PAULUS PP. VI
EPISTULA
CUENCAE, IN URBE*
AD E.MUM P. D. IULIUM S. R. E. CARDINALEM DÖPFNER,
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM ET FRISINGENSEM,
QUEM LEGATUM DELIGIT, UT CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT
EUCHARISTICI COETUS CUENCAE HABENDI
EX UNIVERSA AEQUATORIANA REPUBLICA.
Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Cuencae, in urbe Aequatorianae Reipublicae prisca religionis observantia, amoenitate loci, maiorum memoriis inclita et nobili, delecta est sedes Eucharistici ex illa Natione Conventus. Qui — ut magno cum oblectamento a Venerabili Fratre Emmanuele Serrano Abad, Conchensi Archiepiscopo, percepimus — tum ad spirituales, tum ad externas res quod attinet, accurate et diligenter apparatur, ita ut laetissimi eventus exspectatio ibi sustineatur.
Nos, quorum nihil tam interest quam SS. Eucharistiae cultus collustrari et provehi, iam nunc id valde ominamur, ut stata sollemnia in gloriam augusti altaris Sacramenti magnifice cedant. Quo autem clariores exsistant Iesu Christo sub speciebus latenti publici deferendi triumphales honores, illic sacris celebrationibus et coetibus vicaria praesentia ad esse cupimus. Quocirca libenter cedentes votis, quae illius regionis Antistites Nobis aperuerunt, te, Dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum deligimus, renuntiamus, constituimus, qui Nostram ibi geras personam.
Certa autem spe confidimus fore, ut praegrave commissum munus omni cum nitore et decore, et communi cum emolumento persolvas atque gratissimam eius perfunctionis serves numquam casuram memoriam. Monacensis et Frisingensis sacer pastor, venerandae et nobilissimae Bavariae per occasionem profiteberis et in radiante lumine pones cum integram catholicam fidem, qua apud omnes ea claritudinem nominis assecuta est, tum maxime in Sacramentum mirabile obsequium et pietatis observantiam, quibus per saeculorum decursum ea in exemplum enituit. Decet sane pro temporis loco feliciter per te tanti exempli splendor longe puros radios emittat, ubi, quemadmodum aequinoctialis circulus, magis igneam det lucem ita oportere videtur, illo solis iustitiae perfundatur calore, quo vernat perpetuo vere Ecclesia.
Tuum igitur erit illic SS. Eucharistiae dignitatem multitudini fidelium, qui eo una simul coalescent, illustrare. Ne timueris, quin etiam immo gaude, quod magnitudini et amplitudini argumenti quasi oppressa maiestate tua succumbat oratio. «Quantum potes, tantum aude: quia maior omni laude, nec laudare sufficit» (1).
Sacrae liturgiae veluti sol, et Ecclesiae unitatis vinculum et causa, divina Eucharistia est, memoriale signum Passionis, mortis et resurrectionis Domini, Sacrificium unum Novi Foederis, quo realiter et mystice oblatio et immolatio Crucis victimae perpetuatur in infinitas supernae maiestatis gloriae laudes et gratiarum actiones, itemque sacramentum ceteris profecto praestantius, quin etiam horum perfectio et finis, quia non tantum significat et dat gratiam, sed ipsum gratiae Auctorem vere, realiter, substantialiter praeter rerum ordinem continet, robur panis vivi et vitalis, alimonium substantiale illius caritatis, qua Christi Corporis mystici membra inter se et cum Divino Capite cohaerent, «in aedificationem sui in caritate» (2).
Quapropter eos, qui tantum mysterium fidei colunt, venerantur, sumunt, nihil tantum decet, quam ut ipsi benevolentiam, concordiam, pacem in se alant, atque insuper in humani generis consortione dulces fraternitatis nexus solident ac praeterea in mundum universum, cuius cives et particulae sumus, illam cognationem naturae et quasi concentum et consensum propagent, quam Graeci συμπάθεια appellant. «O Sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis! » (3).
Haec aliaque rei consentanea Nostris verbis mysterium fidei celebraturus veridico ac diserto sermone loquere, atque in gaudium et profectum multorum, aeque ac tuum, id vehementer cupimus, ut, quae ore et exemplo vitae severis, opimam piorum fructuum messem progignant; illuc eas, inde revertaris «in abundantia benedictionis evangelii Christi» (4).
Quodsi ex sententia contigerit, scito id Nobis admodum fore scitu iucundum, et rectae conscientiae tuae iusti futuram esse causam solacii. Haec imo e pectore ominati, Apostolicam Benedictionem, superni praesidii auspicem et caelestium donorum pignus, peramanter impertimus ac per te eam volumus ad sollertissimum Conchensem Archiepiscopum, ad ceteros Sacrorum Antistites, ad magistratus, ad universos
sacerdotes et fideles, qui Cuencae in Aequatore Eucharisticum e tota natione Conventum peragent, pertinere.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Aprilis anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 9, pp. 613-615
(1) Sequentia in festo SS. Corporis Christi.
(2) Eph. 4, 16.
(3) S. Augustinus, In Ioan. Ev., tract. XXVI, 13.
(4) Rom. 15, 29.
© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana