PAULUS PP. VI
EPISTULA
NOVIMUS TE*
AD E.MUM P. D. ALFREDUM S. R. E. CARDINALEM OTTAVIANI,
SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA
FIDEI PRO-PRAEFECTUM,QUINQUAGESIMUM EXACTUM ANNUM
A SUSCEPTO SACERDOTIO CELEBRATURUM.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem.
— Novimus te, Dilecte Fili Noster, proxime in festo Sancti Ioseph, Sponsi Beatae Virginis Mariae, quinquagesimam anniversariam celebraturum esse memoriam illius diei, semper a te culti, tibi semper colendi, quo ad sacri presbyteratus gradum evectus es.
Quem faustum oriri tibi valde percupimus, atque exornatiorem facere gaudemus hasce per Litteras, quae tibi amoris plena omina Nostra proferunt. A Deo profecto, qui vitae tempora spatiaque disponit, eaque numquam arescenti beneficiorum copia collustrat, tutelam, laetitiam, auctum virium, felicitatem, quidquid denique Antistitis veri nominis bono et virtuti congruit, precamur, immo deprecamur. Nec fas est deesse gratulationes votis.
Retro tibi respicienti a sacerdotii tui natali exactos annos causa et ratio est, cur, in ecclesiastico multiplici ministerio piorum fructuum lectam considerans messem, Deo de diuturna vitae usura et sollerti sollicitudine in Eius honore et gloria, superno favente auxilio, collocatis religioso cum mentis affectu gratias agas.
Referimus cogitationes Nostras ad praegravia, quibus functus es et fungeris, in Romana Curia munera, praesertim cum in Officio publicis expediendis Ecclesiae negotiis proximus ab Eminentissimo viro ei praeposito fuisti et nunc temporis, cum Pro-Praefectus es Sacrae Congregationis pro doctrina fidei. Huius doctrinae fidei purae servandae tranquillo studio incensus, iuris prudentia et lenitudine morum exornatus, in multis expertus (1) et dives sensu in scientia et doctrina (2), in apostolico ministerio tot inter ardua actuose persolvendo auxilium Nobis praebes, quod magni pendimus, atque ob id iterum iterumque memorem tibi animum profitemur.
Bono igitur progredere auspicio atque, superna gratia confisus — haec tibi optamus maxime — diu vale et vive cumulatiore usque augescente meritorum numero, ut servias Deo in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus tuis (3).
Haec, quae tibi bene ominantia et hortativa verba promimus, acceptum sint tibi pignus Nostrae in te propensae voluntatis et, menti tuae dulciter et firmiter inhaesura, celebrandae commemorationis durabile tibi mnemosynum sunto.
Nihil denique Nobis restat, nisi ut supernae largitatis auspicem Apostolicam Benedictionem tibi, Dilecte Fili Noster, impertiamus, quam ad universos pertinere volumus, qui, festiva corona, te anniversarium sacrum peracturum circumstabunt.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Martii anno MCMLXVI, Pontificatus Nostri tertio.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 4, pp. 289-290
(1) Eccli. 34, 9.
(2) Cfr. ib. 4, 29.
(3) Cfr. Luc. 1, 75.
© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana