Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

INCLITAE COLUMBIAE*

AD E.MUM P. D. IACOBUM S. R. E. CARDINALEM LERCARO,
QUEM LEGATUM A LATERE DELIGIT,
UT EUCHARISTICI CONVENTUS BOGOTAE
EX OMNIBUS NATIONIBUS HABENDI SOLLEMNIBUS PRAESIDEAT.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Inclitae Columbiae caput et arx, Bogota, urbs amoenitate loci, clarae originis fastis, industrio ingenio et humanitate civium illustris, Christianae religionis observantia et professione pernobilis, digna delecta est sedes, ubi Eucharisticus Conventus ex omnibus nationibus proximo mense Augusto haberetur.

Id autem, quod Nobis auditu fuit iucundum, epit prorsus ad videndum quoque pergratum. Nam, cum iam diu statuissemus Americam Latinam aliquando invisere, tanti compotes efficimur voti, quandoquidem singularis religiosae celebritatis eventus magnificam expetitam Nobis occasionem suppeditat. Illic profecto aeronavi Nosmet conferemus brevi fugacique itinere, at, comitante Angelo Dei, tuto et prospero; atque id in gaudium et profectum catholicae fidei non uno nomine confidimus esse cessurum. Praescius sane animus Nos portendit fore, ut ad dilectos Nobis Columbianos in abundantia benedictionis Evangelii Christi eamus (1), idque prospicimus Nobis multum allaturum esse spei, exspectationis, solacii. Quoniam vero Nobis id tantum dabitur, ut ibi Eucharisticae sollemni Congressioni aliquantulum praesimus, cum alio quoque sint Nostrae convertendae cogitationes et curae, scilicet ad moderandum in primordiis generalem coetum Episcoporum Americae Latinae, Nobis visum est e Sacro Purpuratorum Patrum Collegio destinare, qui ibi in sollemnibus Augusti Sacramenti amplissime celebrandis Nostram gerat Personam. Quapropter hisce Litteris te, dilecte Fili Noster, Legatum Nostrum a latere, prout antea tibi iam renuntiatum est, deligimus et constituimus, qui sacris caeremoniis nomine et auctoritate Nostra praesis, paterna animi Nostri bene gratulantis omina declaraturus.

Significare velis, perlibenter Nos accepisse, cultum erga SS. Eucharistiam apud Columbianos, ac nominatim in urbe Bogota, magis magisque puro adorantium mentium obsequio incrementum capere, eosque certatim colere « mysterium fidei » et velle accedere ad panem qui descendit de caelo, ut inveniant vitam et hauriant salutem a Domino (2).

Tam sublime attolitur Eucharistici Mysterii altitudo, ut in eo investigando et contemplando sensus plane deficiat, atque impar omnino sit eius magnitudini nobilitandae humani oris eloquium. Altaris Sacramentum illos per dies Bogotae inlustrandum, utpote vinculum caritatis ante oculos ponetur atque acie mentis et infiammato pietatis studio considerabitur. Quod quidem praesentis aetatis necessitatibus congruens et ferax providi fructus futurum esse putamus.

Enimvero cum omnia Ecclesiae Sacramenta socialem insitam naturam sibi exhibeant, quam maxime haec vis SS. Eucharistiae inest. Quae, quamvis insigniter vitam intimam alit, insigniter quoque sociali indole et efficientia excellit.

Est enim sacramentum caritatis, vinculum perfectionis, profusae fons vitae. Reapse id quod in corpore hominis est cor et in Corpore Christi Sacratissimum est Cor, haud dubio Eucharistia in Ecclesia, quae est Corpus Christi (3), haud dissimiliter vitalem hanc obtinet partem. Namque Augustum Altaris Sacramentum ipsius veluti sol, altor vitae, qui suo colore perfundit et convestit omnia, visibilia et invisibilia, tempus et aeternitatem consociat. « Salvator Noster in cena novissima, " qua nocte tradebatur ", Sacrificium Eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo Sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret, atque adeo Ecclesiae dilectae Sponsae memoriale concrederet Mortis et Resurrectionis suae: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis, convivium paschale, in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur » (4).

Hac in luce collocata ratione, Dilecte Fili Noster, exhortare hominum multitudinem, qui illis sacris sollemnibus intererunt, ut, mores patrum fideliter imitati, Eucharisticum cultum tamquam signum Fidei, adversus errores propugnaculum, actuosae virtutis in re quoque sociali incitamentum sibi proponere et agitare contendant.

Huius rei causa non tantummodo Columbianos alloqueris, sed universos undique terrarum in unum conventuros, animis precibusque ad Deum erectis, ut e sacrosancto Eucharistico Bogotensi Conventu sumant stimulos, hauriant vires ad socialium communiumque necessitudinum statum concorditer componendum.

Orandum siquidem est et opera collocanda, ut istis in regionibus, pax Christi in regno Christi imperet, sensus fraternitatis emergat, intellegentia honesti rectique invalescat, iustitia abundet non violentis plebis perturbationibus, quae peiora saepe pariunt, sed salubribus sanciendis legibus, tenuiorum civium classibus apprime profuturis, christianis dogmatis evulgatis et in rem deductis praeceptis. Caelestia dona huiusmodi pacis et caritatis conciliet Beatissima Virgo Maria a SS. Rosario, quae in templo Chiquinquirensi salutata est Patrona et Regina Columbiae gloriosa, semper opifera mater gratiae, spei sanctaeque laetitiae, in qua sita fiducia numquam in vacuum cadet et exspectatione meliora assequetur, quia materna magnificentia plus optat largiri quam filiorum supplex indigentia suscipere.

Multum denique cupientes ut honorabilis Ponotificii Legati a latere munere summa cum dignitate et observantia fungaris, tibi, Dilecte Fili Noster, Cardinali Archiepiscopo Bogotensi, Columbiae ceterisque sacrorum Antistitibus, Episcopis, Magistratibus filiisque universis, qui Eucharistico Conventui ex omnibus gentibus adfuturi sunt, Apostolicam Benedictionem effusa caritate impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Iulii anno MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LX (1968), n. 9, pp. 523-525

(1) Cfr. Rom. 15, 29.

(2) Cfr. Prov. 8, 35.

(3) Cfr. Col. 1, 20.

(4) Oecumenicum Concilium Vaticanum II, Constitutio de Sacra Liturgia, n. 47: A. A. S. 56 (1964) p. 113.

 

© Copyright 1968 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana