Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
E.MO P. D. MICHAËLI S. R. E. CARDINALI BROWNE, OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRATURUM.*

 

Octogesimum natalem diem celebraturo, tibi quaecumque sunt fausta, candida, laeta percupimus, valde idcirco gavisi, quod Nobis grata offertur occasio singularem caritatis affectum et egregiam existimationem, quibus te prosequimur, aperte declarandi. Id autem eo libentius facimus, quod ipse sacrae doctrinae laude, sagacitate consilii, sacerdotalium virtutum exemplo praeclara tibi merita comparasti, non modo Dominicianum Ordinem insigniter collustrans — hic commemorare placet concredita tibi munera sive Rectoris Magnifici apud Athenaeum «Angelicum», cuius sedem reficiendam curasti, sivi Magistri Generalis Ordinis tui — sed alacrem etiam Apostolicae Sedi navans operam, praesertim quo tempore Magistri Sacri Palatii officium obiisti et postquam Purpuratorum Patrum Collegio ascitus es; ac modestia, comitate, sedulitate officii te omnibus acceptum, Nobis autem perquam carum praestitisti.

Benignissimo Deo, cui hac data faustitate sueto effusiores gratias persolves ob divitias bonitatis Suae copiose tibi collatas, supplices precationes fundimus, ut, iugi superno munimine tectus, seros in annos integris animi et corporis viribus valeas, ac pro Ecclesiae emolumento et decore digne, sedulo, fructuose elaborare pergas. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum (1).

Haec sincero pectore ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, et universis qui octogesimi natalis tui celebrationi intererunt, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Maii, annoMCMLXVII, Pontificatus Nostri quarto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 7, p. 492

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana