Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI PARTECIPANTI ALLA XXXI CONGREGAZIONE GENERALE
DELLA COMPAGNIA DI GESÙ

Venerdì, 7 maggio 1965

 

Dilecti Filii,

Sincero animo et bene ominatis verbis salvere iubemus vos, dilectissimi Nobis Sodales Societatis Iesu, quos hodie coram excipere gaudemus.

Romam vos una simul idcirco convenistis et congressi estis, ut ex praescripto primariae legis Societatis vestrae, postquam terrestri vita functus es Ioannes Janssens, Generalis Praepositus vester, quem vobiscum mortuum deflemus, ad alium deligendum, qui in eius locum succederet, religiosae communitatis vestrae praesidum coetum cogeretis. Arduum hoc est munus, praegravis momenti negotium, quo prosperitas, emolumentum, salus et progressio religiosi Instituti Vestri continetur.

Quapropter sano et considerato iudicio, tranquillo sagacis prudentiae consilio omnia librate, quae ad rem feliciter explendam pertinent, et, quod potissimum est, puris et ardentibus votis Divini Spiritus invocate lumen ductumque, ut suffragia vestra cum Dei voluntate conspirent: «Ostende quem elegeris» (Act. 1, 27).

Nos autem, sollicitudinis vestrae admodum participes, dum precibus vestris Nostras adiungimus, optamus cupimusque vehementer, ut deligendus optimi cuiusque exspectationi par sit, et necessitatibus, in quibus religiosa familia vestra versatur, plene planeque suppetat.

Quali singulari natura et indole, quali efficientia actuosae virtutis Ignatius, sanctissimus legifer Pater vester, Societatem vestram voluerit praeditam esse, inter omnes constat. Societatem Iesu, quam et magnanimo et divino quodam instinctu condidit, is voluit cumprimis catholici nominis esse robur solidissimum et Apostolicae Sedi addictum deditumque agmen? exercitata virtute instructum.

Vestrum profecto pernobile insigne, laus vestra perillustris, dos praeclara est «sub Crucis vexillo Deo militare et soli Domino ac Ecclesiae ipsius sponsae, sub Romano Pontifice, Christi in terris Vicario, servire» (Ex Litteris Apostolicis Exposcit debitum, die XXI Iulii anno MDL datis). Quo in servando sacramento militiae si alii religiosi sodales fideles debent esse, vos autem fidelissimi, si alii fortes, vos fortissimi, si alii lecti, vos lectissimi.

Incliti historiae vestrae annales luce clarius ostendunt, sanctissimi parentis placitis filiorum proposita moresque congruisse ac nomen decusque legionis semper fidelis in catholicae fidei et Apostolicae Sedis tutelam vos meruisse.

Vestri Sancti Martyres, Confessores, Ecclesiae Doctores Petrus Canisius et Robertus Bellarmino, innumerus numerus piorum, doctorum strenuissimorumque virorum, quibus sicut caelum sideribus Ordo vester collustratus est, quemadmodum factis dictisque hoc docuerunt, ita iter post futuris ad eadem premenda vestigia exemplum et incitamentum reliquerunt numquam periturum.

Vitae vestrae tenor, qualis addecet bonos milites Christi, operarios strenuos nec umquam reprehendendos, firmiter innitatur oportet sanctitatis moribus, vobis propriae, evangelicae asceseos forma austera et virilis animi robore spectanda; componatur oportet disciplina nequaquam nutabunda nec proprii animi inclinationibus fracta, sed alacri, prompta et omnibus in suis modis et rei effectibus aequa et stabili. Quodsi in exercitus instruendo, ad hoc vel illo agmine vel manipulo non servetur ordinis compages, est veluti si in simphonia fidium vocumque vox abnormis discrepet. Attentam dabit operam curamque eligendus generalis Praepositus vester, ut concentus vester, nullum abruptum sonum eliciat, sed contra sit laus plena integrae fidei pietatisque decora: quem quidem rectum concentum plurimis vestrum contingere gratulando animadvertimus et animadvertendo gratulamur.

Idcirco semper omnibus cavendum est, ut in sentiendo, in docendo, in scribendo, in agendo nolint conformari huic saeculo et circumferri omni vento doctrinae (cfr. Eph. 4, 14) et praeposteris novitatibus concedere, praeter modum proprio indulgentes arbitrio.

Quin potius hanc unusquisque vestrum reputet praecipuam laudem, qua nulli cedendum est, Ecclesiae Matri et Magistrae nostrae deservire, non propria ipsius, sed Hierarchiae consilia, iudicia, opera sequi, et ad rem deducere animarique spiritu afflatuque communionis, potius quam privilegii. Ecclesia agnoscit singulariter erga se vos esse filios deditissimos, apprime vos diligit, vos in honore habet et, liceat Nobis audax adhibere verbum, vos reveretur. Nunc maxime, cum ex praescriptis Oecumenici Concilii Vaticani secundi amplissimi pateant apostolatus campi finesque, Ecclesia sancta Dei vestra eget sanctimonia, sapientia, intelligentia rerum, strenuitate, idque a vobis poscit, ut priscae fidei retinentissimi, de thesauro cordis Vestri nova et vetera proferatis in auctum universae gloriae Dei et in humani generis comparandam salutem, in nomine Domini Nostri Iesu Christi, quem Deus exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (cfr. Phil. 2, 9).

Huius sanctissimi nominis, cuius appellatione cumprimis gloriamini, adsiduum habetote praesidium ac tutamen et ad dilatandum eiusdem amorem et honorem aemula concipite studia: illinc enim salutis fons verus et inexhaustus oritur profluitque: «Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri» (Act. 4, 12).

Occasionem, quae Nobis nunc oblata est, libenter arripimus, ut rem summi momenti saltem strictim, at graviter et fortiter attingamus. De formiduloso periculo humanae consortioni instanti loquimur, de atheismo scilicet. Qui, ut apud omnes constat, non semper unus idemque patefit, sed varius prodit et panditur, multas induens sibi formas. Quarum certe omnium deterrima putanda est, cum de antitheismo agitur, de pugnaci impietate, quae non solum sententia mentis et actione vitae denegat esse Deum, sed etiam contra theismum arma sumit eo consilio, ut religionis sensum et quidquid est sanctum piumque radicitus evellat. Est atheismus etiam eorum, qui philosophica doctrina ducti asseverant Deum non esse vel eum cognosci non posse, eorum qui omnia in voluptate ponunt, eorum qui omnem religionis cultum et honorem respuunt, cum superstitiosum, inutile, sibi onerosum aestiment vereri Creatorem omnium nostrum, et servire eiusque legi parere, et vivunt sine Christo, promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo (cfr. Eph. 2, 12). Hic est qui nostra aetate atheismus serpit sive apertus, sive occultus, veste saepenumero tectus progressionis, quae ad humanas artes et disciplinas, ad rem oeconomicam, ad rem socialem attinet.

Societati Iesu, cuius apprime proprium est Ecclesiae et religioni sanctissimae praesidio esse, cum acerbiora tempora vertunt, hoc demandamus munus, ut coniunctis viribus atheismo obsistant validissime sub signo et adiutorio fulti S. Michaëlis, principis militiae caelestis, cuius ipsa appellatio victoriam vel fulgurat vel futuram portendit.

Quapropter ignatiani sodales, omni experrecta virtute, hoc bonum certent certamen, nullo praetermisso consilio, ut cuncta bene disponantur et feliciter cedant. Ob id igitur investigent, omnigenos colligant nuntios, typis, si oportet, cudant, inter se disceptent, parent huius rei peculiariter studiosos, sacras preces fundant, iustitia et sanctitate eniteant, pollentes et instructi eloquentia oris et vitae, caelesti coruscante gratia, cui referri possit illud S. Pauli Apostoli: «Sermo meus et praedicatio mea non fuit in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione Spiritus et virtutis» (1 Cor. 2, 4).

Quod libentius et alacrius perficietis, si mente vestra versaveritis illud munus, in quod absolvendum incumbitis, et nova contentione incumbetis, non fuisse lubito Vestro statutum, sed munus ab Ecclesia, a Summo Pontifice vobis concreditum esse.

Quam ob rem in legibus et institutis, quibus Societas vestra temperatur, a Paulo III et Iulio III sancitis, haec enuntiata sunt: «Quicumque autem in hac Societate professionem emiserint, non solum in primis professionis suae foribus intelligant, sed, quoad vixerint, memores sint, Societatem hanc universam et singulos qui in ea profitentur, sub sanctissimi domini nostri Pauli Papae III et aliorum Romanorum Pontificum successorum eius fideli oboedientia, Deo militare. Et quamvis Evangelio doceamur, et fide orthodoxa teneamus omnes christifideles Romano Pontifici, tamquam capiti et Iesu Christi Vicario subesse, ob devotionem tamen maiorem et oboedientiam Sedis Apostolicae, et maiorem voluntatum nostrarum abnegationem et certiorem Spiritus Sancti directionem, summopere conducere iudicamus, singulos nos, et quicumque eandem in posterum professionem emiserint, ultra illud commune trium votorum vinculum, speciali ab hoc voto adstringi, ut quidquid hodiernus et alii Romani Pontifices pro tempore exsistentes, iusserint ad profectum animarum et fidei propagationem pertinens, et ad quascumque provincias nos mittere voluerint, sine ulla tergiversatione aut excusatione illico, quantum in nobis fuerit . . . exsequi teneamur» (ex eisdem Litteris Apostolicis Exposcit debitum).

Huic voto pro sua ipsius religione ac natura prorsus congruere putandum est, ut non tantum conscientiae insideat, sed etiam ex operibus fulgeat et omnibus pateat.

Sanctus Ignatius, Pater legifer vester, tales vos voluit, tales Nos quoque volumus, pro certo habentes eam, quam in vobis collocamus fiduciam, amplissime impletum iri ac impleta huiusmodi vota Societati Iesu, ubivis ipsa toto orbe terrarum militat, orat, agit, largifluam messem reflorentis vitae et praeclarorum meritorum, quibus digna Deus praemia attribuet, paritura esse.

Haec imo pectore ominati, vobis omnibus sodalibus Societatis Iesu, festae laetaeque coronae, qua hodie circumsaepimur, cunctis inceptis vestris et magnae spei, quae pectora vestra ad pura et celsa attingenda accendit, Apostolicam Benedictionem impertimus.

                                                  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana