PAULUS PP. VI
NUNTIUS TELEGRAPHICUS AD
STHEPANUM S.R.E. CARDINALEM WYSZYŃSKI,
ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET VARSAVIENSEM,
QUEM LEGATUM ELIGIT,
UT SOLLEMNIBUS PRAESIDEAT IN PERILLUSTRI
MARIALI CZESTOCHOVIENSI TEMPLO PERAGENDIS,
MILLE EXACTIS ANNIS A SUSCEPTA
IN POLONIA CHRISTIANA FIDE
Deipara Poloniae Regina intercedente, ad cuius suavissimam effigiem proximo die III mensis maii in sacello ipsi dicato in Vaticanis Cryptis Eucharisticum Sacrificium celebrabimus, Deum Patrem flagranter exoramus, ut nobili ac dilectae isti Nationi, mille continuos annos Catholicam Religionem profitenti, caelestium donorum copiam abunde concedat, quae novae virtutis pignus atque incitamentum sint ad sacram christianae Fidei hereditatem servandam certatimque augendam.
Ut vero adventatibus iam sollemnibus in celebratissimo Mariali Czestochoviensi Templo quam maximum decus et ornamentum accedant, tibi id muneris committimus, ut ibi Nostram veluti Personam geras, ideoque te Legatum Nostrum eligimus ac nominamus, facta potestate nomine Nostro Nostraque auctoritate Apostolicam Benedictionem singulis universis sacro Ritui pie adstantibus impertiendi.
Die 30 mensis Aprilis a.1966
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana