CONCISTORO DI PAOLO VI
PER LA CANONIZZAZIONE DEI BEATI LEONARDO MURIALDO,
MARIA VITTORIA TERESA COUDERC E
MARIA DELLA SOLITUDINE TORRES ACOSTA
Lunedì, 15 dicembre 1969
I
Laetanti animo vos hic hodie conspicimus atque amantibus verbis alloquimur, dilectissimi Nobis Cardinales, Praelati, Officiales Patresque Consultores Sacrae Congregationis pro causis Sanctorum, quos plane «gaudium meum et coronam meam» (cfr. Phil. 4, 1) appellare et salutare ipsis Pauli Apostoli verbis percupimus.
Vos ea de causa coram admisimus, ut sententiam vestram de maximi momenti quaestionibus proferatis.
Scilicet vobis disceptandum est, utrum constet de miraculis, quae proposita sunt ad canonizationem obtinendam trium Beatorum Caelitum, nempe:
Beati Leonardi Murialdo, sacerdotis, Conditoris Piae Societatis Taurinensis a Sancta Iosepho;
Beatae Mariae Victoriae Teresiae Couderc, virginis, Fundatricis Sororum Dominae Nostrae a Recessu Coenaculi;
Beatae Mariae a Solitudine Torres Acosta, virginis, Fundatricis Instituti Servarum Infirmis Ministrantium.
Antequam autem ad has causas tractandas procedatur, ordo rerum agendarum in hoc Consistorio servandus postulat, ut nonnullis Ecclesiis vacantibus provideamus et nuntium demus de Ecclesiis iam provisis.
II
Diligenti animi attentione, ut par erat, aures praebuimus iis omnibus, quae a vobis scite ac dilucide declarata sunt, ac libenter gratulamur vobis de sagaci studio et prudenti inquisitione quibus has causas, argumentis rite perpensis, pertractastis.
Attamen, ut nuper nomine Nostro vobis significatum est, res tam gravis momenti postulat, ut decretoriam sententiam Nostram non ante pronuntiemus, quam mens vestra Nobis plane innotescat.
Rogamus igitur vos, ut, conscientiae officio unite ducti, de more circa causas propositas suffragia vestra feratis.
Interea Spiritus Sancti lumina ad recte iudicandum Nostris precibus pro vobis imploramus.
III
Laetamur profecto vehementer concordibus vos vocibus concordibusque animis petiisse, ut Beatus Leonardus Murialdo, sacerdos, ac Beatae Maria a Solitudine Torres Acosta et Maria Victoria Teresia Couderc, virgines, in Sanctorum Caelitum ordinem ascribantur; idem enim Nobismetipsis erat in votis.
Quae cum ita sint, putamus causam non esse cur discedamus a iudiciis Peritorum et a sententiis membrorum Sacrae Congregationis pro causis Sanctorum, quippe quae in vero ac iusto fundamento videantur inniti.
Quare, nulla interposita mora, decernimus hos Beatos Caelites in Sanctorum album referre eosque honoribus dignos pronuntiare, quos Ecclesia iis tribuit, qui in caelesti gloria sanctitudinis praemia consecuti sunt. Quod quidem, Deo iuvante, opportuno tempore in Basilicae Vaticanae maiestate sollemni ritu faciemus.
Interea autem summo Deo supplices admovere preces ne intermittatis, ut quod decrevimus conferat ad catholicae Ecclesiae incrementum, et christianum populum ad virtutes horum Beatorum Caelitum imitandas vehementer incendat.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana