Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

CARITATIS INSIGNE*

AD REV.MUM P. CAROLUM MANSFELD, ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM MINISTRANTIUM INFIRMIS GENERALEM PRAEFECTUM, OB CELEBRANDA SOLLEMNIA A PIISSIMO OBITU, S.CAMILLI DE LELLIS TRECENTESIMO ET QUINQUAGESIMO REVOLUTO ANNO.

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Caritatis insigne et veluti notam Christus Iesus, ex hoc mundo ad Patrem rediturus, Apostolis suis tradidit, cum, amoris sui exemplum proponens suavissimum, eos hisce verbis allocutus est: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (1)Hoc quidem mandatum sanctissimi viri per saeculorum decursum summa cum fidelitate persecuti sunt, qui Ecclesiam Sanctam tanto decoraverunt honore, ut, his collustrata documentis, ipsa mirabile caritatis testimonium signum elevatum ad populos (2) tot inter humani generis miserias exsisteret.

Praecipuo hoc merito singularique splendore huius notae refulget S. Camillus de Lellis, a cuius piissimo exitu trecentos et quinquaginta revolutos annos proximo medio mense Iulio tu, dilecte fili, universique sodales tui celebrabitis, qui eius hereditatem generoso ausu servatis indemnem. Quam ob rem hoc laude dignum consilium ex animo probamus, eo vel maxime quod connitimini, ut perquam sollemni ratione haec anniversaria memoria sive a vestra religiosa Familia sive a nosocomiis recolatur. Quocirca tuis reverentiae plenis optatis libenter concedentes, hisce litteris iucundiorem fructibusque feraciorem susceptam Legiferi Patris vestri commemorationem facere cupimus, ut novum inde sumatis incitamentum ad vestrum caritatis studium, eius tantis collucentibus exemplis, magis magisque alendum ac provehendum.

Cum CCCL abhinc annos, omnibus clarus virtutibus, quas ab Evangelii puris fontibus hauserat, S.Camillus ad superna boni certaminis praemia vocatus est, eius inceptum mirifica iam susceperat incrementa; quos sibi asciverat «bonae indolis viros — ut ipse dicebat — ut Dei amore unice ducti curandis aegrotis, una secum, sese devoverent», ii, pacifera ministrorum manus, propitio omine augescebant, hoc moti consilio, ut religiosam adipiscerentur perfectionem, quarto addito voto «ad infirmos, vel peste correptos, et corpore et animo allevandos perpetuo se addicendi». Domus excipiendis aegris in tota fere Italia patebant, in quibus non modo sacerdotes ad ipsos consolandos invenirentur, sed etiam medicorum ars et disciplina foveretur, apti formarentur valetudinarii ministri, ac novae et illis temporibus maxime accommodatae curandi rationes susciperentur, ita ut Sanctus Conditor vester antecursor dicendus sit, in comparanda infirmis apta atque valida subsidia. Quam ob rem iure merito Leo XIII et Pius XI Decessores Nostri istius Ordinis Legiferum Patrem constituerunt Praestitem sive valetudinariorum atque aegrorum, sive eorum, qui infirmos curant iisque providi assident.

Quodsi tantae virtutis inquiramus causam, hanc unam esse Christi caritatem plane intellegimus, qua Sanctus Dei vir usque ad extremum vitae halitum motus est: caritatem dicimus, quam veluti signum suis asseclis servandum commisit, ut «omnibus inservirent aegrotis», ut «pauperes velut ipsum Christum contuerentur, omni qua par est diligentia et mansuetudine utentes, eos solarentur iisdemque omnia, quae opus essent, summo amore et comitate concederent». Quod aliis suadebat, S. Camillus constantissime servavit: etenim paterna blandaque lenitudine infirmos ac pauperes semper prosecutus est, lacrimarum vim in hoc officio saepe profundens, cum sciret se ipsi Christo inservire; quod ut perfectius efficeret, omnia vitae huius commoda abdicare studuit, ut uni Iesu viveret eidemque sese conformaret.

Quoniam igitur sanctae eius mortis memoria, sueto maiore sollemnitate proxime celebranda, huiusmodi exempla et monita efficaciore ratione meditanda proponet, oblatam opportunitatem libenter nanciscimur, ut S. Camilli religiosos sodales paterno oblectamento adhortemur ad Conditoris vestigia fidelissimo semper gressu premenda: quam caritatem ipse docuit et vitae exemplis monstravit, eam moribus prae se ferant, illa duce ad humillima quaeque obeunda munera parati promptique se accommodent, illa praelucente, in veritate et sanctitate Deo, qui caritas est (3) se devoveant, atque infirmis fratribus indefesso studio et labore adsint. Ea erit, quae istum Ordinem, tantopere de Ecclesia meritum, artiore usque vinculo cum Divino Servatore conglutinet, et feliciora incrementa ipsi suppeditet. Etenim, ut S. Augustini verbis utamur, nescitis quia ipsa unum nos fecit in Christo? Caritas clamat ad Christum de nobis; caritas clamat de Christo pro nobis! (4)

Eos pariter, quibus commissae sunt partes, ut in valetudinariis infirmis assideant, paterna benevolentia prosequimur iisque animum addimus, ut proprio munere summa semper diligentia fungantur, et vigili cura assuescant provida sua ministeria, etsi humilia videantur, maximi pendere, quae Christo Iesu, Mystici Corporis Capiti, offeruntur, cum eius membris exhibentur infirmis, quia membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius (5).

Aegrotos denique, qui angustias omnes genus tolerando, Christum crucem ferentem propiore gressu sequuntur, summa caritate complectimur, eorum anxias sollicitudines participamus, superna solacia flagrantibus invocamus precibus, commotoque animo gratias agimus, quod, suas molestias patienter sustinentes, Ecclesiam Sanctam fulgenti meritorum corona ditant atque amplificant.

Votorum Nostrorum pignus ac propensae voluntatis testimonium Apostolica est Benedictio, quam tibi, dilecte fili, universoque isti Ordini Ministrantium Infirmis, atque Sanctimonialibus, quae a S.Camillo nomen vel impulsionem sumunt, peramanter impertimus, eamque ad omnes quoque pertinere volumus, qui in nosocomiis sive aegrotant, sive quomodocumque infirmis inserviunt et adiutricem operam praestant, ut pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, omnium corda custodiat (6).

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Iulii, anno MCMLXIV, Pontificatus Nostri secundo.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVI (1964), n. 12, pp. 744-746

(1) Io. 15, 12.

(2) Cfr. Is. 62, 10.

(3) Cfr. 1 Io. 4, 16.

(4) S. Augustini Enarrat. in Ps. CXL, 3; P.L. 37, 1817.

(5) Eph. 5, 30.

(6) Cfr. Phil. 4, 7.

 

© Copyright 1964 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana