LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*
SANCTITAS CLARIOR
PROCESSUS DE CAUSIS BEATIFICATIONIS
ET CANONIZATIONIS APTIUS ORDINANTUR
PAULUS PP. VI
Sanctitas clarior in dies altiorque est mysterii Ecclesiae declaratio et significatio, donec haec, plenam in caelis compaginem assecuta, in summa caritatis beatitudine adorabit Deum et Agnum qui occisus est (CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 51: AAS 57, 1965, p. 58).
Ipse autem benignissimus Deus, qui est omnis sanctitatis et fons et corona et gloria, in Ecclesia semper nova instaurat exempla virtutum, atque in vita eorum qui, humanitatis nostrae consortes, ad imaginem tamen Christi perfectius transformantur . . . praesentiam vultumque suum hominibus vivide manifestat (Ibid., n. 50, p. 56) praeclarumque in iis signum praebet Regni sui, ut ad illud adipiscendum, magna imposita nube testium (Cf Heb 12, 1), nos potenter alliciat.
Nihil ergo mirum, si Concilium Vaticanum II, de mysterio agens Ecclesiae, praestantissimam hanc sanctitatis notam, cui ceterae arcte conectuntur, in pleniore luce collocavit, cunctosque christifideles cuiusvis condicionis vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem etiam atque etiam advocavit (Cf CONC. OECUM. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen gentium, nn. 40-42: AAS 57 (1965), pp. 44-47) quae quidem ad sanctitatem invitatio peculiarissima habetur tamquam proprietas ipsius conciliaris magisterii eiusque veluti ultimus finis.
Dum vero sanctitatem omnium fidelium pro viribus Ecclesia fovere studet, iisdem vera sanctitatis exempla ante oculos proponere numquam intermittit, martyres scilicet aliosque viros et mulieres heroicarum, quas appellant, virtutum laude insignes, quorum ut et conversatione exemplum, et communione consortium, et intercessione subsidium (Ex Praefatione, quibusdam dioecesibus concessa) assequantur magnopere enititur.
Ut vero praeclara huiusmodi sanctitatis exempla probe dignoscantur, atque sua sincera luce plene resplendeant, canonicae pervestigationes necessariae sunt, summo quidem studio ac sedulitate, prouti rei gravitas postulat, peragendae, quas Decessores Nostri, in primis f. r. Benedictus XIV, sapientissimis, pro suorum temporum ratione, communierunt legibus, in Codicem Iuris Canonici postes receptis. Sed mutatis moribus vitaeque adiunctis, congruum et consentaneum visum est inquisitionis, quam diximus, viam ac rationem recognoscere, atque ad nostri huius temporis necessitates accommodare, ut, suprema Summa Pontificas cum Episcoporum auctoritate efficaciter consociata, planius et expeditius fiat iter ad causas beatificationis et canonizationis Servorum Dei instruendas.
6 Quapropter, rebus diligentissime perpensis, motu proprio et auctoritate Nostra Apostolica, haec quae sequuntur statuimus atque decernimus.
I.
DE EPISCORORUM
CUM SUMMO PONTIFICE CONSOCIATA ACTIONE
IN PROCESSIBUS INSTRUENDIS
1. In iure, hucusque vigenti, duplicas ordinis Processus quoad Beatificationem Servorum Dei servabantur: alii enim erant Ordinarii, ab Episcopis scilicet seu locorum Ordinariis iure proprio, ex demandata in canonibus auctoritate, instructi (cc. 1999, § 3; 2038, § 1 et 2, 1.3.); alii Apostolici (cc. 2087-2097), auctoritate nempe a Sancta Sede delegata et sub ipsius moderamene instructi (cc. 2088-2100). In posterum vero, in Causas procedentibus per viam ordinariam non cultus, unicus instituetur Processus cognitionalis seu ad colligendas probationes, qui in duplici auctοritate consistet: in ordinaria nempe demandata, proprio iure exercita atque in pluribus aucta; et in delegata ab Apostolica Sede, quae priori addetur eamque confirmabit atque extollet.
2. Episcopis dioecesanis vel Hierarchis aliisque ipsis in iure aequiperatis, intra fines suae iurisdictionis (cc. 1999, § 3; 2038, § 2, 1.3., 2039), sive ex officio, sive ad instantiam singulorum fidelium vel legitimorum fidelium coetuum (c. 2003, §§ 1-2) eorumdemve procuratorum (c. 2004), ius competiti inquirendi, atque, servatis praescriptis Iuris communis et peculiaribus Normas, a Sacra Rituum Congregatione ad hoc edendis, Causam aperiendi seu introducendi.
3. Antequam vero Eρiscopus vel Hierarcha, sive ex officio sive ad instantiam, Causam aperiat seu introducat (n. 2), Sancta Sedes consulenda est, validis idoneisque suppeditatis argumentis, quibus Causa ipsa legitimo solidoque fundamento innixa cognoscatur.
Postea Sancta Sedes, omnibus perpensis, decernet utrum nihil obsit Causae aperiendae seu introducendae.
II.
DE CURSU PROCESSUS
4. Venia Sanctae Sedis habita, Episcopus aut Hierarcha, lato Decreto, Causam valet aperire vel, si id in Domino expedire existimaverit, in opportunius tempus eam differre, aut etiam eadem supersedere. Quidquid tamen statuerit, de consilio a se suscepto Sanctam Sedem certiorem facere ne omittat.
5. Processus complectitur inquisitionem: 1) super Servi Dei scriptis; 2) super eiusdem vita et virtutibus, vel martyrio, necnon super non cultu.
6. Processu absoluto, eiusdem Acta ad Sacram Rituum Congregationem mittantur.
7. Sacra Rituum Congregatio, Actis Processus diligenti examine cognitis, si quae addenda vel complenda videantur, vel ea ab Episcopo aut Hierarcha requirat, vel ex officio ipsa compleat (cf Const. Regimini Ecclesiae universae, n. 62, § 2, 1).
8. Quoad asserta miracula ad Beatificationem et Canonizationem iure requisita, Episcopus vel Hierarcha, antequam de iisdem inquirat, brevem et accuratam facti relationem mittat ad Sacram Rituum Congregationem, ut ab ea opportunam instructionem obtineat.
Inquisitio de assertis miraculis ab inquisitione de virtutibus vel de martyrio separatim fiat.
III.
DE TRIBUNALIBUS
AD PROCESSUM INSTRUENDUM
9. Episcopus vel Hierarcha, ad normam Iuris competens, omnia potest agere quae ad instruendum Processum necessaria snnt. Ab eodem, vel ipsius nomine, pertractanda sunt quae ad Causam aperiendam, seu introducendam pertinent, Sede Apostolica annuente (cfr. nn. 2, 3).
10.
§ 1. Ad Processus aptius instruendos, Episcoporum Conferentia alicuius Nationis vel Regionis facultate fruitur, vi harum Litterarum Apostolicarum, erigendi Tribunalia territorialia specialia ad hoc constituta pro territoriis suae iurisdictioni subiectis; quae tamen Sedis Apostolicae recognitione indigent.
§ 2. Haec Tribunalis territorialia sunt Provincialia, vel Interprovincialia, vel Nationalia, prouti erecta fuerint pro aliqua tantum Provincia ecclesiastica, vel pro pluribus Provinciis ecclesiasticis alicuius regionis, vel pro toto territorio ecclesiastico alicuius Nations.
§ 3. Constitutio Tribunalis territoriales est obligatoria, si dioeceses territorii, de quo agitur, careant Officialibus ad proprium Tribunal dioecesanum apte constituendum.
11. Episcoporum Conferentiae erit: 1) Tribunalia territorialia erigere, assignata unicuique Tribunali opportuna circumscriptione; 2) Sedem Tribunalis territorialis determinare; 3) Uniuscuiusque Tribunalis praesidem eligere, ad quinquennium.
12. Coetus Episcoporum Provinciae aut Regionis, de quibus agitur, erit: 1) Erectionem Tribunalis territoriales Episcoporum Conferentiae proponere; 2) Praesidis nomen eidem Conferentiae praesentare; 3) Ceteros Officiales Tribunalis territorialis, ad quinquennium, eligere.
13. Tribunal territoriale legitime constitutum potestatem iudicialem obtinet in toto territorio sebi assignato, quoad omnes instruendos Processus, quos Episcopi, de quibus supra, eidem commiserint.
14. Licet cuilibet Episcopo dioecesano territorii, quod commemoravimus, instructionem omnium Processuum Causarum Beatificationis Servorum Dei et Canonizationis Beatorum suae dioecesis Tribunali territoriali, si libet, committere, tunc etiam cum in sua Curia Tribunal rite constituere potest.
15. Integrum tamen manet Episcopi ius, etiam Tribunali territoriali legitime constituto, eosdem Processus in propria Curia instruendi, dummodo proprium Tribunal idoneis Officialibus, etiam extra dioecesim quaesitis, constituere valeat.
Quae vero a Nobis hisce Litteris, motu proprio datis, statuts sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIX menses Martii, in festo S. Ioseph, B. Mariae Virginis Sponsi, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.
PAULUS PP. VI
* AAS 61 (1969), pp. 149-153
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana