PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS AD E.MUM P. D. LEONEM IOSEPHUM
S. R. E. CARDINALEM SUENENS,
ARCHIEPISCOPUM MECHLINIENSEM-BRUXELLENSEM,
QUINQUE CONDENTEM LUSTRA
A SUSCEPTA ORDINATIONE EPISCOPALI.*
Mox tibi quinquies et vicies anniversarius dies revolvetur, ex quo episcopale munus iniisti, id est «oeconomus gratiae supremi sacerdotii» (l) es constitutus. Cuius rei memoria, quemadmodum ad Nos est allatum, et a Natione Belgica, in qua Primatis obtines locum, et ab Archidioecesi Mechliniensi-Bruxellensi, quae tibi, Pastori suo, obsequii honorisque significationes, ut par est, exhibebit, sacris ritibus recoletur.
Quarum celebritatum etiam Nos consortium quodammodo habere cupimus; ad quod Nos impellit caritas, qua in Christo coniungamur et in Ecclesiae communione compaginemur oportet.
Hac praeterea singulari oblata occasione, volumus quidem cum laude agnoscere bonum, quod in pastorali officio implendo es operatus; nam in eiusmodi sollemnium laetitia ea, quae iucunda, praestantia, conducibilia sunt, decet commemorari.
Nos autem Deum Optimum Maximum enixis precibus oramus, ut te, quem fraterna dilectione iugiter sumus prosecuti, donorum suorum repleat largitate, tibi illa praebeat solacia, quibus sacri pastoris animus recreetur, ac vires et sapientiam semper suppeditet ad Regnum Dei veris auctibus provehendum.
Haec vota Apostolica Benedictio confirmet, quam tibi, Venerabilis Fratrer Noster, publicis Auctoritatibus, summis in primis, sacrorum Antistitibus, clero, fidelibus, qui praedictis sollemnibus intererunt, et universim gregi tuae curae spirituali commisso, libenter amanterque impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Novembris, anno MCMLXX, Pontificatus Nostri octavo.
PAULUS PP. VI
*A.A.S., vol. LXII (1970), n. 11, pp. 764-765
(1) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 26.
© Copyright 1970 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana