PENULTIMA SESSIONE GENERALE DEL CONCILIO
ALLOCUZIONE DI SUA SANTITÀ PAOLO VI
Giovedì, 18 novembre 1965
Publica haec Sessio nostri Concilii Oecumenici Vaticani Secundi habetur viginti diebus ante eiusdem Concilii finem; atque adeo, praeterquamquod in hac maximi ponderis acta conciliaria, bene vobis cognita, promulgantur, praeterea occasionem eadem Nobis praebet vobiscum sermonem conferendi de quibusdam rebus in agendo positis, quae ad exitum pertinent gravissimi huius eventus ecclesiastici, quem ordinatim per quattuor temporis spatia, multi sane laboris, celebravimus.
Nihil hodie dicemus neque de huius Concilii permagno momento - ad religionem, ad doctrinas, ad bonum animorum, ad pastoralem sollertiam, ad vim historicam quod attinet -; neque de mysteriis sapientiae et gratiae, quae nobis nunc proponit et diu in posterum ad meditandum proponet; neque de rebus novis, quas Concilii deliberationes inducunt, sive in interiorem Ecclesiae vitam, sive in rationes et necessitudines, quas habet vel cum iis hominibus, vel cum iis rebus, quae ipsi circumfunduntur. Haec enim omnia uniuscuiusque nostrum haerent in animo, nosque cum ad considerandum, tum ad agendum salutariter movent. De his argumentis aliquid iam diximus in sermonibus superiore tempore expositis, vel recens in Adhortatione Apostolica die quarta huius mensis edita. Consilium Nobis hoc loco non est, ut rationem totius Concilii computemus; cum, summum, satis sit Nobis animadvertere ipsius iter et progressionem fuisse omni ex parte apte disposita, normis convenientia, libera, pacata, et, vobis praesentibus et operam conferentibus, sollemnia, sedula, frugifera et admodum salutaria. Nullum aliud Concilium, ex iis quae in Ecclesia Dei celebrata sunt, hoc fuit terrarum spatio amplius, labores suscepit operosiores et pacatiores, de argumentis egit vel magis variis, vel latius patentibus. Nam deliberavit et de propria Ecclesiae vita, et de Fratribus christianis adhuc a sua communione seiunctis, et de aliis religionibus non christianis, et generatim de hominum societate, cuius nos in hoc Concilio didicimus implicitas et perdifficiles quaestiones planius cognoscere; quam nos vehementius amare didicimus, quod ad eius prosperitatem, ad eius pacem, ad eiusque salutem spectat. Laudes ergo Deo tribuantur, eique soli, Patri nostro optimo et summo, per Iesum Christum, nostrum unicum et amantissimum Dominum, in Spiritu Sancto, dulcissimo Paracleto, qui sua nos caritate alit, solatur. Laudes Deo tribuantur.
Satis in praesentia habemus mentem ad eas Concilii consecutiones intendere, quae, quemadmodum diximus, ad Synodi ipsius finem attinent. Quem finem potius multarum rerum initium appellaverimus; quod primum omnium constat e Consiliorum constitutione, quorum est Nobis sollertem navare operam ad praescripta defìnienda, Concilii decretis proposita. Huius generis Consilia est Nobis in animo quam primum condere, cum hoc intendamus, ut sacras huius oecumenicae Synodi deliberationes sine cunctatione ad effectum adducamus. Tria Consilia postconciliaria, quae dicunt, iam constituimus, quorum primum ad Sacram Liturgiam pertinet, alterum ad Codicis Iuris Canonici recognitionem attinet, tertium denique eo spectat, ut praescripta serventur in Decreto habita, quod de instrumentis communicationis, uti vocant, socialis agit. Neque exspectavimus donec Decretum De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia approbaretur, ut, optato, quod in eo inesset, respondentes, nuntiaremus Synodum Episcoporum constitutam esse. Hanc autem, Deo volente, primum Nos esse coacturos speramus - nisi id fieri poterit in proximum annum, multis curis tribuendum, cum celebrato Concilio coniunctis - in secuturum annum millesimum nongentesimum sexagesimum septimum. Eo enim tempore, iuxta praescriptum, centum abhinc annos, a Decessore Nostro ven. mem. Pio IX datum, sacra saecularia ob martyrium a Petro Apostolo factum agenda erunt. Per idem vero tempus omnem curam adhibebimus, ut nulla mora Consilia condantur, quae Concilium condenda esse statuerit; aut ad normas Decretorum perficiendas, quae Concilium fecit, aut ad peculiares labores insumendos, qui earundem normarum effectioni necessarii sint (cfr. Decr, De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, n. 44). Nova item Officia aperientur ad ea praestanda ministeria, quae sive huius Concilii leges, sive renovatae vitae Ecclesiae usus postulaverint. Ad Nos quod attinet, in proposito perstabimus ea, quae e celebratione oecumenicae huius Synodi consequuntur, ad effectum deducendi et, quorum ea initium fecit, opera persequendi, veluti trium «Secretariatuum», egregia navitate iam nunc insignium: quorum Primus eo contendit, ut omnes Christiani in eiusdem Ecclesiae unitate componantur; alter ad rationes pertinet, quae nobis cum religionibus non christianis intercedunt; tertius non credentes studio et cura attingit. Deus igitur voluntates nostras confirmet nobisque vires et subsidia largiatur, quibus novis officiis satisfacere possimus.
Haec autem, Venerabiles Fratres, nonnihil temporis postulabunt; quodsi horum aliorumque supremorum institutorum ecclesiastici regiminis compositio gradatius, ut par est, eveniet, eaque ita perpendentur ac disponentur, ut nimia officialium multitudo et inutilia vitentur impendia, neutiquam conseatur proposita, quae enuntiamus, minus fideliter a Nobis servari.
Nolumus tamen munera, sacrae Hierarchiae propria, nova eaque artificiosa ratione in unum coacervare; sed volumus, hinc Episcopos partes habere in Concilii Oecumenici legibus exsequendis, hinc Nos, quantum fieri possit, eorum uti auxiliatrice opera, ut apostolico officio Nostro in universali Ecclesiae regimine aptius satisfacere valeamus. Nova autem efficacitas coetibus seu Conferentiis Episcopalibus actributa censenda est magni sane momenti eventum, quod attinet ad progredientes Iuris Canonici rationes; et, quemadmodum huius Instituti ortum libenter excepimus ac promovimus, ita fore confidimus ut illud conferat ad salutare dignumque catholicae Ecclesiae incrementum in variis terrarum orbis Nationibus ac regionibus; ac speramus etiam ut exinde membra Mystici Christi Corporis, nedum invicem disiungantur ac separentur, magis magisque inter se cohaereant atque in concordem fraternamque unitatem coalescant. Haec Nos fovebimus; ac suprema ecclesiastici regiminis Instituta, imprimisque Romana Curia, sicut Nobis provido auxilio erunt, ita pariter in validum totius ecclesiasticae compaginis subsidium profecto cedent.
Ad Romanam autem Curiam quod attinet, sub exitum maximae huius Oecumenicae celebrationis, qua catholica Ecclesia suarum spiritualium virium ubertatem suaeque disciplinae robur probavit, liceat Nobis eam vestrae benevolentiae vestroque grato animo proponere. Iamvero, si catholica Ecclesia hodie iis florentibus pollet viribus, quas in ea, Dei beneficio, agnoscere gaudemus, hoc magna ex Parte est tribuendum sollerti fidelique actioni, quam fieri contigit per hoc apostolici officii quasi instrumentum. Falso quis huiusmodi instrumentum existimet iam veterascens, ineptum, suae tantum utilitatis studiosum, vel corruptum; Nos vero de bene praestita opera testimonium ipsi debemus. Quae culpae olim reprehendebantur in hoc humano Instituto, quod apud Romanum Pontificatum in eiusque usum conditum est, hodie, divinae misericordiae beneficio, iam non sunt; sed religionis fervor, verus erga Christum Iesum amor, fidelitas et oboedientia, studium Ecclesiae sanctae iuvandae, atque alacritas in eius fovendis incrementis, totam Romanae Curiae navitatem movent ac dirigunt, eamque efficiunt non solum gravissimo suo obeundo officio idoneam, sed dignam quoque, cui Ecclesia universa fidem habeat.
Haec tamen non ita sunt accipienda, quasi negemus Romanam Curiam in melius mutari posse; etenim quidquid humanum est, quidquid temporis vicibus est obnoxium, facile vitiosum et caducum evadere potest; immo eo magis manifesta ac vituperanda sunt vitia hominis, quo celsior est ipsius dignitas, et quo instantius eius officium postulat, ut ipse sibi constet et christianae sanctitatis testimonium exhibeat. Quare ad Nos quod attinet, primi omnium non modo haec agnoscimus, sed etiam operam dare cupimus, ut Romana Curia apte renovetur ad normam paragraphi nonae Decreti nuper promulgati, cui inscriptio De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia; ac prospiciemus, ut germano Iesu Christi spiritu magis magisque imbuantur et afficiantur ii omnes, quibus honori est Romanae Curiae operam navare.
Ad rem quod attinet, id quoque vos, Venerabiles Fratres, certiores facere cupimus, nempe Nos, etsi curarum magnitudine distentos, nihilominus per hoc tempus hac re non supersedisse. Nam inita iam sunt consilia et studia ad Romanam Curiam renovandam, eademque feliciter progrediuntur. Fatemur tamen, gravem non urgere necessitatem, ut structura ipsa immutetur; praeterquamquod officiales per vices mutentur oportet, necesse est etiam ut non pauca restaurentur, nonnulla in simpliciorem formam redigantur, alia perficiantur; at opera dabitur, ut normae potius, ad quas huiusmodi Institutum universe componendum erit, clarius proponantur ac statuantur. Fortasse optata haec renovatio lente procedere videbitur, atque ex parte tantum perfici; ita tamen fieri necesse est, ut erga viros ac traditos usus debita exhibeatur reverentia; at renovatio ipsa ad effectum tandem deducetur.
Ut autem verba Nostra exemplo aliquo comprobentur, iam in vestram notitiam perferre licet, mox prodituras esse normas quibus regenda erit prima omnium Sacrarum Romanarum Congregationum, hoc est Sanctum Officium.
Attamen, Venerabiles Fratres, minus in has utique necessarias mutationes emendationesque oportet mentes intendamus, quam in reformationem moralem et spiritualem, qua similiores efficiamur Divini Magistri, magisque idonei ad partes muneris cuique nostrum impositi implendas. Haec enim imprimis spectare debemus; scilicet veram germanamque sanctificationem nostram, et certam facultatem nuntium evangelicum inter homines nostrae huius aetatis disseminandi.
Plurimum vero, quemadmodum Nobis videtur, interest, ut perspectum habeamus, qui esse debeat mentis nostrae habitus eo tempore, quod Concilium subsequetur. Celebratio enim Concilii, Nostro quidem iudicio, tres diversos animorum habitus ex ordine ostendit: quorum Primus ad animorum inflammationem et ardorem pertinet; quod merito contigit. Nam convocationis nuntius cum stupore, laetitia, spe, et quasi cum visu messianici cuiusdam somnii exceptus est, exspectatus et simul non exspectatus; veluti vernus afflatus animos omnes permulsit. Alter deinde animorum habitus est insecutus, quo tempore Concilium ipsum agebatur, cui proprius erat multiplex quaestionum ac difficultatum numerus. Haec non fortuito in opus Concilii inciderunt, siquidem id fuit immensum; qua ex parte laudes tribuendae sunt praesertim sodalibus Consiliorum seu «Commissionum» et Coetuum minorum seu «Subcommissionum», in quibus Periti, quidam potissimum, impense ac sapienter elaboraverunt. Quos quasi remunerari cupientes, statuimus, ut saltem nonnulli ex iis Nobiscum sociarentur in hoc divino celebrando Sacrificio.
Sed eodem tempore a quibusdam, publicam opinionem vulgantibus, omnia in controversiam vocabantur vel talia existimabantur, ut eo possent vocari; omnia iis videbantur difficilia et implicata; omnium rerum iidem censuram faciebant, et animo impatienti rebus novis inhiabant; subortae sunt anxietates, inter se pugnantes sententiae, timores, audaciae, acta rerum arbitria; hic et illic dubitatio iniecta est de ipsis praeceptis veritatis et auctoritatis, donec Concilium vocem coepit proferre, leniter quidem, sed considerate et sollemniter. Nunc vero sub exitum suum, Concilium ipsum annuntiabit verbis brevibus et adhortationis plenis, quae esse debeat forma vitae Ecclesiae.
Itaque tertius iam mentium habitus sequitur: id est quo proposita ineuntur, quo Decreta Concilii accipiuntur et ad effectum deducuntur. Ad hoc ipsum unusquisque animum debet componere. Disceptationi finis imponitur; res incipiunt mente volvi et comprehendi. Arationem solum proscindentem sequitur agri cultura, quae ordinatim et utiliter fit. Ecclesia se ad novas normas a Concilio sibi traditas conformat: earum propria est fidelitas, eae insignes sunt novitate quasi adauctae conscientiae circa communionem in Ecclesia, circa admirabilem eius compagem, circa ardentiorem caritatem, qua communio Ecclesiae hierarchica debet conglutinari, excitari, sanctificari.
Huius profecto temporis est vera illa ad novas necessitates accommodatio, a Ioanne XXIII, Decessore Nostro recolendae memoriae, praenuntiata. Ille autem huic verbo, consiliorum suorum iudicio, certe non eam vim subiecit, quam quidam ei indere sunt conati, quasi accommodatione illa liceret secundum «relativismi» placita et saecularem habitum mentis in Ecclesia omnia considerare: dogmata, leges, instituta, traditos usus; ille enim, quo erat ingenio acri et firmo, perspectam habebat stabilitatem doctrinae et compagis Ecclesiae, adeo ut in his eius cogitatio et opera veluti in fundamento inniterentur. In posterum igitur eo verbo accommodationis ad novas necessitates hac significatione utemur, ut scilicet mens Concilii celebrati perspiciatur, et normae, ab eo feliciter sancteque editae, fideliter ad usum deducantur.
Arbitramur sane Ecclesiae, si nova eius psychologia respicitur, hac via esse procedendum. Clerus igitur et fideles praeclarum opus spirituale habent, quod insistant ad vitam et actionem secundum Christum Dominum renovandam. Ad hoc ipsum opus perficiendum Fratres et filios Nostros, hoc est eos qui Christum et Ecclesiam diligunt vocamus, ut una apertius Nobiscum profiteantur veritatem, quo sensu Christus et Apostoli doctrinam tradiderunt; et, praeter hanc, studium profiteantur disciplinae ecclesiasticae et unitatis, animos arcte ac suaviter coniungentis, quae ad fiduciam mutuamque necessitudinem, nos, utpote membra eiusdem corporis, confirmat.
Quo autem facilius ad huiusmodi christianae vitae renovationem, excitemur omnes. Ecclesiae filios adhortamur, ut pia recordatione verba et exempla prosequantur duorum Summorum Pontificum, qui proxime ante Nos fuerunt: Pium XII et Ioannem XXIII dicimus, quibus Ecclesia, immo universi homines, tanta beneficia debent; atque hoc ducti consilio decernimus, ut canonici processus, qui dicuntur, rite instituantur, quibus incliti illi atque religiosissimi Ecclesiae Summi Pastores, quos tantopere colimus, in Beatorum Caelitum numerum referantur. Ita ii omnes voti compotes fient, qui, plurium vocum veluti concentu, postulaverunt, ut caelestes honores utrique tribuerentur; item eorum sacrae veluti hereditatis patrimonium posteritati tradetur integrum; itemque denique cautum erit, ne ullam aliam ob causam, praeter verae sanctitatis cultum, hoc est Dei gloriam eiusque Ecclesiae profectum, ipsorum germana et carissima imago et nobis et venientibus saeculis ad venerandum proponatur. Quodsi iudicium, ut omnibus patet, celeriter procedere non poterit, id tamen expeditum ordinatumque sane erit. Faxit Deus, ut ipsum nos eo perducat, quo pervenire exoptamus.
Proxima Oecumenici Concilii conclusio Nos moneret, ut omnium fructuum ducamus rationem, quos Concilium usque adhuc edidit, sive ad doctrinam quod attinet, cum illustria et lutulenta veritatis ac vitae actionis documenta Ecclesiae universae dederit, sive ad caritatem quod spectat, quandoquidem nos omnes ab extremis terrarum finibus huc collegit, ut inter nos cognosceremus, ut omnes coniunctim Deum deprecaremur, ut Concilii rebus studeremus, ut de iisque deliberaremus, ut fidelitatem Nostram erga Christum Iesum eiusque Evangelium una simul profiteremur, utque nostram augeremus amandi facultatem inter nos, et erga Fratres a nobis seiunctos, erga pauperes et animi corporisve aegros, erga eos qui in mundo sive doctrinis sive operibus vacant, erga universam denique hominum societatem. Tempus tamen deficit, si tot argumenta in unum colligere velimus; sed nobis omnibus aliae pro certo suppetent ad huiusmodi studium opportunitates, suppetent posteris.
In praesentia, verborum Nostrorum finem facimus, propositum tantummodo aperientes, quod veluti invitatio censeatur ad Oecumenicae Synodi digne perpetuandam memoriam: propositum nempe Romae, ubi pastorales necessitates id expostulent, novi aedificandi templi in honorem Beatae Mariae Virginis, Ecclesiae Matris; Ecclesiae, dicimus, cuius ipsa pariter est prima filia benedicta, caelestibus muneribus unite donata.
Deinde nuntiamus, Nobis esse consilium in universa Ecclesia indicendi peculiare Iubilaeum, quod ab huius Concilii conclusione usque ad proximum Pentecostes festum habeatur, ut per sacras contiones veritatis et caritatis propagetur nuntium, quod a Concilio editum est, atque adeo Christifideles confirmentur in coscientia suae communionis et coniunctionis cum suae cuiusque dioecesis Pastoribus; qua occasione, omnes et singuli monebuntur, ut ex ministerio reconciliationis (cfr. 2 Cor. 5, 18) fructum capiant ipsoque fruantur; quod sane ministerium omnibus bona voluntate praeditis hominibus quam uberrime patebit atque proponetur. Ad Iubilaeum spectantes nuntii et normae quam primum evulgabuntur.
Sed tempus est orationi huic Nostrae finem imponendi et sollemnem, quam celebramus, Sessionem iam concludendi; id vero facere nolumus, antequam vobis omnibus gratias ex animo agamus, qui augustis istis suavibusque sacris ritibus interfuistis praesentes, vosque in Domino salvere iubeamus, singulis in sanctissimo eius Nomine bene precantes.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana