DISCORSO DI PAOLO VI
AI DELEGATI DEGLI EPISCOPATI D'EUROPA
PER LE VOCAZIONI ECCLESIASTICHE
Sabato, 3 dicembre 1966
Venerabiles Fratres ac dilecti filii!
Non una de causa suavi afficimur gaudio, quod Nobis licet hodie salutare vos, qui ex variis Europae partibus in hanc almam Urbem advenistis ad primum celebrandum Conventum Nationalium Moderatorum Operum, quae ad ecclesiasticas vocationes spectant.
Scilicet viros cernimus coram Nobis congregatos scientia, prudentia auctoritateque praestantes, quorum sedulae curae ad portionem dominici gregis convertuntur lectissimam, dilectissimam.
Auget praeterea animi solatium causa quae vos Romam adduxit. Nempe convenistis, auspice Sacra Congregatione Seminariis studiorumque Universitatibus praeposita, ut fraterno studio coniuncti lumineque ducti Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, ea expenderetis, quae pertinent ad communem pastoralem actionem in Europa ordinandam et ad incrementum promovendum ecclesiasticarum vocationum. Qua quidem agendi ratione vos valde opportune ad effectum deducere studetis normam sapientissimam ab eodem Concilio Oecumenico statutam: «Opus vero fovendarum vocationum fines singularum dioecesium, nationum, familiarum religiosarum atque rituum dilatato corde transcendat oportet atque ad universalis Ecclesiae necessitates respiciens illis praecipue regionibus auxilium afferat, in quibus ad Domini vineam instantius operarii advocantur» (Decretum Optatam totius, n. 2).
Fatendum sane est, ex omnibus operibus inceptisque, quae nostra aetas postulat ad optatam Ecclesiae renovationem efficiendam, sacrarum vocationum opus, in quod incumbitis, primas quodammodo sibi vindicare partes. Revera vix intellegi potest efficax, stabilis recteque ordinata pastoralis actio, quae sacrorum alumnis praecipuas curas non adhibeat.
Cum autem sermonem habeamus ad viros, qui in hoc sacri apostolatus provincia praeclara experientia pollent, Nobis opus non est in mentem vestram revocare immensam quaestionum difficultatumque molem, quae vobis hodie solvendae proponuntur, dum tot regiones, pro dolor, sacrorum administrorum paucitate tantopere laborant, ac magno cum moerore tristia iterare cogimur Christi Domini verba: «Messis quidem multa, operarii autem pauci» (Luc. 10, 2). Nihilominus liceat vos certiores facere, Nos plurimam spem collocare in coniunctis laboribus vestris, quos quidem libenter laudamus, probamus, ad eorumque prosperum exitum larga superna auxilia a Deo enixis precibus imploramus.
Neque Nobis in animo est hac data occasione graves easdemque implexas quaestiones aggredi, quae ad rectam sacerdotii candidatorum institutionem spectant. De hac re pluries ab hac Apostolica Sede maximi ponderis documenta edita sunt, ac vel ipsum Concilium Oecumenicum normas tradidit sapientiae plenas, quae profecto vobis valido erunt auxilio ad munus vestrum recte fructuoseque obeundum. Quare satis nunc sit Nobis nonnulla tantum attingere, quae psycologiam respiciunt iuvenum, qui ad sacra capessenda caelesti instinctu vocantur. Quae divina vocatio, ut nostis, prorsus pendet ab arcano Dei consilio, iuxta divini Redemptoris sententiam: «Non vos me elegistis, sed ego elegi vos» (Io. 15, 16) at Deus requirit ut invitationi suae homo libero voluntatis assensu respondeat; scilicet divina vocatio postulat hominis auscultationem. Quare opera danda est, ut animi fidelium, iuvenum praesertim, idoneis subsidiis fruantur, quorum ope divinum Verbum audire possint, Deoque ad se illos invitanti iuvenis Samuelis verbis respondere queant: «Loquere, Domine, quia audit servus tuus» (1 Reg. 3, 9).
Inter huiusmodi subsidia, quibus adulescentium animi ad Dei Verbum audiendum disponuntur, praecipuum locum illud obtinet, quo ipsis interioris silentii fovendi opportunitas tribuitur. Etenim puerorum atque adulescentium mentes, per visum atque auditum, ingens prorumpit externarum commotionum multitudo, quae saepius inanes et vacuae, immo quandoque maleficae atque perniciosae sunt, ita ut eos omnino impediant, quominus perfecte vivendi rationem eiusque praestantiam et pulchritudinem animo concipiant atque contemplentur. Quam ad rem, plurimum conferet sagax educatio ad quaedam tacendi et sese colligendi momenta servanda, ea praesertim quibus vel diligens sui ipsius recognitio fit, vel Deo post Sacram Synaxim grates impense aguntur, vel aeternis meditandis rebus stato tempore vacatur. Hisce potissimum rerum adiunctis, adulescentium animi, per sacras precationes Deo sese coniungentes, cum Ipso filiorum more loquuntur; tunc Deus ipse arcana sua consilia et exspectationes illis gradatim revelat; ac simul provide fit, ut adulescentes aptius intellegant, num ad sacerdotium votati sint, quodve sit munus ipsis a Deo commissum.
Non minoris autem ponderis et momenti aliud quoque subsidium censeatur oportet: ut nempe alumni frequens cum Dei verbis commercium instituant, quae in Sacris Scripturis continentur. Id optima sane ratione haberi poterit, si ad «activae» institutionis normas fiat, quae hodierno tempore invaluerunt, mutuam magistrorum et discipulorum operam postulantes: ut scilicet ipsi adulescentes quosdam Evangelii locos legant, de iisque edisserant, augustam et satram vim percipiant verborum Christi, atque in Divini Servatoris vitam atque res gestas propria virtute et diligentia inquirant. Ut omnibus compertum est, plurimum valet ad adulescentis animos formandos, plene novisse quem locum quamque auctoritatem Christus in ipsorum animis obtineat: Christum dicimus, prout ex Evangelii veluti fontibus hauritur atque cognoscitur. Quam ob causam probe intellegitur, quae sit de hac materie Ecclesiae sollicitudo, cum Concilii Oecumenici Vaticani II Decretum, a verbis incipiens «Optatam totius» de institutione sacerdotali, haec verba habeat: «Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fìdeli meditatione, in actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione» (n. 8). In adulescentium autem animis, qui hanc Iesu Christi consuetudinem habent, quae non solum ex librorum studio, sed potissimum etiam ex intimo animi cum Ipso commercio et recondita pietate proficiscitur, vestigium imprimitur, quod numquam deleri poterit.
Alia quoque patet via iuvenibus ad verbi Dei vocem percipiendam, si nempe actuosam Ecclesiae vitam experimento cognoscant. Quare omnibus, qui ecclesiasticis vocationibus dant operam, magnopere cordi sit, ut in iuvenum notitiam perferantur vel operariorum evangelicorum necessitates, vel pauperum angustiae, vel condiciones cuiusdam christianae communitatis quae religiosae vitae exemplo ceteris praestat, ac vel etiam sacra ephebaea ubi adulescentes in spem Ecclesiae succrescunt. Iidem iuvenes nonnulla quoque sacri apostolatus munera suscipiant, ut noscant quid valeant ipsorum vires in huiusmodi operibus obeundis; peculiarique modo inde a teneris annis assuescant liturgicos ritus actuose participare, cum nihil magis permoveat animos ad pietatem, quam sacrorum mysteriorum consuetudo, cuius virtus eficit ut iuvenilis aetas sacro quodam afflatu penitus imbuatur ac desiderio inflammetur Christi Domini vestigia sequendi.
Denique, ut ecclesiastica vocatio feliciter tandem effloreat, necessarium prorsus est, ut adulescentibus occasio detur adeundi et audiendi ipsos divini verbi magistros, scilicet sacerdotem quendam, qui gravitate morum et consilii maturitate spectabilis, noverit ipsorum animi secreta paterne excipere, et iisdem adsit velut praeceptor, ductor, amicus. Plerumque reapse contingit, ut ad amplectendam sacerdotalem vitam vocatio non ex se sponte prodeat, sed quasi evangelica sit gemma quae in agro abscondita est detegenda. Deus enim, qui sibi electorum suorum arcessitum reservat, postulat tamen sacrorum administrorum adiutricem operam, ut iuvenes caelestis gratiae actionem animadvertant atque divinum germen in suis animis positum ad maturitatem perducant. Quare sacris vocationibus numquam desit sacerdotis amicale colloquium, paternum consilium ac praesertim spiritualis moderatio: quae omnia ita praestanda sunt ut debita observantia servetur sive Dei actioni sive sacerdotii candidatorum libertati.
Haec sunt quae Nobis visum est ad considerationem vestram proponere, quaeque vestrae sollertiae vestroque religionis studio commendamus. Nunc nihil Nobis restat, nisi ut inceptionibus, quibus his diebus vacatis, felicissima quaeque exoptemus, atque vos vehementer exortemur ut illabefacta fiducia sanctissimi apostolatus vestri opus alacriter pergatis. Quamvis enim in permagnas difficultates incurratis, numquam et nusquam cogitandum est Deum necessitatibus Ecclesiae suae non consulere, atque nunc temporis, aeque ac praeteritis aetatibus, non ad se vocare innumeros manipulos adulescentium qui generosi, fortes, intigri, puri, Christi voci obtemperent et vota concipiant sese Ecclesiae devovendi. Dilectissimis hisce filiis numquam desinite excelsa sacri apostolatus et christianae sanctitatis itinera proponere; necessitates animarum indesinenter ostendite; ad Christi vestigia sequenda eorum animos incendite: ipsi vos generoso animo sequentur.
Ut haec vota Nostra, quae Omnipotenti Deo ex animo commendamus, feliciter effici possint, vobis omnibus vestrisque laboribus Apostolicam Benedictionem, paternae benevolentiae pignus, peramanter in Domino impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana