Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD ANTONIUM S.R.E. CARDINALEM SAMORÈ,
EPISCOPUM SUBURBICARIAE SEDIS
TITULU SABINENSIS ET MANDELENSIS
NEC NON SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE BIBLIOTHECARIUM
AC TABULARIUM, DIEM ANNIVERSARIUM
VICESIMUM QUINTUM EXPLENTEM,
EX QUO EPISCOPALEM ORDINATIONEM SUSCEPIT

 

Die XVI huius mensis Aprilis, laete spirante vere, diem vitae tuae sollemnissimum ac faustissimum, Venerabilis Frater Noster, celebrabis, cum annus xxv tibi abeat a suscepto Episcopatu. Quod si consueverunt homines albo signare lapillo diem illum, quo lucem hanc adspexere, aequiore sane causa illum tu recoles, quo, iam Deo carus per sacerdotalis officii sacramentum, cum Apostolorum successoribus Episcopus annumeratus es. Quorum profecto tunc, cum amplissima dignitas in te fluxit, turn etiam auctoritas: quae enim de eorum dignitate sacra pagina docet: «Et fecit ut essent duodecim cum illo» (Marc. 3, 14), quos dixit «amicos» (Io. 15, 15) atque de auctoritate: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos» (Io. 20, 21; cfr. Marc. 16, 15; Io. 20, 23), iure merito in te cadunt, qui illis in utramque succedis.

Est ergo, Venerabilis Frater Noster, cur summo Deo gratias agas quam plurimas, et Nos tecum, atque vehementer gaudeas, in quem dona tanta scilicet cumulata sunt, ut «cum principibus populi sui» collocatus sedeas. Adsunt autem et aliae festivi gaudii causae, quas placet turn breviter percensere, turn etiam efferre, cum et Nos, ad sententiam beati Gregorii Magni, iam honore afhciamur, cum Fratribus Nostris Episcopis honor debitus non negatur (Cfr. S. GREGORII MAGNI Ad Eulog. 8, 30; PL 77, 933); eo magis quod ingenii atque animi tui laudes longa ac prope familiari consuetudine experti perspectas habemus: laudes, dicimus, sacerdotalium tuarum virtutum, praecipue vero egregiae pietatis, prudentiae turn divinarum turn humanarum rerum, studii tui singularis gloriae Dei procurandae, benignitatis erga proximos; praeterea diuturnae operae, quam summa semper et cura, et deditione, et amore fidelitateque erga Christi Vicarium in variis gravibusque muneribus obeundis Apostolicae Sedi navasti, primum scilicet, ut praecipua attingamus, partes agens Apostolici Nuntii in Columbia, deinde Viri a Secretis Sacrae Congregationis Negotiis Extraordinariis Ecclesiae explicandis, sicut tunc temporis appellabatur, deinde vero Praesidis Pontificiae Commissionis pro America Latina, turn Praefecti Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, extremum S. R. E. Bibliothecarii atque Tabularii, quo in munere nunc versaris.

Bene igitur tibi, Venerabilis Frater Noster, illud Pauli Apostoli aptatur: «Bonum certamen certavi» (2 Tim. 4, 7). Ceterum data Purpura Patrum Cardinalium turn est meritorum tuorum indicium, turn etiam benevolentiae Nostrae signum haud incertum. Nunc autem Litteris Nostris finem imponentes, quamquam currentem stimulare videamur, facere non possumus, quin te ad omnimodam sanctitatem hortemur, secundum divina Evangelii iussa (Cfr. Matth. 5, 48), omnia simul fausta, prospera, felicia ominantes. Ultimum te, Venerabilis Frater Noster, Apostolica Benedictio roboret atque ad maiora instauret; quam tibi amanter impertimus, et tuis, et iis qui tecum onus cotidianum subeunt, omnibusque quos amas.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Aprilis, anno MDCCCCLXXV, Pontificatus Nostri duodecimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana