Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD E.MUM P. D. EMMANUELEM S. R. E. CARDINALEM GONÇALVES CEREJEIRA, PATRIARCHAM LISBONENSEM,
SEXAGESIMO EXACTO ANNO EX QUO SACERDOTIO EST AUCTUS.*

 

Licet Nobis bene ominantia vota tibi, Venerabilis Frater Noster, proferre, qui mox sexagesimum reditum sacerdotii tui celebrabis.

Haec salutariter precantia verba, cum tam praeclara offertur occasio, tibi non novo, sed apertiore testimonio significent benevolentiam in te Nostram ac tui Nostram egregiam existimationem.

Cum Nobiscum, hac veluti in statione itineris, consideramus et recolimus longum tuae vitae curriculum, sponte ad te referenda esse opinamur prophetae laudatoris magnificum effatum: «Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius, et erit quasi lignum quod trarisplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas» (1).

Ob id ipsum tecum cum omni religionis observantia summas grates Deo agimus, quod in ecclesiasticorum munerum varia et diversa perfunctione, praesertim in patriarchalis dignitatis fastigio, pietatis, sapientiae cumulatis meritis te fecit esse conspicuum.

Praeter alia haud pauca profecto tuae vertunt praecipuae laudi eloquendi vis et singularis copia scribendi, quibus attentos soles reddere eos, quos instruis: nam aeternae veritatis dogma et christianae legis praecepta vetere ex consuetudine scis graviter, polite, ornate proponere.

Tua tam culta et frugifera arbor «in senecta uberi» (2) quae quo magis provehitur, magis propinquat Deo, coronas edat fructuum usque pretiosiorum sicut prolem tarde crescentis olivae (3): superne rorans gratia in rebus prosperis et adversis in fide firmum imbuat et induat, toto spatio vitae tuae, «donec aspiret dies et inclinentur umbrae» (4).

Haec imo e pectore ominatis, nihil Nobis restat, Venerabilis Frater Noster, nisi ut tibi, Auxiliaribus tuis et Christi gregis ovibus, moderamini tuo concreditis, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii et praesidii auspicem, peramanter impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri octavo.

PAULUS PP. VI


*A.A.S., vol. LXIII (1971), n. 4, p. 272.

(1) Ier. 17, 7-8.

(2) Ps. 91, 15.

(3) Cfr. Virg. Georg. II, 3.

(4) Cant. 4, 6.

 

© Copyright 1971 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana