Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

QUEM IN SACRO*

AD E.MUM P. D. AUGUSTINUM S. R. E. CARDINALEM BEA, QUINQUAGESIMUM RELIGIOSAE PROFESSIONIS DIEM ANNIVERSARIUM CELEBRATURUM.

 

Quem in sacro silentio piaque cum precatione consueveras transigere, dies anniversarius religiosae professionis tuae, mox clarior et laetior tibi illucescet et spirituale gaudium in eos etiam effundet, qui necessitudine tibi coniunguntur, siquidem quinquagesimus explebitur annus, ex quo ut filius Sancti Ignatii a Loyola sollemnibus votis Deo te obligasti.

Hanc occasionem praeterire nolentes, cupimus ut gratulationis significatio et benevolentiae Nostrae testimonium ad te perveniant. Tecum libet Nobis praeteriti temporis spatium tam longum respicere, quo tibi datum fuit Deo et Ecclesiae « in nomine Domini Iesu », quae verba, inter Purpuratos Patres cooptatus, tuo insigni insculpsisti, deservire.

Haec igitur anniversaria memoria sine dubio te movebit, ut, veluti spiritualis messoris gaudio perfusus, gratias Deo maximas agas, atque amplissimi muneris, quod est divina ad vitam religiosam vocatio, plane conscius, perfectionis semitam alacer instes.

Non fortuito autem evenisse videtur, ut sollemnis professionis tuae dies in festum Almae Dei Genitricis ad caelestem gloriam assumptae inciderete Est enim ea virtutum religiosarum praeclarissimum exemplar et eorum, qui in hoc statu Deo se devoverunt, singulare praesidium; illi ergo eadem « deprecante suavissima Deipara Virgine Maria, "cuius vita omnium est disciplina" (1), ampliora quotidie incrementa capient ac uberiores salutares afferent fructus » (2). 

Quae ut tibi, dilecte Fili Noster, feliciter contingant, magnopere exoptantes, Benedictionem Apostolicam tibi et cunctis, qui sacris intererunt, quae hanc ob rem celebrabis, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iulii, anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 9, p. 522

(1) S. Ambros., De Virginitate 1, II, c. 2, n. 15.

(2) Decr. Perfectae caritatis, 25: A. A. S. 58 (1966) p. 712.

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana