Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
  IOSEPHO UMBERTO S.R.E.
CARDINALI QUINTERO
ARCHIEPISCOPO CARACENSI,
L EXACTIS ANNIS 
A SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Adpetente quinquagesima anniversaria die suscepti a te sacerdotii, crescit, gliscit, angescit amor Noster erga te magno cum gaudio coniunctus. Dies enim agitur fausta atque exspectata tum a te, Venerabilis Frater, tum etiam a tuo populo atque natione. Ac Nos quidem, quibus nihil gratius aut sollemnius, quam ut Venerabiles Fratres Nostri pro dignitate honorentur (Cfr. S. GREGORII MAGNI Ad Eulog., 8, 30: PL 77, 933), his committimus Litteris ut et gratulentur tibi de summi Dei beneficiis magnopere, et gratiam Nostram referant laboribus pavem, quos pro Ecclesia, maxime Venetiolana, tot per lustra tulisti.

Diximus auream hanc diem primum omnium tibi memorabilem esse. Nam per sacerdotium te Deus a reliquo populo segregavit, atque in eo te posuit, ut sacrificia laudis offerres atque divina ostia litares in summi Dei gloriam. Mediatorem praeterea te voluit caelum inter et terram, facta potestate turbatos conscientia culpae animos, ceu fluctus sedare, in adorandi Filii Dei similitudinem qui mare placavit (Cfr. Matth. 8, 26). Cum autem, flante Spiritu, Episcopatus honor accessit, atque in Apostolorum successores annumeratus es, tum moltiplicato studio te tuaque omnia in Christianam causam impendisti, fidei nostrae provehendae gratia.

Sed gaudia tua, praeter te, etiam Ecclesia sancta participat. Quam sane non fugit fuisse te sacerdotem, primum, doctrina, pietate, integritate ornatum; deinde Auxiliarem prudentem ac fidelem, mox Episcopum, seu pastorem, qui quicquid haberet virium, opum, auctoritatis, in gregis bonum profuderit, Emeritae primum, in Caracensi metropoli postea, iam longum tempus. Anno vero MCMLX, a Ioanne XXIII, Decessore Nostro in Patrum Cardinalium Collegium adlectus, id totis viribus annisus es, ut amplissimam dignitatem quam Ecclesia dedisset, virtute aequares.

Placet etiam, Venerabilis Frater Noster, praecipuos laboris tui fructus paucis recensere; hi sunt: Seminarium interdioecesanum, iis excipiendis structum, qui adulti ad sacerdotium vocarentur; opus, seu, ut aiunt, Fundatio a Ioanne XXIII cognominata; item plurimae conditae paroeciae ac tuo consilio nonnullae dioeceses, in fidelium commodum; templa restituta. Ad hoc, Pontificiae Legationes, quibus functus es apud varios populos in coetibus atque religiosis consessibus. Illuc etiam spectavisti sapienter, ut amicitiae rationes, quae Ecclesiam inter atque Rempublicam Venetiolanam intercederent, arctiores faceres, magna cum civium utilitate. Neque praetereundum est coluisse te etiam et historicas disciplinas; et litteras, et artes, idque tam egregie, ut ingenii tui monumenta praeclara extent.

Horum praemium factorum Deus nimirum dabit, iustus iudex; Nos vero laudem et gratiam tribuimus, quantum licet. Quoniamque adhuc certas, in media scie constitutus, Deo optimo maximo pro te preces adhibemus assiduas, atque tibi, Venerabilis Frater Noster, Coadiutori et Auxiliaribus, civilibus potestatibus, clero populoque tuo, Nobis carissimis, et cunctis quos amas, Benedictionem Apostolicam impertimus, amantissime.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVII mensis Iulii, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana