Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

NUNTIUS GRATULATORIUS
 AD ANTONIUM S.R.E. CARDINALEM POMA
ARCHIEPISCOPUM BONONIENSEM
POST QUINQUE EXACTA LUSTRA
AB EIUS EPISCOPALI ORDINATIONE

 

Peropportune quidem clerus et Christifideles archidioecesis Bononiensis festiva corona circumsaepient te, Venerabilis Frater Noster, qui pia recordatione mox cum iis celebrabis vicesimam quintam anniversariam memoriam susceptae episcopalis ordinationis, qua scilicet arcessitus es in primores et duces populi Dei. Hunt faustum eventum nolumus Nos silentio praeterire, immo vero, gratulantium chore quasi praeeuntes communique laetitiae Nostram miscentes, flagrantia vota tibi proferimus, et a Datore omnium bonorum quidquid est prosperum, felix, congruenter optandum percupimus.

Novimus profecto quae operatus es in tam longo emenso itinere; religionis studio, acri ingenio, philosophiae et theologiae scientia illustris, indefatigatam dedisti operam ad augendum Ecclesiae Christianaeque humanitatis honorem et incrementum afferendum. In Papiensi Seminario plures per annos scite et perspicue disciplinas theologicas docuisti. Antistes Coadiutor factus primo, dein Episcopus Mantuanus, dioecesim magno animo vexisti, temet ipsum impendens in populi tibi concrediti spiritualem aedificationem. Sive enim antea explicabas scholas praeceptor, sive postea sacri Pastoris munus gerebas, semper te Redemptoris aeterni sacerdotem et ministrum praebebas.

Ad Bononiensem ecclesiam regendam tandem electus postquam Coadiutoris munere illius Archiepiscopi functus es, novam alacritatem novasque vires ostendisti, ut proposita laude digna firmius constabilires, fretus multiformi gratia Iesu Christi, summi Sacerdotis et aeterni Regis. Praeclara ob merita deinceps in Purpuratorum Patrum Collegium cooptatus, sic perrexisti terrestria diligenter attendere, ut caelestia sitienter appeteres; ita terrenis necessitatibus et officiis satisfacere, ut veritates et gratias et res omnes supernas illis anteponeres. Merito recolere volumus te octo iam annos agere praesidem. Conferentiae Episcopalis Italiae, in eoque munere rei catholicae utilitates adferre net paucas net leves.

Hanc apostolicam navitatem tuam Nos procul studemus, his Litteris usi, apte celebrare una cum Episcopis Auxiliaribus tuis, cuncto clero et populo fideli, qui spectatum te Ecclesiae ministrum circumstabunt in vicesimo quinto episcopatus tui die natali. Quocirca sollertis pastoris partes agens ad instruendum eloquio et exemplis vitae, invocate supernae sapientiae auxilio, saepius ad te referre contende divinorum librorum effata: «Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitae meae: a quo trepidabo?» (Ps. 21, 1). Interea vero Deum pastorum Principem exoramus, ut iugiter te sua tutela custodiat atque mentis ardorem corporisque sanitatem tribuat multos per annos.

Haec imo e pectore ominati, nihil reliqui Nobis est nisi ut tibi, Episcopis, qui tibi adiutricem operam praestant, clero et Christi fidelibus, quorum emolumento vigil prospicis, Apostolicam Benedictionem, caritatis Nostrae pignus et auspicem, libentissime impertiamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Novembris, anno MCMLXXVI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana