PAULUS PP. VI
EPISTULA AD CONSTANTINUM KOSER,
ORDINIS FRATRUM MINORUM
MINISTRUM GENERALEM,
QUATTUOR EXACTIS SAECULIS
EX QUO PRIMI FRATRES MINORES
AD PHILIPPINAS ORAS MISSI SUNT,
EVANGELII NUNTIANDI CAUSA
MISSIONALE DECUS
Missionale decus et apostolicum insigne totius Ordinis Fratrum Minorum novo mox illustrabitur radio studiumque eius novo — ut Nos quidem exoptamus — incitamento roborabitur, cum quadringentesimus annus proximo Iulio mense sollemniter complebitur ex quo tempore quindecim primi Fratres Minores ad Philippinarum Insularum oras paulo ante repertas adpulerunt, Evangelii nuntiandi proposito alacres, atque intraverunt continuo immensum multiplicis industriae ac frugiferum campum, ubi per memorabile hoc quattuor saeculorum curriculum eadem religiosa communitas praestare non cessavit tum pluribus sanctitatis christianae exemplis tum salutaribus actuositatis pastoralis inceptis.
Ex altera igitur parte cognitio huius anteactae longioris historiae et collectorum interea meritorum et multitudinis Franciscalium missionariorum — fratrum, sororum, fidelium laicorum, — ex altera vero conscientia hodierni pariter operis familiae Franciscalis in eisdem Insulis vehementer Nos permovent simul ut gratulationem Nostram laetationemque ob anniversarium hunc eventum communicemus tecum in primis, dilecte Fili, ac per te mentis Nostrae interpretem cum universo carissimo Ordine, tuae moderationi commendato, simul ut ex adeo honorifica et fructuosa navitate vestrorum istic sodalium hauriamus non solum validam laudandi rationem sed etiam opportunam hortandi occasionem. Quantum enim recreat Nos haec saecularis celebritas Vicariatus Philippini tantum adficit Nos et impellit cura venturi temporis ut, quod feliciter opus adhuc ei produxerunt, posthac nihilo minus constanter utiliterque prosequantur.
Maxima sine dubio laus Fratrum Minorum hos quadringentos annos inter Philippinum populum sedulo operantium illa esse a Nobis existimatur quod cum indefatigabili prorsus voluntate Iesu Christi primum eiusque caelestis regni cunctis suae regionis incolsi recte praedicandi scitissime coniunxerunt providam usquequaque curationem terrestrium insuper necessitatum eiusdem amatae gentis, educationis nempe eorum et progressionis, corporum medicinae set agrorum culturae, institutorum efficacium et socialium subsidiorum. Nam sic agentes sapienter plurimum contulerunt ut evangelicus pacis, spei salutis nuntius altiores radices caperet in baptizatorum animis, ut doctrina ipsa christiana plenius conformaret mores societatis ac religionis consuetudines apud illam nationem ad haec etiam recentissima tempora, et ut tandem Ecclesia Catholica talibus superstructa fundamentis solidissimis veritatis et caritatis iustitiae set sanctimoniae effloresceret progredientibus dein aetatibus redderetque vicissim Philippinarum Insularum Civitatem quasi quondam lucem in ea orbis regione quoquoversus effulgentem.
Dum ergo Franciscalis familia bisce faustis diebus meritassimo quidem gloriatur de rebus tot gestis et passionibus, de fructibus et monumentis, de numeris et effectibus suorum missionalium, quos inter Sanctorum etiam ac Beatorum caelitum, ex primo, secundo, tertio Ordine nec non laicali statu in Philippinis Insulis quattuor saeculorum decursu, optandum sane est ut commemoratio illa praeteriti temporis illuminet iam futurum, confirmet animos ac proposita operariorum hodie elaborantium in eadem vinea electa, sustentet et prosperet praestabilem ipsorum apostolatum dispensationis sacramentorum et catechesis opusque renovationis et aequitatis socialis. Hoc nominatim, dilecte Fili, magna cum fiducia ominamur Ordini Fratrum Minorum; hoc multa supplicatione vobis ab omnipotenti Deo precamur; hoc denique cohortantes gratulamur missionariis vestris Philippinis cuiusvis condicionis quibus superna lumina ac robora imploramus, dilargientes simul Apostolicam Benedictionem, participatae Nostrae cum illis laetitiae testem.
Ex Aedibus Vaticanis die XXX mensis Maii anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
PAULUS PP. VI
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana