Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD SEBASTIANUM S.R.E.
CARDINALEM BAGGIO
SACRAE CONGREGATIONIS
PRO EPISCOPIS PRAEFECTUM,
QUEM SUMMUS PONTIFEX MISSUM EXTRAORDINARIUM
DELIGIT UT EUCHARISTICI COETUS,
EX TOTA BRASILIA IN URBE MANAO HABENDI,
CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT

TOT INTER RERUM

 

Tot inter rerum vicissitudines, quae animum Nostrum pulsant et angunt, laetus ad Nos allatus est nuntius mox fore, ut in urbe Manao nonus ex tota Brasilia Eucharisticus Conventus celebretur. Cuius amplissimae patentis regionis incrementa hominum studia merito excitant, siquidem nonnullae plagae, quae adhuc paene remotae esse videbantur ab humano cultu, iam ad territorium, communi civili utilitati et emolumento deserviens, iadiunguntur. Magnanimo enim capto consilio et technicis instrumentis adhibitis, quae aetas nostra induxit, partes eiusdem regionis, quae ad aquilonem, quae inter septentriones et orientem spectant, quae mediae orientales appellantur, iam civili cultui patescunt.

Sacri vero pastores, dum eiusmodi progressionem gestientibus animis considerant, eo, pro conscientiae officio, curas intendunt, ut tam immensum inceptum, qua humanae vitae rationibus fovendis provehendisque consulitur, etiam in religionis bonum vertat, scilicet ut spiritualia commoda, ex evangelico nuntio proficiscentia, ibidem spargantur et roborentur.

Veruntamen, ut liquet, eiusmodi opus non solum pastores tangit, sed etiam omnes, qui sunt in Brasilia, Christifideles: quibus cunctis est annitendum, ut gentes, quae in praedictis incolunt plagis, Ecclesiae penitus incorporentur. Effulgeat igitur apud universos verus ille sensus communitatis, quold acti non modo ea, quae ad socialem provectionem pertinent, alacres persequantur, sed etiam, idque potissimum, panem fidei, spei et caritatis fratribus impertiant.

Quae omnia praeclarissime fient, si veritas mysterii eucharistici impense creditur et hoc donum infiniti amoris divini summa, ut decet, reverentia colitur. Etenim sanctissima Eucharistia, qua non solum gratia sed auctor ipse gratiae continetur, plurimum valet ad vitam pietatis rationibus conformandam et ad conglutinandas caritatis vinculo voluntates et ad Ecclesiae compagem coagmentandam. Qui enim digne et devolte caelesti hac dape pascuntur, quomodo Christum in fratribus non agnoscent ac diligent, necnon in ipsis egentem studiose adiuvabunt? Libet ergo haec verba S. Augustini iterare: «Accipite . . . et edite corpus Christi, etiam ipsi in corpore Christi flacti iam membra Christi; accipite et potate sanguinem Christi. Ne dissolvamini, manducate vinculum vestrum; ne vobis viles videamini, bibite pretium vestrum. Sicut in vos hoc convertitur, cum id manducatis et bibitis, sic et vos in corpus Christi convertimini, cum oboedienter et pie vivitis» (S. AUGUSTINI Sermones post Maurinos reperti, Romae 1930, III, 3, p. 19).

Quodsi ita hac superna utuntur alimonia, fideles etiam pignus habent illius beatitatis, quae, terrestri peregrinatione transacta, iis quasi rutil,ans dies, occasurus numquam, illucescet; scilicet ad verum et supremum vitae finsem perducentur, in cuius adeptione germana felicitas continetur. Sed etiam ad civilia instituta Eucharistia vim quandam habet efficacem, siquidem contingere solet, ut populus, qui eam piis prosequitur obsequiis ex eaque vivit muneribus, quibus terrena conversatio recte componatur, locupletetur. Mentem igitur pa,ternam ad multitudinem eorum convertimus, qui in ista urbe congregabuntur, ut Christum, sub speciebus panis et vini delitescentem, sollemni obsequio adorent, eiusque salutarem praesentiam in Brasiliae partibus, quas diximus, coastituant atque stabiliant.

Hisce autem indictis sollemnibus maius pondus tribuere cupientes, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum constituimus ac renuntiamus, ltibique committimus, ut Nostram in iis geras Personam coetibusque praesideas. Probe noscentes peculiaria amoris vincula, quae te cum Brasiliensi Natiolne coniungunt, ubi diu munus Nuntii Apostolici digne laudabiliterque gessisti, pro certo habemus egregiam te operam daturum, ut animi per sacrum holc tempus ad ferventiorem pietatem erga Sanctissimam Eucharistiam salubriter exardescant.

Dum vero coniuncta studia sacrorum omnium Pastorum, eo spectsntia, ut hic Conventus secundos exitus habeat, valde probamus et praedicamus, Deo supplices preces adhibemus, ut exspectatam spiritualium fructuum copiam dilectae Nobis Nationi Brasiliensi, maxime civibus terras memoratas inhabitentibus, benigne largiatur. Haec vota facientes, tibi, Venerabilis Fratser Noster, cunctis Brasiliae Archiepiscopis et Episcopis, Magistratibus, sacerdotibus, religiosis et universo populo, qui eucharistica haec sollemnia participabunt, Benedictionem Apostolicam, amantis animi Nostri testem, libenter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Iulii, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana