PAULUS PP. VI
NUNTIUS GRATULATORIUS
E.MO P.D. SERGIO S.R.E.
CARDINALI PIGNEDOLI
SECRETARIATUS PRO NON-CHRISTIANIS PRAESIDI
QUINQUE CONDENTI LUSTRA
EX QUO PLENITUDEM ACCEPIT SACERDOTII
Venerabili Fratri Nostro
Sergio S. R. E. Cardinali Pignedoli
Quia nullum referenda gratia maius est officium (S. AMBROSII De ex. fr. Satyri, 1, 4), hoc piae et religiosae mentis obsequium putamus ad te, Venerabilis Frater Noster, in praesens quam maxime pertinere. Nam insignem ad memoriam mox recoles eventum, propterea quod medio fere mense februario quinque condentur lustra, ex quo tu, ad maiora in Ecclesia Dei munera explenda electus, plenitudinem sacerdotii accepisti. Bona tunc in te spes posita non fefellit; felici exitu impletae sunt in te sitae et collocatae rationes. Quapropter Nobis iusta causa suppeditatur, cur per has Litteras tibi aperto sermone gratulemur. Breviter recensetur vitae tuae curriculum.
Sub exitum Anni Sacri MCML, quo vertente Secretarium Generalem Consilii universali illi Iubilaeo praepositi egeras, Nuntius Apostolicus in Bolivia nominatus es; unde, eodem munere functurus, in Venetiolam transiisti. Nos vero, cum Mediolanensi Ecclesiae archiepiscopali dignitate praefuimus, te Auxiliarem Antistitem, scilicet operis socium egregium, habuimus. Postmodum, iterum in Apostolicae Sedis ministerio constitutus, ut Delegatus Apostolicus in Nigeria et in Canadia, ad attrahenda studia, ad conciliandas voluntates Romanae Ecclesiae, immo Christo, vitae tuae, sollicitudines contulisti assiduas. Nec praetermittendum est te etiam grave officium Secretarii Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide alacriter frugifereque obiisse.
Tuum experti usum hominum et rerum merito quidem in Purpuratorum Patrum collegium te ascivimus, atque mandata gravis momenti tibi contulimus, in quibus praecipuum est Secretariatus pro non Christianis. Haud parvus in expletione huius officii labor, at non parvae molis opus, ad quod saecula lento cursu transeuntia suspirant. Apparuit enim gratia Salvatoris nostri omnibus hominibus, ut ad veritatem amplexandam perveniant, ut, in immensum expansa salutifera luce Verbi, humanum genus, «quod unus continet orbis, una fides illuminet, caritas una coniungat» (Praef. de SS. Euch., II).
Quapropter tibi et bisce in inceptis adiutoribus tuis Spiritum Sanctum invocamus, ut vos omnes sapientia sua dirigat, iustitia collustret, clementia soletur, auspice Beatissima Virgine Maria, universorum hominum matre, semper opifera.
Haec flagrantissima vota Apostolica Benedictio confirmet, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, peramanter impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Ianuarii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana