PAULUS PP. VI
EXC.MO IOANNI ZAREBA,
EPISCOPO TITULO BITYLIENSI
ET ADMINISTRATORI APOSTOLICO VLADISLAVIENSI,
QUARTO EXACTO SAECULO A CONDITO
POST TRIDENTINUM CONCILIUM
IN ILLA DIOECESI SEMINARIO
«COR DIOECESIS»
«Cor dioecesis» recte meritoque a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo appellatum est sacrum Seminarium (Decr. «Optatam totius» , 5), cum ibi adulescens clerus in spem Ecclesiae instituatur, et compertum sit populi christiani salutem non paulum ex iis pendere, qui pro suscepto munere pabulum verbi Dei impertiunt ac divina dispensant mysteria.
Ad eiusmodi «cor» in praesenti inflammatos animos intendunt Vladislaviensis dioecesis Praesules, sacerdotes, sacrorum alumni, christifideles, siquidem quadringentesimus mox revolvetur annus, ex quo provido consilio est conditum. Etenim Stephanus Karnkowski, eiusdem Sedis Episcopus, vir in exsequendis decretis Concilii Tridentini diligentissimus, tantum opus anno MDLXIX prospere exegit.
Quemadmodum autem fieri solet, istud pietatis doctrinaeque domicilium, per hoc diuturnum temporis spatium, res adversas nec paucas nec leves est perpessum, praesertim saeculo XVI ad finem vergente et altero bello, quod per orbem terrarum desaeviit, quoque sex professores et septem alumni, dire vexati, mortem oppetiverunt.
Sed ardua et aspera Seminarium Vladislaviense iugiter evicit. Iuvate etiam efferre merita, quae in sacris disciplinis excolendis sibi collegit; qua ex parte memorare libet primos in Polonia commentarios de sacra doctrina inde editos esse multaque auxilia ab eo praebita catholicae studiorum Universitati Lublinensi, in qua quattuor inde asciti professores rectoris magnifici munere sint functi.
Summum vero praeconium ei tribuendum esse videtur, quod quasi virtutis palaestra exstiterit iis, qui in sortem Domini sunt votati. Neque ei defuit neque deest largitas divinae bonitatis, quae ex eo etiam elucet quod magnus numerus sacerdotum inde prodiit et in praesenti non pauci ad sacra munera capessenda ibidem se componunt.
Paterno igitur ac benevolo animo hanc veluti altricem adulescentis cleri respicimus ac, dum expletum temporis spatium et fructuum messem iam collectam gratulamur, vota suscipimus, ut quae feliciter adepta est, servet novisque incrementis locupletet. Itaque altioris doctrinae studia iungi pergant comparationi illarum virtutum animique ornamentorum quibus sacerdotium aetate nostra verum et conspicuum evadat testimonium Christi et humanam consortionem salubriter attingat. Id etiam curae sit moderatoribus, magistris, discipulis, ut, a veterum laude nequaquam deflectentes, Magisterio Ecclesiae semper inconcussa fìdelitate inhaereant, fulgidum eius rei exemplum aliis praebentes.
Animo igitur sollemnia participare volentes, quae ob iucundam hanc anniversariam memoriam celebrabuntur, Venerabili Fratri Nostri Stephano Cardinali Wyszynski, eiusdem Seminarii olim alumno, professori, rectori, Tibi, Venerabilis Frater, Auxiliari Episcopo, moderatoribus, docentibus ac discentibus et omnibus, qui celebritati intererunt, Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum et spiritualis solacii pignus ac propensae voluntatis nostrae testimonium, libenter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IX mensis Maii anno MCMLXIX, Pontifìcatus Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana