Index   Back Top Print

[ LA ]

ALLOCUZIONE DI PAOLO VI
AI COMPONENTI DEL «CONSILIUM AD EXSEQUENDAM
CONSTITUTIONEM DE SACRA LITURGIA»

Giovedì, 29 ottobre 1964

   

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Haud mediocre Nobis comparat solacium et gaudium hodiernus vestrum omnium conspectus, qui cum Romam convenissetis ad suetos agendos Consilii Vestri coetus, laudabile sane suscepistis propositum, ut nempe Summo Ecclesiae Pastori hoc Vestri amoris vestraeque observantiae gratissimum testimonium exhiberetis. Hoc autem obsequium eo libentius excipimus, quod Nobis exspectatam praebet opportunitatem vobis ex animo gratulandi ac meritas agendi gratias de sedula atque impensa navitate, qua nullis parcentes laboribus in officium vestrum incumbitis. Probe nostis quanta aestimatione et quam assidua sollicitudine vestram prosequamur operam, cui quidem, ut par est, maximum tribuimus momentum. Nam, cum vobis, una cum Sacra Rituum Congregatione, grave sit munus concreditum normas exequendi Liturgicae Constitutionis, quae a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo feliciter promulgata est, patet fructus laetissimos, quos in Ecclesiam exinde profecturos confidimus, plurimum e vestra opera pendere; siquidem potissimum per vos stat, ut sapientissima illa Concilii praescripta libenter excipiantur, cotidie magis adamentur, ac pedetemptim ad eorum rationem christianus populus mores suos penitus conformet.

Opportunum igitur ducimus nonnulla de ha re ad considerandum vobis proponere, quae etsi vobis non ignota esse scimus, utiliter tamen in memoriam revocantur, praesertim vero oblata occasione huius conventus, a quo vos omnes novas vires ac salutare ad agendum incitamentum sumere exoptatis.

Partes muneris vobis concrediti eo in primis spectant, ut libris liturgicis recognoscendis manus admoveatis. Vix attinet dicere, hoc opus immensae molis esse, idemque gravissimas difficultates prae se ferre. Agitur enim de liturgicarum precum formulis, ad quas expendendas, renovandas vel integre condendas, non solum summa vobis sapientia necessaria est ac perspicax iudicii sagacitas, sed recta etiam necessitatum nostrorum temporum scientia cum plena traditi patrimonii liturgici cognitione coniuncta.

Hac in re vobis exploratum esse debet, publice precandi formulas Deo dignas esse non posse, nisi eaedem catholicam doctrinam fideliter exprimant; ad exquisitae artis rationem sint confectae, quemadmodum addecet divini cultus maiestatem; penitus spirent religiosum pietatis afflatum; denique brevitate et perspicua simplicitate fulgeant, adea ut recte intellegantur earumque veritas et suavitas percipiatur facilius. Ita solummodo contingere poterit, ut publicae Ecclesiae precationes Sacrae Liturgiae naturae et indoli respondeant, ac per eas christianus populus debitam Deo tribuant gloriam.

Ut autem satius aptiusque Sacrae Liturgiae renovationi prospiciatis, aliam oportet, nec minoris momenti, agendi normam tueri; scilicet opus est ut paedagogicae sacrorum rituum efficacitati consulatis. Nostis enim Concilii Oecumenici Patres, cum normas statuerent de Sacra Liturgia promovenda, hoc pastorali proposito ductos esse, ut christifideles actuosiore ratione liturgicas actiones participarent, atque adeo apud supernos hos veritatis et gratiae fontes discerent uberius ac facilius christianae vitae alimoniam percipere. Ac revera, ut sapienter monet memorata Concilii Oecumenici Constitutio, etsi Sacra Liturgia est praecipue cultus divinae maiestatis, eadem tamen magnam etiam continet populi fidelis eruditionem. In Liturgia enim Deus ad populum suum loquitur; Christus adhuc Evangelium annuntiat (cfr. Constit. De Sacra Liturgia n. 33). Quare peculiaris cura vobis esse debet, ut liturgicus cultus reapse evadat schola populi christiani: schola nempe pietatis, qua fideles intimum cum Deo commercium fovere addiscant; schola veritatis, qua per visibilia Signa animus ad invisibilium rerum cognitionem et amorem perducatur; schola denique christianae caritatis, qua unusquisque cum ceteris Ecclesiae membris se fraternae communionis vinculis magis magisque obstrictum sentiat.

Recta denique Constitutionis Liturgicae executio postulat a vobis, ut nova et vetera apto pulcherrimoque nexu inter se componantur. Hac in re prorsus cavendum est, ne novitatis studium modum excedat, non satis habita aut omnino praetermissa traditi patrimonii liturgici ratione. Quae vitiosa agendi ratio non Sacrae Liturgiae renovatio, sed eversio potius appellanda esset. Liturgia enim robustae arboris similitudinem praefert, cuius pulcritudinem ostendit quidem continua frondium renovatio, sed cuius vitae ubertatem testatur trunci vetustas, qui in humum altas ac firmas radices agit. In rebus igitur liturgicis nulla vera repugnantia intercedere debet inter praesentem et praeteritas aetates; sed omnia ita fiant, ut quaelibet innovatio cohaerentiam et concordiam cum sana traditione prae se ferat, et novae formae e formis iam exstantibus quasi sua sponte efflorescant .

Ut videtis, longum iter vobis terendum est, et quidem salebris plenum. Cum tamen navitas vestra tam laetos iam ediderit fructus - quorum specimen praecipuum est Instructio de re liturgica a S. Congregatione Rituum nuper promulgata - id Nobis causa est cur de futuro labore Vestro spem foveamus amplissimam. Interea autem sciatis non Nos solummodo, sed Ecclesiam totam trepida exspectatione in vos oculos convertere. Ac semper mementote, grande sane opus esse, oranti Ecclesiae quasi vocem atque instrumenta praebere, quibus ipsa divinas celebret laudes hominumque supplicationes Deo exhibeat. Opus huiusmodi, ad quod rite exequendum coelum et terra quodammodo consociatam operam conferunt, vere opus humanum et divinum est: humanum, quia vestra nititur sollertia, doctrina, pietate; at simul ac praesertim divinum, cum ab eo abesse nequeat afflatus et actio Spiritus Sancti, sine quo nihil sanctum, nihil validum, salutare nihil effici potest.

Hanc caelestem opem vobis iugem atque affluentem ab Omnipotenti Deo libenter impetramus; eiusque pignus et auspicium esto Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis peramanter in Domino impertimus.

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana