PAULUS PP. VI
EPISTULA
MARCELLO LEFEBVRE,
ARCHIEPISCOPO-EPISCOPO OLIM TUTELENSI
Cum te die XI mensis Septembris hoc anno in Arce Gandulfi coram admisimus, facultatem tibi fecimus cogitata tua ac desideria libere proferendi, quamvis varias causae tuae veluti facies iam probe cognitas haberemus. Memoria vero, quae apud Nos viget, illorum, quae te, Ecclesiae servitio addictum, anteriore tempore commendaverunt, id est studium, quo circa fidem et apostolatum inflammabaris, et bona opera, quae patrasti, spem Nobis iniecerunt et adhuc iniciunt fore, ut in perfecta communione ecclesiali constitutus talis denuo evadas, qui sis aedificationi. Iterum te rogavimus, ut coram Deo et conscius officii, quo astringeris, omnia ponderares post singulariter gravia facta, quae edidisti.
Per mensem exspectavimus. Mentis autem tuae habitus, quemadmodum verba tua et actiones adhuc, ac quidem publice, testantur, non videtur esse mutatus. Re quidem vera ante oculos habemus epistulam, abs te die XVI mensis Septembris datam, in qua haec affirmas : «Unum nos coniungit : desiderium flagrans eo pertinens, ut pravi usus, qui Ecclesiam deformant, desinant. Quantum opto cum Sanctitate Tua et sub Eius auctoritate ad eiusmodi opus salutare sociare laborem, eo consilio ut Ecclesia verum vultum suum redipiscatur». Quomodo interpretanda sunt haec pauca verba — per se quidem probanda — quibus tota responsio tua continetur? Loqueris enim quasi oblitus sis proposita tua et improbandi prorsus exempli actiones, quas adversus communitatem ecclesialem perpetrasti et quas reprobavisti numquam. Non enim, ut manifesto apparet, eiusmodi factorum te paenitet, ne illius quidem rei, propter quam suspensio a divinis tibi est irrogata. Nequaquam dicis aperte te auctoritati Concilii Vaticani II et Apostolicae Sedis adhaerere — quod est totius quaestionis caput — atque in opera, quae excitasti, pergis jncumbere, quamvis a legitima auctoritate expresse iussus sis ea intermittere. Ita fit, ut ambiguitas perseveret, ex hac duplici dicendi ratione exorta. Nos vero, ut promisimus, ea, quae conclusimus, postquam rem perpendimus, iam tecum communicamus.
I.
Te ipsum facis reapse defensorem ac nuntium fidelium et sacerdotum, qui «dilacerantur iis, quae in Ecclesia aguntur», opinantes cum dolore fidem catholicam ac bona essentialia Traditionis non satis recte aestimari neque secundum ea vitam duci a parte quadam Populi Dei, saltem quibusdam in regionibus. Verumtamen in tua factorum explanatione, in peculiari munere, quod tibi sumpsisti, in modo, quo id exerces, inest aliquid, quod Populum Dei in errorem inducit et bonae voluntatis homines decipit, qui fidelitatem merito expetunt atque rem spiritualem et apostolicam plenius cognoscere et exsequi cupiunt.
Quodsi hodie a recto tramite quoad fidem et usum Sacramentorum deerratur, id sine dubio gravissimum est censendum, ubicumque id evenire constat. De hoc iam diu solliciti sumus, ad doctrinam actionemque pastoralem attendentes. Non tamen propterea neglegenda sunt Signa valde positiva, ut aiunt, revirescentis vitae spiritualis et auctae officii conscientiae apud non paucos catholicos, neque oblitteranda causa implicata, unde discrimen seu crisis est exorta: permagna enim mutatio, quae in mundo huius temporis accidit, fidelium animos intimos afficit, eademque vel magis necessariam reddit apostolicam curam de iis, qui longe sunt. Sed exstat verum sive sacerdotes sive fideles suas ipsorum interpretationes ususque praeposteros, damnosos, immo vero scandalum moventes et interdum etiam sacrilegos, nomine tegere praescriptionum «conciliarium». Quos tamen pravos usus non licet attribui ipsi Concilio neque renovationis operi, quod inde legitime manavit, sed iidem potius ideo invaluerunt, quod germana erga illa fidelitas defuit. Tu vero fidelibus persuades proximam discriminis causam, potius quam esse falsam interpretationem Concilii, ab hoc ipso proficisci.
Ceterum, te gerere ostendis quasi peculiare munus in hac provincia tibi sit mandatum. Officium autem discernendi et emendandi pravos usus imprimis ad Nos pertinet, et ad omnes Episcopos, qui una Nobiscum operantur. Nos quidem non desinimus vocem attollere, respuentes huiusmodi effrenas et immoderatas cogitandi agendique rationes. Sermone, quem in Sacro Consistorio die XXIV mensis Maii hoc anno habuimus, id ipsum dilucide et aperte iterum ediximus. Magis quam quivis alius, Nos dolores percipimus Christifidelium perturbatorum et ad clamorem respondemus illorum, qui fidem vitamque spiritualem sitiunt. Re quidem vera, nihil umquam nec ullo modo omisimus, quin sollicitudinem Nostram servandae in Ecclesia fidelitatis erga veri nominis Traditionem testificaremur, necnon voluntatem Nostram efficiendi, ut eadem Ecclesia, gratia Dei adiuvante, aetati praesenti ac tempori futuro occurrere valeret.
Modus denique agendi tuus non sibi constat; siquidem, ut dicis, pravis usibus, quibus Ecclesia foedatur, vis mederi; quereris quod auctoritati in Ecclesia non satis honoris habetur; tutari vis fidem authenticam, existimationem sacerdotii ministerialis et animorum ardorem ad Eucharistiam, in eius plenitudine acceptam, quatenus est sacrificium et sacramentum: qui zelus Nostram per se mereretur probationem confirmationemque, quia de rebus agitur, quae, una cum evangelizatione christianorumque unitate, sunt vigiles curae Nostrae, intima ratio ministerii Nostri apostolici. Verumtamen quomodo, ut hoc munus impleas, potes simul asserere te officio teneri repugnandi Concilio recens celebrato — idque contra Fratres tuos in Episcopatu — diffidendi ipsi Sedi Apostolicae, quam «Romam ad neo-modernismum et neo-protestantismum proclivem» esse criminaris, oboedientiam Nobis debitam aperte denegandi? Si revera, ut in postrema epistula privata asseverasti, «sub auctoritate Nostra» vis operari, oportet in primis finem imponas huiusmodi ambiguitatibus atque discordi ac discrepanti agendi modo.
II.
Sed iam veniamus ad postulationes pressius conceptas, quas, in colloquio illo, die XI mensis Septembris habito, protulisti. Rogas, ut ius agnoscatur celebrandi Missam secundum ritum, a Concilio Tridentino editum, in variis sacri cultus locis. Est tibi etiam propositum persequi institutionem candidatorum ad sacerdotium secundum rationes seu criteria tua, scilicet «ut ante Concilium», in seminariis peculiaribus, veluti in seminario pagi «Econe». Verumtamen sub bisce quaestionibus et similibus, quas particulatim expendemus, latens deprehendatur oportet ipse cardo totius problematis, quod est vere proprieque theologicum. Illae enim quaestiones evaserunt modi certi atque concreti, ut aiunt, declarandi ecclesiologiam, quae in capitibus praecipuis prorsus falsa esse cognoscitur.
Agitur quidem de re, quae fundamentalis dici debet, de eo nempe quod, ut palam edixisti, in universum auctoritatem respuis Concilii et Summi Pontificis; cui detrectationi tuae actio disposita iungitur, eo pertinens, ut haec seditio tua — sic enim pro dolor est appellando — propagetur et ordine quodam constituatur. Haec est profecto res capitalis et praecipua, quae probari nullo modo potest.
Num necesse est, ut hoc te moneamus, qui es Frater Noster in Episcopatu, quin immo Pontificio Solio Astantis nomine honestatus, quo cum Petri Cathedra etiam arctius coniungaris oportet? Christus supremam auctoritatem in Ecclesia sua Petro et Collegio apostolico tradidit, atque adeo Summo Pontifici et Collegio episcoporum «una cum Capite»; cuivis enim fideli catholico persuasum est verbis, a Domino ad Petrum factis, etiam munus legitimorum eius Successorum, videlicet Summorum Pontificum, significari: «Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis» (Matth. 16, 19); «Pasce oves meas» (Io. 21, 16-17); «Confirma fratres tuos» (Luc. 22, 32). Concilium vero Vaticanum I bisce verbis assensum Pontifici Maximo debitum enuntiat: «Cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis veraeque oboedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut, custodita cum Romano Pontifice tam communionis quam eiusdem fidei professionis unitate, Ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore. Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua deviare salva fide atque salute nemo potest» (Pastor Aeternus, C. 3: DENZ-SCHÖN., 3060). Quod autem ad Episcopos cum Summo Pontifice coniunctos attinet, eorum potestas, quatenus universam respicit Ecclesiam, solleoni modo in Conciliis exercetur, secundum verba, quibus Iesus cunctos simul Apostolos est allocutus: «Quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata in caelo» (Matth. 18, 18). Inde consequitur, ut in ea, quas tenes, agendi ratione agnoscere renuas duas hasce formas, quibus suprema auctoritas ad usum deducitur.
Omnis Episcopus est quidem doctor authenticus, quippe cuius sit populum ipsi commissum fidem docere, qua mentes eius et mores dirigantur, atque errores, qui periculum inferant gregi, prohibere. Est tamen hoc animadvertendum: «Episcopalis . . . consecratio, cum munere sanctificandi, munera quoque confert docendi et regendi; quae tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum Collegii Capite exerceri possunt» (Lumen Gentium, 21; cfr. 35). Episcopus vero solus et missione canonica carens multo minus fruitur, «in actu expedito ad agendum», facultate universe statuendi, quae sit regula fidei, atque ipsam Traditionem determinandi. Tu vero seorsum solus iudicare vis de iis, quae ipsa Traditione comprehenduntur.
Profiteris quidem te Ecclesiae esse subiectum Traditionique fidelem, eo dumtaxat quod quibusdam temporis praeteriti normis obtemperas, normis dicimus editis a Decessoribus eius, cui Deus hac ipsa aetate potestatem Petro tributam contulit. Itaque, hac etiam in re, Traditionis notio, ad quam provocas, est vitiata. Traditio enim non est quiddam quasi immotum et mortuum, vel factum quoddam staticum, ut appellant, quod certo ac definito tempore historico vitam instituti organici et actione praediti, quod est Ecclesia seu Corpus Christi mysticum, coerceat. Summi Pontificis et Conciliorum est iudicium ferre, quo in traditionibus Ecclesiae discernantur ea, de quibus discedi non potest, nisi quis infidelis fiat Domino Iesu Christo et Spiritui Sancta — hoc videlicet est depositum fidei — et ea, quae ad temporum postulata possunt ac debent accommodari, ea mente ut precandi ratio et missio Ecclesiae in varietate temporum ac locorum faciliores evadant atque ut nuntium divinum in sermones nunc vigentes aptius vertatur meliusque communicetur, prorsus reiectis quibusvis mediis consiliis, quae non decent.
Traditio ergo seiungi non potest a Magisterio vivo Ecclesiae, perinde ac separari nequit a Sacra Scriptura: «Patet . . . Sacram Traditionem, Sacram Scripturam et Ecclesiae Magisterium . . . ita inter se connecti et consociari ut unum sine aliis non consistat, omniaque simul, singula suo modo sub actione unius Spiritus Sancti, ad animarum salutem efficaciter conferant» (Dei Verbum, 10).
Ita profecto se gerere consueverant Summi Pontifices et Concilia Oecumenica, accedente peculiari auxilio Spiritus Sancti; atque hoc ipsum egit Concilium Vaticanum II. In rebus ab hoc Concilio decretis, et in renovationis opere, quo illas ad usum deduci statuimus, nihil invenitur, quod ecclesiasticae Traditioni duorum milium annorum adversetur, prout ea respiciuntur, quae sunt fundamentalia et immutabilia. Huius rei auctores seu sponsores sumus Nos, non vi qualitatum, quibus ut persona praediti sumus, sed vi muneris, quod Nobis ut Petri locum legitima successione obtinentibus Dominus commisit, necnon vi specialis adiumenti, quod Nobis ut olim Petro est pollicitus: «Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua» (Luc. 22, 32). Una Nobiscum huius rei auctores sunt Episcopi, in toto terrarum orbe degentes.
Neque amplius in medium proferre tibi licet illam distinctionem inter rem dogmaticam et pastoralem, qua fretus alios textus Concilii Vaticani II accipias, alios respuas. Re quidem vera, quae in aliquo Concilio edicta sunt, ea non eiusdem indolis consensionem postulant; etenim solum id, quod ut veritas fidei ve1 ut fidei adnexum actibus «definitivis», quos vocant, affirmatur, assensum fidei infert. Verumtamen cetera quoque partem efficiunt sollemnis Magisterii Ecclesiae, quod fidelium quisque fidenter debet accipere et sincere ad effectum deducere.
Dicis praeterea te, conscientiae officio astrictum, non semper intellegere, quomodo inter se componi possint quidam textus Concilii vel quaedam consulta ac decreta Nostra, quibus illos ad usum traduximus, cum sana Traditione Ecclesiae, ac speciali modo cum Concilio Tridentino, vel cum dictis Decessorum Nostrum, quod attinet exempli causa ad Collegium Episcoporum cum Summo Pontifice coniunctorum, ad novum Ordinem Missae, ad oecumenismum, libertatem religiosam, rationem dialogi instituendi, evangelizationem mundi huius temporis. Non est locus bisce in Litteris, ut singulas quaestiones eiusmodi pertractemus. Ipse enim documentorum tenor una cum sententiis ibi adumbratis, quae in rerum natura colorum varietates appellantur, ipsa contexta oratio, qua illi continentur, explanationes cum auctoritate factae, commentarii, quibus res altius et modo, ut aiunt, obiectivo sunt excussae, profecto eiusmodi sunt, ut te iuvare possint ad evincendas dubitationes haesitationesque, quibus turbaris. Consiliarii probatissimi omnino, callentes theologiam remque spiritualem, ad hoc quod pertinet, tibi queunt opitulari, divino lumine aff ulgente; Nosque parati sumus huiusmodi auxilium fraternum tibi expeditius reddere. Sed quomodo fieri potest, ut ipsius animi tui difficultas — gravis nempe perturbatio spiritualis, qua laboras et quam reverenter intuemur — tibi facultatem det te iudicem publicum faciendi illarum rerum, quae legitime et ferme unanimiter sunt inductae atque scienter partem fidelium impellendi, ut in hac repudiatione te sequantur?
Quodsi rationes, quae afferuntur, utiles sunt, quo facilius quis imperatis obsequatur, — Nosque percupimus, ut fideles turbati vel reticentes ea sint sapientia, honestate, humilitate, quibus eiusmodi rationes probativas, iam abunde in medium prolatas, accipere valeant - tamen eaedem per se non sunt necessariae ad consensionem, cum oboedientia coniunctam, quae Concilio Oecumenico ac deliberationibus Pontificis Maximi debetur. Agitur hic revera ipse sensus ecclesialis.
Si altiorem rei veritatem exigimus, tu ipse et asseclae tui immobiles in certo quodam ac definito temporis spatio ecclesialis vitae sistere contenditis; quod quidem facientes, Ecclesiae viventi adhaerere renuitis, qualis ea semper fuit; alienamini a Pastoribus legitimis, vituperantes exercitationem munerum, quibus iure funguntur. Quamquam vero eversionem, seu — ut ais — «subversionem», quam in Ecclesia fieri contingat, deploras, tamen neque praescriptionibus Summi Pontificis neque suspensione a divinis te commoveri fateris. Nonne, hac ductus mente, sine litteris dimissoriis et contra apertum vetitum Nostrum sacerdotes ordinasti, constituens quendam gregem presbyterorum, qui in Ecclesia sunt irregulares gravibusque poenis ecclesiasticis innodati? Atque accedit, ut asseveres suspensionem a divinis, in quam incurristi, tantummodo ad sacramentorum celebrationem referri secundum ritum renovatum, quasi ea contra ius fasque in Ecclesiam sint inducta; quam — eo enim progrederis — schismaticam appellas, arbitrans te poenam istam devitare, si sacramenta administras anterioribus formulis utens et statutis normis adversans (Cfr. 1 Cor. 14, 40).
Ex eodem hoc errato mentis tuae habitu pendet usus non legitimus Missam celebrandi a S. Pio V vocatam. Nosti hunc ritum fuisse exitum mutationum temporis cursu peractarum, atque Canonem Romanum primam esse Precum Eucharisticarum. Opus instaurationis liturgicae, hac aetate perfectum, ipsas causas, cur fieret, et normas directorias e Concilio hausit et e fontibus historicis Liturgiae. Quod quidem instaurationis opus efficit, ut fideles verbo Dei abundantius pascantur; qui dum Liturgiam actuosius participant, tamen munus sacerdotis, «in persona Christi agentis», integrum manet. Auctoritate Nostra hanc renovationem sanximus, mandantes, ut ab omnibus, qui catholico nomine censentur, servaretur. Quodsi arbitrati sumus, in universum, moras non amplius huic rei esse afferendas neque exceptiones concedendas, id fecimus propter bonum spirituale et unitatem totius communitatis ecclesialis, siquidem catholicis Ritus Romani Ordo Missae est praecellens quoddam signum unitatis ipsorum. Ad te vero quod spectat, ritus ille anterior indicium est falsae ecclesiologiae atque materia impugnandi Concilium eiusque opus instaurationis, hoc praetextu seu interposita causa solum in illo Vetere ritu servari verum sacrificium Missae verumque sacerdotium ministeriale, neque horum significationem offuscari. Nos vero hoc iudicium erratum, hanc accusationem iniustam prorsus reicimus, neque permittere possumus, ut divina Eucharistia, Sacramentum unitatis, scissuras gignat (Ibid. 11, 18), et ut adhibeatur ut instrumentum signumque seditionis.
Est quidem in Ecclesia locus cuidam pluralismo, quem dicunt, sed solum iis in rebus, quae licitae sunt, intraque sane oboedientiae fines. Hoc quidem haud intellegunt, qui liturgicam renovationem in universum reiciunt; neque ii, qui Christi praesentiam realem et Sacrificium eucharisticum in controversiam vocant. Pariter institutio sacerdotalis, in qua Concilii ratio non ducatur, nequit probari.
Itaque postulationibus tuis obsecundare nequimus, quia de actionibus agitur, quae in illa repugnatione contra unam et veram Ecclesiam Dei continentur. Haec autem severitas non ex eo oritur — hoc tibi persuasum sit — quod nonnulla concedere renuimus, quae ad disciplinam vel Liturgiam spectant, sed, cum talis sit significatio actionum tuarum earumque momentum, si ita ageremus, notionem Ecclesiae ac Traditionis prorsus falsam induci sineremus.
Quapropter, Venerabilis Frater, conscii omnino officii Nostri, tibi dicamus oportet te in errore Versari. Atque, amore fraterno, quo te prosequimur, et auctoritate Nostra, cuius pondere gravamur, te hortamur, ut verba et actiones tuas retractes, ut ad bonam frugem te recipias, ut Ecclesiae Christi vulnera desinas inferre.
III.
Quid autem revera a te postulamus?
A) Ante omnia et in primis aliquam Declarationem talem, quae has res omnes sanet atque componat pro Nobis ipsis et etiam pro toto Populo Dei, qui nempe perspicuitatis ius habet quique diutius tolerare non potest, sine damno, eiusmodi ambiguitates. Haec ergo Declaratio affirmare debet te sincere adhaerescere ad Concilium Oecumenicum Vaticanum II et singula ipsius documenta, «sensu obvio» intellecta, quae quidem a Concilii Patribus confecta sint atque ex Nostra auctoritate approbata et promulgata. Nam huiusmodi adhaesio ad Concilia Oecumenica quod spectat, semper agendi regula fuit in Ecclesia a principio.
Ex eadem Declaratione patere etiam debet te similiter accipere consulta ac decreta, quae edidimus Nos post Concilium, ut illud ad effectum suum deduceretur, adiuvantibus variis Sanctae Sedis ministeriis; inter alia vero nominatim agnoscere debes legitimam vim renovatae Liturgiae, ac nominatim «Ordinis Missae», simulque ius Nostrum mandandi, ut talis renovatio ab universo populo cristiano recipiatur et adhibeatur.
Confiteri sic praeterea debes obligationem normarum iuris canonici, quod nunc viget quodque maxima ex parte adhuc congruit cum Codice Iuris Canonici, a Decessore Nostro Benedicto XV foras dato, non exceptis iis, quae poenas canonicas tangunt.
Quod dein ad Nos ipsos attinet, dimittes ac retrahes omnes accusationes graves nec non iniuriosas insinuationes, quas palam obiecisti adversus Nos, adversus fidei Nostrae integritatem et fidelitatem Nostram erga proprium munus Successoris Beati Petri.
Tum ad Episcopos quod spectat, agnoscere pariter debes illorum auctoritatem — in sua cuiusque dioecesi — vetandi, ne tu aut praedices ibique sacramenta administres: Eucharistiam, Confirmationem, Sacros Ordines, cetera, cum expresse iidem sese opposuerint.
Spondere denique debes te ab omnibus inceptis esse temperaturum (veluti ab acroasibus, scriptis editis . ..). quae huic Declarationi repugnent, atque etiam aperte reprobaturum illa incepta, quae, nomine tuo inita, eidem pariter Declarationi adversantur.
Agitur enim ibi de minima quadam parte, quam amplectatur oportet omnis catholicus Episcopus: haec demum assensio et adhaerentia nullum pati potest medium consilium. Quoniam igitur Nobis significavisti recipere te ipsum rei principium, Nos vicissim rationes «concretas» tibi expiicamus, quibus Declaratio ista exhibeatur. Hoc enim prima condicio est, et suspensio a divinis tollatur.
B) Superest deinceps solvenda quaestio de futura tua navitate, de operibus tuis ac praesertim de seminariis tuis. Probe intellegis, Venerabilis Frater, ob ipsas ambiguitates et actiones contra regulam admissas tum praeteritas tum praesentes, quae ad haec incepta spectant, Nos minime revocare posse iuridicam suppressionem «Fraternitatis sacerdotalis Sancti Pii X». Haec namque inculcavit animi habitum Concilio contrarium eiusque exsecutioni, quam Christi Vicarius magnopere enisus est provehere. Pronuntiatio tua, die XXI mensis Novembris anno MCMLXXIV facta, est eiusdem istius animi testificatio; sed, quemadmodum merito prorsus iudicavit Nostra Commissio Cardinalium die VI mensis Maii MCMLXXV, super tale fundamentum nulla exstrui potest institutio aut formatio sacerdotalis congruens necessitatibus Ecclesiae Christi. Hoc tamen nequaquam minuti bona, quae in iis seminariis inveniuntur; atqui respiciendae etiam sunt lacunae rei ecclesiologicae, de quibus diximus, et facultas exercendi hoc tempore pastoralis ministerii in Ecclesia. In rebus autem sic infeliciter permixtis Nobis curae est non ut destruamus, sed ut corrigamus et, quantum fieri potest, saluti consulamus.
Haec porro ratio est, cur Nos — ut supremi sponsores fidei atque institutionis sacerdotalis — te iubeamus committere Nobis officium et regimen operum tuorum, potissimumque seminariorum. Id tibi maximum sine dubio sacrificium est, verum etiam experimentum tuae fiduciae nec non oboedientiae; condicio insuper una necessaria est, ut seminaria illa, quae nullum habent canonicum statum in Ecclesia, possint in ea fortasse aliquando locum obtinere.
Cum haec acceperis principia, tunc tantum optime consulere et prospicere valebimus cunctis hominibus illis, quorum res interest, curantes scilicet semper, ut verae vocationes sacerdotales promoveantur utque postulata doctrinae, disciplinae ac pastoralis actionis Ecclesiae rite observentur. Illo etiam tempore poterimus Nos benevoli attendere petitiones tuas et optata, dum, una cum Curiae Nostrae ministeriis, inibimus iusta et opportuna consilia.
Ad sacrorum autem ministros quod attinet, quos tu contra ius sacerdotio initiavisti, sanctiones, in quas illi incurrerunt vi canonum 985, 7 et 2374, licebit quidem auferri, si demonstraverint se resipuisse et si nominatim subscripserint Declarationi, quam a te poposcimus. Confidimus te, pro tuo sensu amoreque Ecclesiae, faciliorem redditurum iis esse hunc gressum.
De reliquis vero fundationibus, formationis domibus, «prioratibus» variisque aliis institutis, quae aut te ipso auctore aut fautore condita sunt, aequabiliter tibi praecipimus, ut ea singula committas Sanctae Sedi, quae diversis sub rationibus ponderabit eorum casum cum Episcopo loci. Illorum nempe vita et constitutio et industria apostolica subicientur — sicut communiter evenit in tota Ecclesia Catholica — convento pacto singillatim cum Episcopo loci — nihil sine Episcopo — ac secundum eum animum et spiritum, quem supra memorata Declaratio continebit.
Cuncta argumenta et rerum capita, quae in bisce Litteris inveniuntur et quae mature expedimus cum auxilio Praepositorum Dicasteriis, quorum res interest, propter maius dumtaxat totius Ecclesiae bonum et commodum suscepta sunt. Nobiscum tu ipse die XI mensis Septembris colloquens asseveravisti: «Paratus sum ad omnia in bonum Ecclesiae». Iam responsio penes te est!
Si — quod Deus avertat — Declarationem assensionis, quam a te postulamus, conficere recusaveris suspensus a divinis manebis. Ex contrario tibi eatenus concedetur indulgentia Nostra et ipsa remotio suspensionis, quatenus honeste et sine ambiguitate compleveris condiciones harum Litterarum Nostrarum ac scandala quoque reparaveris. Oboedientia et fiducia, quas Nobis tu comprobabis, permittent, ut tecum tranquille agamus de tuis ipsius difficultatibus.
Utinam Spiritus Sanctus te illuminet ac dirigat ad unam illam quaestionis huius solutionem, quae te recuperare sinet conscientiae tuae pacem, ad tempus amissam, sed quae etiam efficiet, ut animarum bonum in tuto collocetur, ut firmetur unitas Ecclesiae, cuius curam Nobis commendavit ipse Dominus, ut declinetur schismatis periculum. Pro illa animi condicione, in qua nunc ipsum versaris, intellegimus, quam sit tibi difficile res clare percipere quamque asperum et durum humiliter commutare tuam agendi consuetudinem: nonne propterea omnino necesse est — quemadmodum fit in omnibus casibus similibus — constituas tibi tempus et locum taciti recessus, ubi necessariam reversionem praepares? Fraterno animo te admonemus, ut plane caveas a sollicitationibus instantibus quorundam, qui te perseverare malunt in via aliqua et sententia intolerabili; etenim Nos ipsi, Fratres tui omnes in Episcopatu necnon maxima certe Christifidelium pars a te tandem exspectamus agendi modum illum ecclesialem, qui te magis honorabit.
Ut exstirpentur pravi usus, quos deflemus Nos, et ut vera renovatio spiritalis praestetur, necnon necessaria evangelizatio eaque animosa, ad quam Nos incitat Spiritus Sanctus magis quam umquam alias, nunc opus est auxilio promptissimoque studio universae communitatis ecclesialis circum Summum Pontificem et Episcopos. At seditio aliorum hinc ad extremum conglutinat, vel fortassis acuit inoboedientiam sive, ut tu dicis, «subversionem» aliorum illinc, cum, sine propria tua contumacia, potuisses, Venerabilis Frater, — sicut te optare affirmavisti in novissima epistula tua — adiuvare Nos per fìdelitatem tuam et sub Nostra auctoritate ad Ecclesiae progressionem efficiendam.
Proinde, Venerabilis Frater, nulla interposita mora, animo intentissimo vereque religioso sollemnem hanc obtestationem humilis quidem, sed legitimi Petri Successoris excepturus considera. Gravitatem huius temporis et occasionis diligenter ponderans, illud solum consilium capias, quod fidelem Ecclesiae filium decet. Haec est Nostra quidem spes, haec Nostra precatio.
Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Octobris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana