Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

STUDIA LATINITATIS
ROMAE CONDITUR PONTIFICIUM INSTITUTUM
ALTIORIS LATINITATIS

PAULUS PP. VI

 

Studia latinitatis antiquarumque litterarum quam maxime coniungi cum sacrorum alumnorum institutione atque disciplina persuasum nullo non tempore Summi Pontifices habuerunt, qui non minus praeterita quam nostra hac aetate huiusmodi super re gravia in lucem ediderunt documenta; Nosque ipsi Litteris Apostolicis recens datis, quibus a verbis Summi Dei Verbum initium, haec commonuimus: In studiorum ... supellectile, qua adulescens clerus ornari oportet, sane ponenda est non exigua variarum linguarum scientia, in primisque Latinae, si maxime de sacerdotibus agatur Latini ritus! (Epist. Ap. Summi Dei Verbum, AAS, LV, 1963, p. 993)
Sed in actis, quae hac de re ab Apostolica Sede in vulgus nostris hisce diebus profecta sunt, principem obtinere locum dicenda sane est Constitutio Apostolica, a verbis Veterum Sapientia incipiens, quam Decessor Noster fel. rec. Ioannes XXIII duos abhinc anhos promulgavit (Const. Ap. Veterum Sapientia, AAS, LIV, 1962, pp. 129-135). In ea enim cum quaedam quasi laudum summa in medio ponitur, quibus Maximi Ecclesiae Pastores, spectatis catholicae rei utilitatibus, alius ex alio linguam Latinam ornaverunt, tum vero momenta illustrantur, quae pracclara multaque habent Graecae Romanaeque litterae ad sacerdotii tirones disciplinis, sui muneris propriis, optime instituendos et erudiendos. Quibus admonitionibus certa praescripta continuantur eo nimirum pertinentia, ut sive sacrorum Seminariorum sive religiosorum Ordinum ac Sodalitatum alumni magna cum cura et diligentia ad antiquas et humanas litteras informentur; in primisque illud, quasi totius Constitutionis caput, Sacro Consilio Seminariis Studiorumque Universitatibus praeposito mandatum datur, ut Academicum Latinitatis Institutum condendum curet.

Quae praescripta, in rebus atque in usu posita, quam opportune sint edita in confesso est omnibus. Nam si dioecesium et religiosorum Ordinum Antistites, ad quos illa spectabat Constitutio, consentienti approbatione ea acceperunt quae de pondere docebantur linguae Latinae ad sacrae iuventutis optimam disciplinam quod attinet, non defuerunt tamen qui animadverterent se non posse facili negotio quae praescriberentur ad effectum brevi adducere, tam praesertim ob causam quod magistrorum copiam non haberent ad auctam sui muneris gravitatem idoneorum.
Etenim exploratum est prudenti cuique, nihil magis valere ad imbuendos iuvenes antiquitatis linguis quam praestantissimos praeceptores; qui scilicet et doctrinae possessione, et linguae, quam tradere debeant, scientia, et docendi arte scholis ita praesint, ut non solum frugiferas, verum etiam eas discipulis delectabiles faciant, a quibus materies eadem sit olim in allos vulganda discipulos. Cum vera namque, tum honesta, et digna sapiente hate habenda est S. Ambrosii sententia: Primus discendi ardor nobilitas est magistri (S. AMBROS., De Virg. 2, 2, 7).

Quam ob rem, quolibet impendio et onere neglecto, habiles praeceptores, si desint, in Seminariis maioribus et minoribus parentur oportet; cum cuiusvis eruditionis progressiones in disciplinae initiis plerumque consistant. Maximopere idcirco contendatur necesse est, ut magistri habeantur non subitarii, sed omnibus numeris ornati, sui officii propriis; abundanti eruditione exculti, atque adeo ad animos discipulorum capiendos habiles; docendi vias persequentes, non in experimentis tantum vel in memoria positas, sed rationi etiam convenientes; siquidem inepte ii sentire dicendi sunt, qui opinentur linguae Latinae professoribus sufficere, si eam aliquanto magis quam discipuli nostant. Quin immo optandum est, ut quibus tantum hoc munus deferendum sit, ii, si ullo pacto fieri queat, in maximis Athenaeis instituantur, ubi a praestantissimis magistris simul exquisitiore antiquarum litterarum cognitione, simul arte informandi alios imbui possint.
Iure igitur ac merito Decessor Noster fel. ree. Ioannes XXIII, ea, quam commemoravimus, Constitutione iniunxit Sacrae Congregationi Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositae, ut Romae Pontificium Institutum condendum curaret Latinitati docendae, quod plane hoc spectaret, ut delectum manipulum condocefaceret sacerdotum, qui qua totius Latinitatis notitia, qua assidua et rationali Latine scribendi exercitatione, pares honestissimo officio exsisterent linguam Latinam aut in sacris Seminariis et in Collegiis ecclesiasticis docendi, aut in variis Romanae Sedis Consiliis et in Curiis vel dioecesium, vel religiosorum Ordinum ad maiorum exemplum scribendo usurpandi (Cf Const. Ap. Veterum Sapientia, n. 6).

Quapropter, cum Nobis prorsus persuasum sit id peropportune fieri, ut Romae altior Schola ab Apostolica Sede constituatur, quae ceterorum Athenaeorum, almam hanc Urbem non uno nomine illustrantium, veluti magisteria complens, ad linguae Latinae studium omni ex parte absolutum conducat, Nos, grato animo amplas et ornatas aedes accipientes, quas Sodalitas Salesiana, non sine suis incommodis, ob egregiam hanc causam Nobis dedit, ea quae sequuntur motu proprio Nostraque auctoritate decernimus.

I.

Ut ad effectum adducantur praescripta Constitutionis Apostolicae Veterum Sapientia a Decessore Nostro Ioanne XXIII promulgatae, ad Pontificium Athenaeum Salesianum fundamns atque condimus Pontifιcium Institutum altioris Latinitatis, simulque praecipimus, ut inibi studiorum cursus primo quoque tempore principium ducant.

II.

Institutum obnoxium erit auctoritati Sacrae Congregationis Semmariis et Studiorum Universitatibus praepositae, non modo ob generalem moderationem, quam eadem ex canone 256 C. I. C. in hac provincia tenet, sed etiam ob peculiare Instituti patrocinium, quod ipsa Congregatio suscepit; ita quidem, ut huiusmodi Institutum auxilio esse possit Apostolicae Sedi in iis omnibus, quae ad linguae Latinae incrementum in Ecclesia efficaciter pertinere videantur.

III.

Munus propterea Magni Cancellarii penes erit Emum Cardinalem Praefectum Sacri Consilii Seminariis et Studiorum Universitatibus moderandis. Quoniam vero Societas a S. Francisco Salesio in se recepit Instituti altioris Latinitatis prosperitatem, Magno Cancellario adiutricem praestabunt operam cum Moderator Supremus «pro tempore» Societatis Salesianae, qui Magni Cancellarii vice fungetur, tum Rector Magnificus Pontificii Athenaei Salesiani.

IV.

Proxima autem et ordinaria Instituti moderatio erit penes Praesidem a Sacra Congregatione Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposita, Nobis probantibus, delectum ac nominatum. Qui quidem Praeses, a Collegio academico in expediendis negotiis maioris momenti adiutus, coniunctissimas habebit rationes cum eadem Sacra Congregatione in iis omnibus, quae ad ipsius Instituti actionem et incepta attinebunt.
 

V.

Cum omnino necesse sit Institutum parem habere facultatem professorum, tam famae auctoritatisque celebritate quam suae cuiusque disciplinae peritia insignium, opera idcirco danda erit, ut nullo nationum discrimine tales doctores sive ex utroque clero, sive e laicorum ordine eligantur. Quorum scilicet nominatio dumtaxat ad Sacrum Consilium spectabit Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositum.

VI.

Quae doctrinarum instructio in Instituto tradetur, eas complectatur disciplinas primarias et secundarias, per quas alumnus et veterem et recentiorem Latinitatem pepitus noscere possit, vias nempe rationesque secutus, quae ad litteras discendas nostris hisce diebus aptissimae putantur. Ad quam institutionem accedat necesse est assidua Latine scribendi exercitatio, ut discipuli non solum linguae Latinae naturam, vim, praecepta cognitione comprehensa habeant, sed etiam expedite, integre, eleganterque hac lingua scribant.

VII.

In numero autem disciplinarum tradendarum suus tribuatur locus oportet linguae Graecae, quam qui ignoret, litteris Latinis bene doctus nullo pacto dicendus sit. Nemo enim dubitat, quin lingua Latina quam maxime cum Graeca coniungatur, sive ad utriusque naturam structuramque respiciat, sive expendat quantum haec ad illius progressionem labentibus saeculis contulerit.

VIII.

Omne studiorum curriculum quattuor annorum spatio continebitur; ita ut qui duos annos studiis laudabiliter operam dederit, Baccalaureatum, uti dicunt, adipisci possit; qui tres, Licentiam; qui vero quattuor, Lauream. Sed ad hos gradus academicos nemo traduci poterit, nisi prius disciplinarum omnium, quotquot imperatae sunt, periculum fecerit, pariterque scriptas exercitationes subierit, quae summa industria elaborato studiorum ordine statuentur.

IX.

Ut quorundam discipulorum necessitatibus serviatur, ita universus studiorum ordo opus est digeratur, ut praeter plenum cursum, quo quis ad Lauream perducatur, breviora iis praeparentur curricula, qui peculiaria consectentur diplomata studii in litteris vel Latinis vel Graecis collocati.

X.

Pontificium Institutum altioris Latinitatis adulescentibus ex omnibus gentibus patebit; quod ideo non modo alumnis e clero saeculari, quem vocant, et religiosis sodalibus liberum erit adire, sed etiam laicis hominibus. Episcopos autem ac summos religiosorum Ordinum et Sodalitatum Antistites hortamur, ut eos praeceptores qui in sacris Seminariis vel in religiosis Collegiis docent, maxime si iuniores, ad hoc Institutum mittendos curent, ut studia litterarum, quibus dediti sint, absolvant atque perficiant.

XI.

Censemus praeterea, ut optimis quibusque discipulis, qui nempe diligentia, studio, doctrina praestent, beneficia et commoda impertiantur, quibus studiorum sumptus tolerare possint. Quam in rem suademus, ut pariter alumnis studiorum celebrandorum causa annua praebeantur, pariter Instituto iusta pecunia suppeditetur, qua coepta ad litterarum doctrinarumque processus necessaria iuventur. Cuius pecunae et annuorum administratio propria lege temperabitur, a Sacro Consilio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposito probanda, cuius sane erit omni rei procurationi invigilare.

XII.

Institutum scriptorum opera et acta ad universam Latinitatem attinentia in lucem edenda curabit; atque deliberationes omnes capiet, coeptisque favebit, quae ad linguae Latinae scientiam et usum conducant.
XIII. Extremum Sacro Consilio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposito mandata damus ut, Nostris hisce praescriptis congruenter, leges et iura opportune describat, quibus, natura et fine Instituti spectatis, tum eiusdem ordinationi, tum litterarum progressibus, tum moderatorum magistrorumque condicioni prospiciatur. Peculiari modo studiorum ratio conficiatur, et docendi viae dentur et educandi normae tradantur.

Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXII mensis Februarii, Cathedrae S. Petri Ap. sacro, anno MDCCCCLXIV, Pontificatus Nostri primo.

PAULUS PP. VI

 

* AAS 56 (1964), pp. 225-231

              



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana