Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD PATRICIUM LUDOVICUM S.R.E.
CARDINALEM BOYLE
OCTOGESIMUM AETATIS ANNUM EXPLENTEM

 

Providentissimus Deus iam tibi dat, ut octogesimum annum expleas aetatis; quod sine dubio te impellit, ut ei maximas gratias agas, quippe qui te in suam vocaverit sortem tibique tam diuturnum tempus tribuerit ipsi famulandi.

Nos vero hunc vitae tuae eventum praeterire non sinimus, quin tibi ex animo gratulemur, egregiam existimationem, qua te prosequimur, edicamus, sinceram dilectionem, qua te in Domino complectimur, significemus.

Praeteritos respiciens annos, quorum partem non modicam Ecclesiae Washingtonensi ut Archiepiscopus impendisti, merito potes affici gaudio propter testimonium rectae conscientiae et spiritualium fructuum messem, quam ibi collegisti.

Hac oblata occasione meminisse etiam iuvat te, pastorem sollertem et cum hac Petri Cathedra coniunctum, a Nobis olim in Patrum Cardinalium Collegium esse cooptatum.

Nos igitur «Dominum et episcopum episcoporum» (Cfr. S. AUGUSTINI Sermo 32, 8: Sermones post Maurinos reperti, Romae 1930, p. 570), enixe deprecamur, ut de muneribus suis repleat ac suavi solacio recreet.

Haec salutariter precati, tibi, Venerabilis Frater Noster, et universis, quos caro habes, Apostolicam Benedictionem libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Iulii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana