet ut civitates, missis tandem simultatibus, acerbitatibus et invidiis, praeclara certatione in iis connitantur fabricandis et iactandis, quae sociatae vitae utilitates suavitatesque almamque pacem decorant.

Quodsi pro Apostolici Nostri ministerii officio magni aestimamus ea, quae tutelam et incrementa communis boni afferunt, libentius eadem adprobanda Nobis censemus, ubi religio, qua nihil sanctius et salubrius, quasi regalem coronam hominum partis operibus et profuturis industriis imponat. Quod sane auspicato hisce in loci adiunctis contingit. Enimvero singulare quiddam huic amplissimae Expositioni rerum inseritur, quod quidem insuetum et novum bono omine et spe laetissima ad effectum adductum est: exhibitionem scilicet rerum ad Ecclesiae navitates pertinentium.

Perite et affabre exstructum Tabernaculum, Vaticanum appellatum, quod latissimo oeco in orbem porticibus circumvento constabit, intrantium oculis offeret Christi vitam splendidis artificiis et operibus expressam, Ecclesiae enucleatae doctrinae multigena praesidia, eiusque multiplicis caritatis inceptiones et curas, eius sanctitatis effectricem ubique terrarum diffusam vim, omne genus supellectilem pulcherrimam ad Dei cultum attinentem, aliaque haud pauca, digna prorsus quae dignoscantur.

In nobiliore autem loco positum admirari licebit simulacrum Virginis perdolentis, genibus Christi mortui corpus gestantis, in quo Michaël Angelus Bonarrotius, facilis aliorum artificum victor, se ipsum sculpendo vicit, cum exquisita fingendi arte nec minore indito caelitus religionis spiritu et affiatu Deiparae formam expressit, quam quisquam contueri nequit, si bene cordatus sit, quin penitus commoveatur. Marmoreum hoc signum, quod Vaticanam Patriarchalem Basilicam tanto collustrat decore, trans Oceani immensa aequora brevi temporis tractu transvectum, insueta praesentia sua quam plurimorum in se mirabundos oculos convertat, et eorum pectoribus insinuet vividum sensum, numquam e memoria occasurum, quo moti per visibilia ad invisibilia rapiantur et arcano quodam effatu, immo silentio, de christiana fide loquatur, heroum parente, virtutum concitatrice, gaudii et pulchritudinis satrice locupletissima.

Quae cum ita sint, ut magnificentior auspicatio Tabernaculi Vaticani in Neo-Eboracensi ex omnibus populis bonarum artium Expositione contingat, decrevimus eo aliquem e Sacro Purpuratorum Patrum Collegio mittere, qui personam Nostram gereret. Quocirca, mature librato consilio, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum deligimus, facimus, constituimus, qui nomine Nostro auspicalibus ritibus illic praesideas, et nuntius et interpres sententiarum Nostrarum, praeconii verba, gratulationes, hortationes proferas, quibus, Dei invocato nomine et auxilio, dilaudes in rem deductum opus, eique conspicui fructus messem frugiferam, auream, durabilem percupias. Nec dubitamus, cum praeclaris ingenii, eruditionis, politioris humanitatis dotibus praeditus sis, qui n exspectationi Nostrae par commissum tibi honorificum munus prospere expleas. Quod ut feliciter eveniat et potiaris iis, quae spei plena concipis, votis, Apostolicam Benedictionem, superni adiutoris Dei praesidii conciliatricem, tibi, Dilecte Fili Noster, peramanter impertimus et hanc per te, nominatim ad carissimum Nobis Franciscum S. R. E. Cardinalem Spellman, Neo-Eboracensem Archiepiscopum, itemque ad universos, qui auspicandae rei gratia illic intererunt, sacra vel civili potestate pollentes Antistites, magistratus, christifideles uniuscuiusque coetus pertinere libenter volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petlrum, die XX mensis Februarii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 6, pp. 357-358

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana