Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E. MUM P. D. PETRUM S. R. E. CARDINALEM PARENTE OCTOGESIMUM DIEM NATALEM CELEBRANTEM.*

 

Octogesimus, quem peracturus es, natalis exspectata Nobis occasio est, ut ad te, Venerabilis Frater Noster, sueto studiosior advolet cogitatio Nostra, atque bene gratulantis et ominantis animi significatione hunc vitae tuae diem, ad memoriam insignem, laetiorem tibi faciamus.

Imprimis vero tibi annorum tuorum longi curriculi quasi in statione quadam consistenti, unde praeterita abs te hactenus exactae aetatis conspicere potes, fas probe saneque erit, uno contuitu caelestia beneficia recolere eorumque numerum et magnitudinem tecum considerare.

Ob id omnium bonorum Datori et Largitori religioso obsequio grates persolventi, tibi communione fidei et caritatis arctiore in praesens societate adiungimur.

Diligentius autem recordati episcopalls ministerii tui et in Romana Curia praegravium munerum arduae perfunctionis, temperare Nobis non possumus, quin te valde laudemus, quod theologicis disciplinis totum te abdidisti. Ad studium doctrinae et humanitatis, quo diuturna exercitatione teneris, nunc quoque incumbis, neque satis devexa aetate ardor pure, scite, eleganter scribendi elanguit.

Cum indubiis signis lex veritatis sit in ore tuo, hoc precamur cupimusque, ut, in tam nobili doctoris officio, partis meritis nova tibi acquiras magis magisque fructuosiora, praesertim nunc temporis cum apud peritiores necesse sit integram catholicam fidem tueri. Atque ipse, veterana praeditus virtute, validas fac sumas vires, tuo de more, potens exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere (1).

Qui aedificat in caelo ascensionem suam (2), ad maiora et meliora usque optanda et attingenda diu te sospitet et muniat, regnet in te per supernam gratiam et longarum emensum spatia viarum faciat denique pervenire ad regnum caeleste, ubi visio manifesta, ubi amor perfectus, ubi secura tranquillitas, felix aeternitas, aeterna fruitio, sanctorum societas sine casu et occasu beata.

Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI Februarii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 3, p. 215

(1) Cfr. Tit. I, 9.

(2) Amos 9, 6.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana